6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et

occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles

attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichæi, quæ* de his rebus

multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec

solstitiorum et æquinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale

in libris sæcularis sapientiæ didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad

illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe

diversum erat.

[Sidenote: IV. Sola Dei cognitio beat.]

7. Numquid, Domine Deus veritatis, quisquis novit ista, jam placet tibi?

Infelix enim homo qui scit illa omnia, te autem nescit: beatus autem qui te

scit, etiam si illa nesciat[103]. Qui vero et te et illa novit, non propter

illa beatior, sed propter te solum beatus est, [Sidenote: Rom. 1, 21.]_si

cognoscens te, sicut Deum glorificet, et gratias agat, et non evanescat in

cogitationibus suis_. Sicut enim melior est qui novit possidere arborem, et

de usu ejus tibi gratias agit, quamvis nesciat vel quot cubitis alta sit,

vel quanta latitudine diffusa; quam ille qui eam metitur, et omnes ramos

ejus numerat, et neque possidet eam, neque creatorem ejus novit aut

diligit: sic fidelis homo, cujus totus mundus divitiarum est, et quasi

[Sidenote: 2 Cor. 6, 10.]_nihil habens, omnia possidet_, inhærendo tibi cui

serviunt omnia, quamvis nec saltem septentrionum gyros noverit; dubitare

stultum est quin utique melior {67} sit quam mensor coeli, et numerator

siderum, et pensor elementorum, et negligens tui, qui [Sidenote: Sap. 11,

21.]_omnia in mensura et numero et pondere disposuisti_.

[Sidenote: V. Manichæi de astris imperitia indignum eum fide in cæteris

faciebat.]

8. Sed tamen quis quærebat Manichæum nescio quem etiam ista scribere, sine

quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini, [Sidenote: Job

28, 28 sec. LXX.]_Ecce pietas et sapientia_; quam ille ignorare posset,

etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat impudentissime

audens docere, prorsus illam nosse non posset. Vanitas est enim mundana

ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius,

ad hoc* ista multum locutus est, ut convictus ab eis qui ista vere

didicissent, quis esset ejus sensus in cæteris quæ abditiora sunt,

manifeste cognosceretur. Non enim parvi existimari se voluit, sed Spiritum

sanctum consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria

personaliter[104] in se esse persuadere conatus est. Itaque, cum de coelo

ac stellis, et de solis ac lunas motibus falsa dixisse deprehenderetur,

quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus ejus

sacrilegos fuisse satis emineret; cum ea non solum ignorata, sed etiam

falsata, tam* vesana superbiæ vanitate diceret, ut ea tanquam divinæ

personæ[105] tribuere sibi niteretur.

9. Cum enim audio christianum aliquem fratrem, illum aut illum, ista

nescientem, et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem

hominem; nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non

credat indigna, si forte situs et habitus creaturæ corporalis ignoret.

Obest autem si hoc ad ipsam doctrinæ pietatis formam pertinere arbitretur,

et {68} pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis

infirmitas in fidei cunabulis a charitate matre sustinetur, donec assurgat

novus homo [Sidenote: Eph. 4, 13. 14.]_in virum perfectum_, et

_circumferri_ non possit _omni vento doctrinæ_. In illo autem qui doctor,

qui auctor, qui dux et princeps eorum quibus illa suaderet, ita fieri ausus

est, ut qui eum sequerentur, non quemlibet hominem, sed Spiritum tuum

sanctum se sequi arbitrarentur; quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse

convinceretur, non detestandam longeque abjiciendam esse judicaret? Sed

tamen nondum liquido compereram utrum etiam secundum ejus verba,

vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium, et ipsius

noctis et diei, et deliquia luminum, et si quid ejusmodi in aliis libris

legeram, posset exponi; ut, si forte posset, incertam quidem mihi fieret

utrum ita se res haberet, an non ita; sed ad fidem meam illius

auctoritatem, propter creditam sanctitatem, præponerem.

[Sidenote: VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.]

