11. Congemiscebamus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac

familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar: quorum Alypius ex

eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus,

me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro docere coepi oppido,

et postea Carthagini: et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus

viderer; et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quæ in non magna

ætate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria

fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium: sed cum in eo

miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola

uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quæ

inter me et patrem ejus erat exorta, et compereram quod circum

exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel

etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione

revocandi nulla erat copia, vel amicitiæ benevolentia, vel jure magisterii.

Putabam enim eum de me cum patre sentire; ille vero non sic erat. Itaque

postposita in hac re patris voluntate, salutare me coeperat, veniens in

auditorium meum, et audire aliquid atque abire.

12. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum

cæco et præcipiti studio tam bonum {92} interimeret ingenium. Verum autem,

Domine, tu qui præsides gubernaculis omnium quæ creasti, non eum oblitus

eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; et ut aperte tibi

tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem operatus

es. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipuli,

venit, salutavit, sedit, atque in ea quæ agebantur animum intendit: et

forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, et opportune mihi

adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam et

jucundius et planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa

captivasset insania; tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa

peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi

propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi,

accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius

diligendum. Dixeras enim tu jam olim, et innexueras Litteris tuis:

[Sidenote: Prov. 9, 8.]_Corripe sapientem, et amabit te_. At ego illum jam

non corripueram; sed utens tu omnibus, et scientibus et nescientibus,

ordine quo nosti, et ille ordo justus est, [Sidenote: Is. 6, 6.]de corde et

lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonæ adureres

tabescentem, ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non

considerat, quæ tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa

verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum

miserabili voluptate* cæcabatur; et excussit animum forti temperantia, et

resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit.

Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille

atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione

involutus est, amans in Manichæis ostentationem[140] continentiæ, quam

veram et germanam putabat. Erat autem illa vecors et seductoria, [Sidenote:

Prov. 6, 26. Sabat.]_pretiosas animas captans_, nondum virtutis {93}

altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen

adumbratæ simulatæque virtutis.

[Sidenote: VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus

antea abhorruerat.]

13. Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam

præcesserat, ut jus disceret; et ibi gladiatorii spectaculi hiatu

incredibili et incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur et

detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio

redeuntibus pervius esset*, recusantem vehementer et resistentem, familiari

violentia duxerunt in amphitheatrum, crudelium et funestorum ludorum

diebus, hæc dicentem: "Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi

constituitis; numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis

intendere? Adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo." Quibus

auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare

cupientes, utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, et sedibus quibus

potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille

clausis foribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala procederet;

atque utinam et aures obturavisset! Nam quodam pugnæ casu, cum clamor

ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, et quasi

paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit

oculos; et percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore,

quem cernere concupivit; ceciditque miserabilius quam ille quo cadente

factus est clamor qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut

esset qua feriretur et dejiceretur audax adhuc potius quam fortis animus,

et eo infirmior quo de se præsumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit

illum sanguinem, immanitatem simul ebibit, et non se avertit, sed fixit

aspectum; et hauriebat furias, et nesciebat, et delectabatur scelere

certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille qui

venerat, sed unus de turba ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus

adductus erat. Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde

secum insaniam qua stimularetur redire, non tantum cum illis a quibus prius

abstractus est; sed etiam præ illis, et alios trahens. Et inde tamen manu

validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti non sui habere,

sed tui fiduciam; sed longe postea.

[Sidenote: IX. Alypius ut fur apprehenditur]

14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur.

Nam et illud, quod cum adhuc studeret {94} jam me audiens apud Carthaginem,

et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri

scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab æditimis fori tanquam furem.

Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille

vir[141] tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in

dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate.

Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce

adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo

apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico

argentario desuper præminent, et præcidere plumbum coepit. Sono autem

securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt

qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto

instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui

non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et

causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque

admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum

ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt;

congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse

gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.

15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiæ

cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad

supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura

publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant

in suspicionem venire ablatarum rerum quæ perissent de foro, ut quasi

tandem ille cognosceret a quibus hæc fierent. Verum autem viderat homo sæpe

Alypium in domo cujusdam senatoris {95} ad quem salutandum ventitabat:

statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam

quærens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et

minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius

adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus

erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum

eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius,

architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quærens ab eo

cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit

cætera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quæ de illo

triumphare jam coeperant, futurus dispensator[142] verbi tui, et multarum

in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.

[Sidenote: X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.]

16. Hunc ergo Romæ inveneram, et adhæsit mihi fortissimo vinculo, mecumque

Mediolanum profectus est, ut nec me deseret, et de jure quod didicerat

aliquid ageret, secundum votum magis parentum quam suum. Et ter* jam

assederat mirabili continentia cæteris, cum ille magis miraretur eos qui

aurum innocentiæ præponerent. Tentata est quoque ejus indoles, non solum

illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Romæ assidebat comiti

largitionum Italicianarum*.[143] Erat eo tempore quidam potentissimus

senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant.

Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiæ suæ, quod esset per leges

illicitum; restitit Alypius: promissum est præmium; irrisit animo: prætentæ

minæ; calcavit: mirantibus omnibus inusitatam animam, quæ hominem tantum,

et innumerabilibus præstandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel

amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse {96} autem judex, cui

consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte

recusabat: sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti

asserebat; quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem

pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis prætorianis[144]

codices sibi conficiendos curaret: sed consulta justitia deliberationem in

melius vertit; utiliorem judicans æquitatem qua prohibebatur, quam

potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed [Sidenote: Luc. 16,

10-12.]_qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est_. Nec ullo modo

erit inane, quod de tuæ Veritatis ore processit: _Si in injusto mammona

fideles non fuistis; quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno

fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis?_ Talis ille tunc

inhærebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitæ

modus.

17. Nebridius etiam qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa

Carthagine ubi frequentissimus erat, relicto rure paterno optimo, relicta

domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi

ut mecum viveret in flagrantissimo studio[145] veritatis atque sapientiæ:

pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatæ vitæ inquisitor ardens, et

quæstionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium

egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et [Sidenote: Ps.

144, 15.]_a te exspectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno_. Et

in omni amaritudine quæ nostros sæculares actus de misericordia tua

sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebræ;

et aversabamur* gementes, et dicebamus: Quamdiu hæc? Et hoc crebro

dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum

aliquid quod illis relictis apprehenderemus.

[Sidenote: XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.]

18. Et ego maxime mirabar, satagens et recolens, quam longum tempus esset

ab undevigesimo anno ætatis meæ, quo fervere coeperam studio sapientiæ;

disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et

insanias mendaces: et ecce jam tricenariam ætatem gerebam, in eodem luto

hæsitans aviditate fruendi præsentibus, fugientibus {97} et dissipantibus

me, dum dico: Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo: ecce

Faustus veniet, et exponet omnia. O magni viri Academici! nihil ad agendam

vitam certi comprehendi potest. Imo quæramus diligentius, et non

desperemus. Ecce jam non sunt absurda in Libris ecclesiasticis quæ absurda

videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo

gradu in quo puer a parentibus eram positus, donec inveniatur perspicua

veritas. Sed ubi quæretur? quando quæretur? Non vacat Ambrosio, non vacat

legere. Ubi ipsos codices quærimus? unde, aut quando comparamus? a quibus

sumimus? Deputentur tempora, distribuantur horæ pro salute animæ. Magna

spes oborta est: non docet catholica fides quod putabamus, et vani

accusabamus; nefas habent docti ejus credere Deum figura humani corporis

terminatum: et dubitamus pulsare quo aperiantur cætera? Antemeridianis

horis* discipuli occupant: cæteris quid facimus? cur non id agimus? Sed

quando salutamus amicos majores, quorum suffragiis opus habemus? quando

præparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos, relaxando

animo ab intentione curarum?

19. Pereant omnia, et dimittamus hæc vana et inania: conferamus nos ad

solam inquisitionem veritatis. Vita* misera est; mors incerta. Si subito

obrepit, quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quæ hic

negleximus, ac* non potius hujus negligentiæ supplicia luenda? Quid, si

mors ipsa omnem curam sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quærendum. Sed

absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen

auctoritatis christianæ fidei toto orbe diffunditur[146]. Nunquam tanta et

talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animæ

consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe sæculi, conferre nos totos

ad quærendum Deum et vitam beatam? Sed exspecta: jucunda sunt etiam ista;

habent non parvam dulcedinem suam: non {98} facile ab eis præcidenda est

intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut

impetretur aliquis honor? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit

amicorum majorum copia: ut nihil aliud, et multum festinemus, vel

præsidatus dari potest; et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum

nostrum gravet[147]; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et

imitatione dignissimi, sapientiæ studio cum conjugibus dediti fuerunt.

20. Cum hæc dicebam, et alternabant hi venti et impellebant huc atque illuc

cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et

differebam de die in diem vivere in te, et non differebam quotidie in

memetipso mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; et ab ea

fugiens, quærebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminæ

privarer amplexibus[148]; et medicinam misericordiæ tuæ ad eamdem

infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum

virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam

stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, _neminem posse esse

continentem, nisi tu dederis_. Utique dares, si gemitu interno pulsarem

aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.

[Sidenote: XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et

coelibatu.]

21. Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans* nullo modo nos

posse securo otio simul in amore sapientiæ vivere, sicut jam diu

desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc

castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat

in ingressu adolescentiæ suæ, sed non hæserat; magisque doluerat et

spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam

illi, exemplis eorum qui conjugati coluissent sapientiam, et promeruissent

Deum, et habuissent fideliter ac dilexissent {99} amicos. A quorum ego

quidem granditate animi longe aberam: et deligatus* morbo carnis mortifera

suavitate, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere

repellens verba bene suadentis, tanquam manum solventis. Insuper etiam per

me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per

linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti

pedes implicarentur.

22. Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita hærere visco

illius voluptatis, ut me affirmarem, quotiescumque inde inter nos

quæreremus, cælibem vitam nullo modo posse degere; atque ita me defenderem,

cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod

ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem,

atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes

consuetudinis meæ, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non

eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et

ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed

curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo

vita mea quæ illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur.

Stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo

ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde

fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem; quoniam _sponsionem_

volebat _facere cum morte_; et _qui amat periculum, incidit in illud_.

Neutrum enim nostrum, si quod est conjugale decus in officio regendi

matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem

ex parte atque vehementer consuetudo satiandæ insatiabilis concupiscentiæ

me captum excruciabat: illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic

eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros,

subvenires miris et occultis modis.

[Sidenote: XIII. Uxor quæritur Augustino.]

23. Et instabatur impigre ut ducerem uxorem. Jam petebam, jam

promittebatur, maxime matre dante operam, quo me jam conjugatum Baptismus

salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa

tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et

desiderio suo, forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, {100} ut

ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; nunquam voluisti.

Et videbat quædam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re

satagentis humani spiritus; et narrabat mihi, non cum fiducia qua solebat,

cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se

nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter

revelantem te, et animam suam somniantem. Instabatur tamen, et puella

petebatur, cujus ætas ferme biennio minus quam nubilis erat; et quia ea

placebat, exspectabatur.

[Sidenote: XIV. De vita communi agenda dum amicis deliberat.]

24. Et multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes

turbulentas humanæ vitæ molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis

otiose vivere: id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus

in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiæ

sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius; sed quod ex cunctis

fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium: cum videremur

nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter

nos prædivites, Romanianus[149] maxime communiceps noster, quem tunc graves

æstus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte ætate mihi

familiarissimus; qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo

habebat auctoritatem, quod ampla res ejus multum cæteris anteibat: et

placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria

curarent, cæteris quietis. Sed posteaquam coepit

{101} cogitari utrum hoc mulierculæ sinerent, quas et alii nostrum jam

habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene

formabamus*, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde

ad suspiria et gemitus*, et gressus ad sequendas [Sidenote: Mat. 7,

13.]_latas_ et tritas _vias_ sæculi, quoniam multæ cogitationes erant in

corde nostro; [Sidenote: Ps. 32, 11.]_consilium autem tuum manet in

æternum_. Ex quo consilio deridebas nostra, et tua præparabas, nobis

[Sidenote: Ps. 144, 15. 16.]_daturus escam in opportunitate_, et _aperturus

manum atque impleturus_ animas nostras _benedictione_.

[Sidenote: XV. In locum discedentis concubinæ alia succedit.]

25. Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa* a latere meo tanquam

impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram, cor ubi adhærebat,

concisum et vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam

redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali

ex illa filio meo. At ego infelix nec feminæ imitator, dilationis

impatiens, tanquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non

amator conjugii sed libidinis servus eram; procuravi aliam, non utique

conjugem: quo tanquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior

morbus animæ meæ, satellitio perdurantis consuetudinis, in regnum uxorium.

Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris præcisione factum fuerat; sed

post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed

desperatius dolebat[150].

[Sidenote: XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.]

26. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego fiebam miserior, et

tu propinquior. Aderat jam jamque dextera tua ereptura* me de coeno, et

ablutura me; et ignorabam. Nec me revocabat a profundiore voluptatum

carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii tui, qui per varias

quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum

amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum

accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem

restare animæ vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus {102} credere

noluit. Et quærebam, si essemus immortales et in perpetua corporis

voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati,

aut quid aliud quæreremus? Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere,

quod ita demersus et cæcus cogitare non possem lumen honestatis et gratis

amplectendæ pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex

intimo. Nec considerabam miser, ex qua vena mihi manaret, quod ista ipsa,

foeda tamen, cum amicis dulciter conferebam; nec esse sine amicis poteram

beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia

carnalium voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab

eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias! Væ animæ audaci quæ

speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et

reversa in tergum, et in latera, et in ventrem; et dura sunt omnia: et tu

solus requies[151]. Et ecce ades, et liberas a miserabilibus erroribus, et

constituis nos in via tua, et consolaris, et dicis: Currite; ego feram, et

ego perducam, et ibi ego feram*.

* * * * *

{103}

LIBER SEPTIMUS.

Juventutis suæ exordium, id est annum ætatis trigesimum primum, ob

mentis oculos reducit. Narrat se argumento quodam Nebridii valde

perculsum, crassis tamen adhuc tenebris obvolvi, cum de Deo non nisi

corporaliter sentire potuerit; Manichæos ergo impie sentire probe

cernit, Ecclesiæ vero fidem omnino amplecti nequit; a Mathematicorum

erroribus revocatur; quæstione tamen, unde malum? misere torquetur;

plurimum e Platonicorum libris proficit, neque tamen sufficiunt, cum de

Christi incarnatione prave senserit; arreptis vero S. Scripturis, et

præsertim Apostolo Paulo, dubitationes ejus omnes concidunt.

[Sidenote: I. Deum cogitat tamquam aliquid corporeum per infinita spatia

diffusum.]

Confessiones · 第 8 / 39 段