23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad præfectum urbis, ut

illi civitati rhetoricæ magister provideretur, impertita etiam evectione

publica[125]; ego ipse ambivi per eosdem ipsos manichæis vanitatibus

ebrios, quibus ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione

proposita me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum

ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum;

cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem [Sidenote: Ps. 4, 8. 103,

15.]_frumenti_ tui, et lætitiam _olei_, et sobriam _vini_ ebrietatem populo

tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer.

Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis

episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi, primo quidem non tanquam

doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem

benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione

qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam; utrum conveniret famæ suæ,

an major minorve proflueret, quam prædicabatur: et verbis ejus suspendebar

intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar

suavitate sermonis, quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque

mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Cæterum rerum

ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat; iste

autem saluberrime docebat salutem. Sed [Sidenote: Ps. 118, 115.]_longe est

a peccatoribus salus_, qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam sensim

et nesciens*.

[Sidenote: XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.]

24. Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed tantum quemadmodum

dicebat audire (ea mihi quippe jam {80} desperanti ad te viam patere

homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis

quæ diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram.

Et dum cor aperirem ad excipiendum* quam diserte diceret, pariter intrabat

et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse

mihi jam coeperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici

adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri

existimabam; maxime audito uno atque altero, et sæpius ænigmate soluto de

Scriptis veteribus; ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar*

spiritaliter. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam

reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et

Prophetas detestantibus atque irridentibus[126] resisti omnino non posse.

Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et

ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde

objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia

defensionis partes æquabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur,

ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus

documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem

substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et

abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus

corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora

plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans,

judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur[127], dubitans de

omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse

decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi

permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos præponebam; quibus tamen

{81} philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem

languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse

catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec

aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

* * * * *

Hanc vitæ partem summatim recenset Aug. in lib. de util. credendi (c.

8.) si forsan Honorato viam eandem inire persuadeat: quædam autem habet

illa narratio, quæ huic lucem affundant. "Edam tibi ut possum,

cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo

nunc exposui esse quærendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, jam

cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum

esset: quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum

hominem, cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos

movebant, quasi de cælo promittebatur, audivi, eumque excepta quadam

eloquentiâ talem quales ceteros esse cognovi; rationem ipse mecum habui

magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem

in illa secta, in quam me incidisse poenitebat, sed quonam modo verum

inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi

nota sunt. Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus

cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Sæpe rursus

intuens quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam

perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi

modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse

sumendum. Restabat quærere, quænam illa esset auctoritas; cum in tantis

dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat

igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat; atque

inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus

agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam

deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis,

quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut

opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam: et jam fere me

commoverant nonnulæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine

spe aliqua de ipsa vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut

scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse

catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut

invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum.

Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si

fuisset qui posset docere.

* * * * *

{82}

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium.

Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum,

Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis

falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates

haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita

melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus,

ad vitæ conversionem in dies accenditur.

[Sidenote: I. Augustinus nec Manichæus nec catholicus.]

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non

tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus et volatilibus coeli?

Sapientiorem me feceras, et [Sidenote: Is. 50, 10. Ps. 34, 6.] _ambulabam

per tenebras et lubricum_, et quærebam te foris[128] a me, et non

inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, et diffidebam et

desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis,

terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per

marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi

viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem

cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me

periclitantem quidem graviter desperatione indagandæ veritatis. Sed tamen

ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichæum, sed neque catholicum

christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum

jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum sed

resuscitandum tibi flebat, et [Sidenote: Luc. 7, 14. 15.]_feretro_

cogitationis _efferebat_, ut diceres filio viduæ: _Juvenis_, _tibo dico_,

_surge_; et revivisceret et _inciperet loqui, et traderes illum matri suæ_.

Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex

tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me

nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et

quod restabat te daturum, qui totum {83} promiseras; placidissime et

pectore pleno fiduciæ respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam

de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem

mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores*, ut

accelerares adjutorium tuum et illuminares tenebras meas; et studiosius ad

Ecclesiam currere, et in Ambrosium* ora suspendi, [Sidenote: Joh. 4,

14.]_ad fontem salientis aquæ in vitam æternam_. Diligebat autem illum

virum [Sidenote: Gal. 4, 14.]_sicut angelum Dei_, quod per illum cognoverat

me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam

transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore

periculo*, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa

præsumebat.

[Sidenote: II. Epulæ et synaxis apud sepulcra martyrum.]

2. Itaque cum ad Memorias[129] sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes

et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc

episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedientur amplexa est, ut ipse

mirarer* quam facile accusatrix potius consuetudinis suæ, quam disceptatrix

illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus

vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque

mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam

madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis

prægustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum* pro suo

palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et

si multæ essent, quæ illo modo videbantur {84} honorandæ, memoriæ

defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam

non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo* cum suis præsentibus per

sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quærebat, non voluptatem.

Itaque ubi comperit a præclaro prædicatore atque antistite pietatis

præceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla

occasio se ingurgitandi daretur ebriosis[130], et quia illa quasi

parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se

libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum

purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et

quod posset daret egentibus, et sic communicatio[131] Dominici corporis

illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt

martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu

tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine

matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut

Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero

ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam

[Sidenote: Rom. 12, 11.]_fervens spiritu_ frequentabat ecclesiam: ita ut

sæpe erumperet, cum me videret, in ejus prædicationem*, gratulans mihi quod

talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de

illis omnibus, et inveniri posse _viam vitæ_ minime putabam.

[Sidenote: III. Occupationes et studia Ambrosii.]

3. Nec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quærendum

intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium

felicem quemdam hominem secundum sæculum opinabar, quem sic tantæ

potestates honorarent; cælibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur.

Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiæ tentamenta

quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus

quod erat in corde ejus, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret[132]; nec

{85} conjicere noveram, nec expertus eram: nec ille sciebat æstus meos, nec

foveam periculi mei. Non enim quærere ab eo poteram quod volebam, sicut

volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum

hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod

per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis,

aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor

intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Sæpe cum adessemus,

non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat;

sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam: sedentesque in diuturno

silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus, et

conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandæ menti suæ

nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud

avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua

obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de

aliquibus difficilioribus disceptare quæstionibus, atque huic operi

temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret: quanquam et

causa servandæ vocis, quæ illi facillime obtundebatur, poterat esse justior

tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir

agebat.

4. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quæ cupiebam de tam

sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset

audiendum. Æstus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur,

requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo [Sidenote: 2

Tim. 2, 15.]_verbum veritatis recte tractantem_ omni die dominico audiebam;

et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos,

quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse

dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a

spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti,

non sic {86} intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent

atque cogitarent: quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne

quidem tenuiter atque in ænigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me

tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum

figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quæ

debebam quærendo dicere* accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime,

secretissime et præsentissime, cui membra non sunt alia majora et alia

minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma

ista corporea: tamen _fecisti hominem ad imaginem tuam_; et ecce ipse a

capite usque ad pedes in loco est.

[Sidenote: IV. Doctrinam Ecclesiæ Ambrosio concionante intelligit.]

5. Cum ergo nescirem quomodo hæc subsisteret imago tua, pulsans* proponerem

quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset:

tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me

magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili

errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim

falso essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent,

et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam cæcis

contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea

docentem quæ graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et

gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia* unica corpus Unici tui, in qua mihi

nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc

haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci

quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum

figura contruderet.

6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo

oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum

arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita

sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, sæpe in

popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium lætus audiebam, [Sidenote: 2

Cor. 3, 6.]_Littera occidit; spiritus autem vivificat_: cum ea quæ ad

litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento

spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret,

quæ utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni

assensione, timens præcipitium; et {87} suspendio magis necabar. Volebam

enim eorum quæ non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem

et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem

posse comprehendi; sed sicut hoc, ita cætera cupiebam, sive corporalia quæ

coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi

corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram[133], ut purgatior acies

mentis meæ dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex

nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus,

etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animæ meæ, quæ utique

nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat;

resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti

super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

[Sidenote: V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.]

7. Ex hoc tamen quoque jam præponens doctrinam catholicam, modestius ibi

minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur

(sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset[134]), quam

illic temeraria pollicitatione scientiæ credulitatem irrideri; et postea

tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant,

credenda imperari[135]. Deinde paulatim tu, Domine, {88} manu mitissima et

misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam

innumerabilia crederem quæ non viderem*, neque cum gererentur adfuissem;

sicut tam multa in historia gentium[136], tam multa de locis atque urbibus

quæ non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus

aliis atque aliis; quæ nisi crederentur, omnino in hac vita nihil

ageremus[137]; postremo, quam inconcusse fixum {89} fide retinerem, de

quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo

credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent Libris tuis, quos tanta in

omnibus fere gentibus auctoritate fundasti[138]; sed qui non crederent esse

culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: Unde scis illos

Libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi

ministratos? Idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas

calumniosarum quæstionum, per tam multa quæ legeram inter se confligentium

philosophorum, extorquere mihi potuit ut aliquando non crederem, te esse

quidquid esses quod ego nescirem; aut administrationem rerum humanarum ad

te pertinere.

8. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius; semper tamen

credidi et esse te, et curam nostri gerere; etiamsi ignorabam vel quid

sentiendum esset de substantia tua, vel quæ via duceret aut reduceret ad

te. Ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem,

et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum Litterarum; jam credere

coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturæ per

omnes jam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi, et per ipsam

te quæri voluisses. Jam enim absurditatem quæ me in illis Litteris solebat

offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad

sacramentorum altitudinem referebam: eoque mihi illa venerabilior et

sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum

esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore

servaret; verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis

præbens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde: ut

exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te

trajiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis

emineret, nec turbas gremio sanctæ humilitatis hauriret. Cogitabam hæc, et

aderas mihi; suspirabam, et audiebas me: fluctuabam, et gubernabas me; ibam

per viam sæculi latam, nec deserebas.

{90}

[Sidenote: VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici lætantis].

9. Inhiabam honoribus, lucris, conjugio; et tu irridebas. Patiebar in eis

cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto

minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui

voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhæreat anima

mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! et sensum

vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te qui es super

omnia, et sine quo nulla essent omnia; converteretur, et sanaretur. Quam

ergo miser eram, et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam, die illo quo

cum pararem recitare Imperatori laudes[139], quibus plura mentirer, et

mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et

cogitationum tabificarum febribus æstuaret; transiens per quemdam vicum

Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem

atque lætantem: et ingemui, et locutus sum cum amicis qui mecum erant,

multos dolores insaniarum nostrarum; quia omnibus talibus conatibus

nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens

infelicitatis meæ sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud

nisi ad securam lætitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam præcessisset,

nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis

nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam ærumnosis anfractibus et circuitibus

ambiebam, ad lætitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum

gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quærebam. Et

certe ille lætabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si

quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem,

Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an

qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed

perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me præponere illi debebam,

quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quærebam

hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et tu

baculo disciplinæ tuæ [Sidenote: Ps. 41, 11. v. Sabat.]_confringebas ossa

mea_.

10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde {91} quis

gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua

gloria, Domine? Quas non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat,

ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa

nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram,

et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde

quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa

vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior

erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer;

verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo

quærebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et sæpe

advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et

dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum,

tædebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat.

[Sidenote: VII. Alypium a Circensium insania convertit.]

Confessiones · 第 7 / 39 段