10. Et per annos ferme ipsos novem, quibus eos animo vagabundus audivi,

nimis extento desiderio venturum exspectabam istum Faustum. Cæteri enim

eorum, in quos forte incurrissem, qui talium rerum quæstionibus a me

objectis deficiebant, illum mihi promittebant, cujus adventu collatoque

colloquio facillime mihi hæc, et si qua forte majora quærerem, enodatissime

expedirentur. Ergo ubi venit, expertus sum hominem gratum et jucundum

verbis, et ea ipsa quæ illi solent dicere, multo suavius garrientem. Sed

quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus ministrator? Jam

rebus talibus satiatæ erant aures meæ: nec ideo mihi meliora videbantur,

quia melius dicebantur; nec ideo vera quia diserta: nec ideo sapiens anima,

quia vultus congruus et decorum eloquium. Illi autem qui eum mihi

promittebant, non boni rerum existimatores erant; et ideo illis videbatur

prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. Sensi autem aliud genus

hominum etiam veritatem habere suspectam, et ei nolle acquiescere si compto

atque uberi sermone promeretur. Me autem jam docueras, Deus meus, miris et

occultis modis; et propterea credo quod tu me docueris, quoniam verum est,

nec quisquam præter te alius est doctor veri, ubicumque et undecumque

claruerit[106]. Jam ergo abs te didiceram, nec eo debere videri aliquid

verum dici, quia eloquenter dicitur; nec {69} eo falsum, quia incomposite

sonant signa labiorum: rursus, nec ideo verum, quia impolite enuntiatur;

nec ideo falsum, quia splendidus sermo est: sed perinde esse sapientiam et

stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles; verbis autem ornatis et

inornatis, sicut vasis urbanis et rusticanis, utrosque cibos posse

ministrari.

11. Igitur aviditas mea, qua illum tanto tempore exspectaveram hominem,

delectabatur quidem motu adfectuque disputantis, et verbis congruentibus,

atque ad vestiendas sententias facile occurrentibus. Delectabar autem et

cum multis, vel etiam præ multis laudabam ac efferebam; sed moleste habebam

quod in coetu audientium non sinerer illi ingerere, et partiri cum eo curas

quæstionum mearum, conferendo familiariter, et accipiendo ac reddendo

sermonem. Quod ubi potui, et aures ejus cum familiaribus meis eoque*

tempore occupare coepi, quo non dedeceret alternis disserere, et protuli

quædam quæ me movebant; expertus sum prius hominem expertem liberalium

disciplinarum, nisi grammaticæ, atque ejus ipsius usitato modo. Et quia

legerat aliquas Tullianas orationes, et paucissimos Senecæ libros, et

nonnulla poetarum, et suæ sectæ si qua volumina Latine atque composite

conscripta erant, et quia aderat quotidiana sermocinandi exercitatio; inde

suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magisque seductorium moderamine

ingenii, et quodam lepore naturali. Itane est ut recolo, Domine Deus meus,

arbiter conscientiæ meæ? [Sidenote: Ps. 49, 21.]Coram te cor meum et

recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto providentiæ tuæ, et

inhonestos errores meos jam convertebas ante faciem meam, ut viderem et

odissem.

[Sidenote: VII. Alienatur a secta Manichæorum.]

12. Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere

putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse eum mihi illa quæ me

movebant aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem

tenere pietatis, sed si manichæus non esset. Libri quippe eorum pleni sunt

longissimis fabulis[107], de coelo et sideribus, et sole et luna: quæ mihi

eum, quod utique cupiebam, collatis numerorum rationibus, quas alibi ego

legeram, utrum potius ita essent ut Manichæi libris continebantur, an certe

vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse jam non

arbitrabar. {70} Quæ tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste

sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. Noverat enim se ista non

nosse, nec eum puduit confiteri. Non erat de talibus quales multos loquaces

passus eram, conantes ea me docere, et dicentes nihil. Iste vero cor

habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad seipsum. Non

usquequaque imperitus erat imperitiæ suæ, et noluit se temere disputando in

ea coarctari, unde nec exitus ei ullus, nec facilis esset reditus: etiam

hinc mihi amplius placuit. Pulchrior est enim temperantia confitentis

animi, quam illa quæ nosse cupiebam: et eum in omnibus difficilioribus et

subtilioribus quæstionibus talem inveniebam.

13. Refracto itaque studio quod* intenderam in Manichæi litteras, magisque

desperans de cæteris eorum doctoribus, quando in multis quæ me movebant,

ita ille nominatus apparuit; coepi cum eo pro studio ejus agere vitam, quo

ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc jam rhetor Carthagini

adolescentes docebam; et legere cum eo, sive quæ ille audita desideraret,

sive quæ ipse tali ingenio apta existimarem. Cæterum conatus omnis meus,

quo proficere in illa secta statueram, illo homine cognito prorsus

intercidit: non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam non

inveniens, eo quo jam quoquo modo irrueram, contentus interim esse

decreveram, nisi aliquid forte quod magis eligendum esset eluceret. Ita

ille Faustus, qui multis laqueus mortis exstitit, meum quo captus eram

relaxare jam coeperat, nec volens nec sciens. Manus enim tuæ, Deus meus, in

abdito providentiæ tuæ, non deserebant animam meam; et de sanguine cordis

matris meæ, per lacrymas ejus diebus ac noctibus pro me sacrificabatur

tibi; et [Sidenote: Joel 2, 26.]_egisti mecum miris modis_*. Tu illud

egisti, Deus meus. Nam [Sidenote: Ps. 36, 23. Sabat.]_a Domino gressus

hominis diriguntur; et viam ejus volet_. Aut quæ procuratio salutis, præter

manum tuam, reficientem quæ fecisti?

[Sidenote: VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.]

14. Egisti ergo mecum ut mihi persuaderetur Romam pergere, et potius ibi

docere quod docebam Carthagine. Et hoc unde mihi persuasum est*, non

præteribo confiteri tibi; quoniam et in his altissimi tui recessus, et

præsentissima in nos misericordia tua cogitanda et prædicanda est. Non ideo

Romam pergere volui, quod majores quæstus, majorque mihi dignitas ab

amicis, qui hoc suadebant, promittebatur; {71} quanquam et ista ducebant

animum tunc meum: sed illa erat causa maxima et pene sola, quod audiebam

quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinæ coercitione

sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, passim et proterve

irruant; nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra, apud

Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt

impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque

discipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciunt mira

hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit; hoc

miseriores eos ostendens, quo jam, quasi liceat, faciunt quod per tuam

æternam legem nunquam licebit; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa

faciendi cæcitate puniantur, et incomparabiliter patiantur pejora, quam

faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui*; eos, cum docerem,

cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire ubi talia non fieri, omnes

qui noverant, indicabant. Verum autem [Sidenote: Ps. 141, 6.]_tu_, _spes

mea et portio mea in terra viventium_, ad mutandum terrarum locum pro

salute animæ meæ, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admovebas,

et Romæ illecebras quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui

diligebant* vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes; et

ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea

perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie cæci erant;

et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic

veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.

15. Sed quare hinc abirem, et illuc irem, tu sciebas, Deus; nec indicabas

mihi nec matri, quæ me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta

est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret, aut mecum

pergeret; et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret.

Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi: quia et hoc tu dimisisti

mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum exsecrandis

sordibus, usque ad aquam gratiæ tuæ, qua me abluto siccarentur flumina

maternorum oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu

suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi ut in loco, qui

proximus nostræ navi erat Memoria[108] beati Cypriani, maneret {72} ea

nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem non mansit*

orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut

navigare me non sineres? Sed tu alte consulens, et exaudiens cardinem

desiderii ejus, non curasti quod tunc petebat, ut me faceres* quod semper

petebat. Flavit ventus, et implevit vela nostra, et littus subtraxit

aspectibus nostris: in quo mane illa insaniebat dolore, et querelis, ac

gemitu implebat aures tuas contemnentis ista*; cum et me cupiditatibus meis

raperes ad finiendas ipsas cupiditates, et illius carnale desiderium justo

dolorum flagello vapularet. Amabat enim secum præsentiam meam more matrum,

sed multis multo amplius; et nesciebat quid tu illi gaudiorum facturus

esses de absentia mea. Nesciebat; ideo flebat et ejulabat, atque illis

cruciatibus arguebatur in ea reliquiarium Evæ*, cum gemitu quærens quod cum

gemitu pepererat. Et tamen post accusationem fallaciarum et crudelitatis

meæ, conversa rursus ad deprecandum te pro me, abiit ad solita, et ego

Romam.

[Sidenote: IX. Febri correptus periculose laborat.]

16. Et ecce excipior ibi flagello ægritudinis corporalis, et ibam ad

inferos, portans omnia mala quæ commiseram et in te, et in me, et in alios,

multa et gravia, super originalis peccati vinculum quo [Sidenote: 1 Cor.

15, 22.]_omnes in Adam morimur_. Non enim quidquam eorum mihi donaveras in

Christo; nec [Sidenote: Eph. 2, 14.]_solverat ille_ in cruce sua*

_inimicitias_ quas tecum contraxeram peccatis meis. Quomodo enim eas

solveret in cruce phantasmatis[109], {73} quod de illo credideram? Quam

ergo falsa mihi videbatur mors carnis ejus, tam vera erat animæ meæ: et

quam vera erat mors carnis ejus, tam falsa vita animæ meæ, quæ id non

credebat. Et ingravescentibus febribus jam [Sidenote: Ps. 58, 9. Heb.]_ibam

et peribam_. Quo enim irem, si tunc hinc abirem, nisi in ignem atque

tormenta digna factis meis in veritate ordinis tui? Et illa hoc nesciebat,

et tamen pro me orabat absens. Tu autem ubique præsens, ubi erat exaudiebas

eam; et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis mei,

adhuc insanus corde sacrilego. Neque enim desiderabam in illo tanto

periculo baptismum tuum; et melior eram puer, quando illum de materna

pietate flagitavi, sicut jam recordatus atque confessus[110] sum. Sed in

dedecus meum creveram, et consilia medicinæ tuæ demens irridebam[111], qui

me non sivisti talem bis mori. Quo vulnere si feriretur cor matris, nunquam

sanaretur. Non enim satis eloquor quid erga me habebat animi, [Sidenote:

Gal. 4, 19.]et quanto majore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam

carne pepererat.

17. Non itaque video quomodo sanaretur, si mea talis illa mors

transverberasset viscera dilectionis ejus. Et ubi essent tantæ preces et

tam crebræ sine intermissione, nusquam nisi ad te? An vero tu, Deus

misericordiarum, [Sidenote: Ps. 50, 19.]_sperneres cor contritum et

humiliatum_ viduæ castæ ac sobriæ, frequentantis eleemosynas, obsequentis

atque servientis sanctis tuis, nullum diem prætermittentis oblationem ad

altare tuum; bis in die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla

intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed

ut te audiret in tuis sermonibus, et tu illam in suis orationibus. Hujusne

tu lacrymas, quibus non a te aurum et argentum petebat, nec aliquod

mutabile aut volubile bonum, sed salutem animæ filii sui; tu cujus munere

talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? Nequaquam, Domine.

Imo vero aderas, et exaudiebas, et faciebas ordine quo prædestinaveras esse

faciendum. Absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis,

quæ jam commemoravi, et quæ non commemoravi[112], quæ illa fideli pectore

tenebat; et semper orans, tanquam chirographa tua ingerebat tibi. Dignaris

{74} enim, [Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam in sæculum misericordia tua_,

eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus tuis debitor fieri.

[Sidenote: X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.]

18. Recreasti ergo me ab illa ægritudine, et salvum fecisti _filium ancillæ

tuæ_, tunc interim corpore, ut esset cui salutem meliorem atque certiorem

dares. Et jungebar etiam tunc Romæ falsis illis atque fallentibus sanctis:

non enim tantum Auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is in cujus

domo ægrotaveram et convalueram; sed eis etiam quos electos vocant. Adhuc

enim mihi videbatur non esse nos qui peccamus, sed nescio quam aliam in

nobis peccare naturam; et delectabat superbiam meam extra culpam esse; et

cum aliquid mali fecissem, non confiteri me fecisse, ut [Sidenote: Ps. 40,

5.]_sanares animam meam, quoniam peccabat tibi_; sed excusare eam amabam*,

et accusare nescio quid aliud, quod mecum esset, et ego non essem[113].

Verum autem totum ego eram, et adversum me impietas mea me diviserat: et id

erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non esse arbitrabar; et

exsecrabilis iniquitas te, Deus omnipotens, te in me* ad perniciem meam,

quam me a te ad salutem malle superari. Nondum ergo [Sidenote: Ps. 140, 3,

4. Sabat.]_posueras custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia

mea, ut non declinaret cor meum in {75} verba maligna, ad excusandas

excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et_ ideo

adhuc _combinabam cum electis eorum_*.

19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere; eaque

ipsa quibus si nihil melius reperirem, contentus esse decreveram, jam

remissius negligentiusque retinebam. Etenim suborta est etiam mihi

cogitatio, prudentiores cæteris fuisse illos philosophos, quos Academicos

appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid veri ab

homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et mihi liquido sensisse

videbantur, ut vulgo habentur[114], etiam illorum intentionem nondum

intelligenti. Nec dissimulavi eumdem hospitem meum reprimere a nimia

fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichæi libri

pleni sunt. Amicitia tamen eorum familiarius utebar, quam cæterorum hominum

qui in illa hæresi non fuissent. Nec eam defendebam pristina animositate;

sed tamen familiaritas {76} eorum, plures enim eos Roma occultat, pigrius

me[115] faciebat aliud quærere; præsertim desperantem in Ecclesia tua,

Domine coeli et terræ, creator omnium visibilium et invisibilium, posse

inveniri verum, unde me illi averterant: multumque mihi turpe videbatur,

credere figuram te habere humanæ carnis, et membrorum nostrorum lineamentis

corporalibus terminari. Et quoniam cum de Deo meo cogitare vellem, cogitare

nisi moles corporum[116] non noveram, neque enim videbatur mihi esse

quidquam quod tale non esset, ea maxima et prope sola causa erat

inevitabilis erroris mei.

20. Hinc enim et mali substantiam quamdam credebam esse talem, et habere

suam molem tetram et deformem; sive crassam, quam terram dicebant, sive

tenuem atque subtilem, sicut est aeris corpus; quam malignam mentem[117]

per illam terram repentem imaginantur. Et quia Deum bonum nullam malam

naturam creasse, qualiscumque pietas me credere cogebat; constituebam ex

adverso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius[118],

bonam grandius. Et ex hoc initio pestilentioso me cætera sacrilegia

sequebantur. Cum enim conaretur animus meus recurrere in catholicam fidem,

repercutiebar, quia non erat catholica fides quam esse arbitrabar. Et magis

pius mihi videbar, si te, Deus meus, cui confitentur ex me miserationes

tuæ, vel ex cæteris partibus infinitum crederem, quamvis ex una qua tibi

moles mali opponebatur, cogerer finitum fateri; quam si ex omnibus partibus

in corporis humani forma te opinarer finiri. Et melius mihi videbar credere

nullum malum te creasse; quod mihi nescienti non solum aliqua substantia,

sed etiam corporea videbatur, qui et mentem cogitare non noveram, nisi eam

subtile corpus esse, quod tamen per loci spatia diffunderetur abs te*; quam

credere abs te esse qualem putabam naturam mali. Ipsum quoque Salvatorem

nostrum unigenitum tuum, tanquam de massa lucidissimæ molis tuæ[119]

porrectum ad nostram salutem, ita putabam, {77} ut aliud de illo non

crederem, nisi quod possem vanitate imaginari. Talem itaque naturam ejus

nasci non posse de Maria virgine arbitrabar, nisi carni concerneretur.

Concerni autem et non inquinari non videbam, quod mihi tale figurabam.

Metuebam itaque credere in carne natum[120], ne credere cogerer ex carne

inquinatum. Nunc spirituales tui blande et amanter ridebunt me, si has

confessiones meas legerint: sed tamen talis eram.

[Sidenote: XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.]

21. Deinde quæ illi in Scripturis tuis reprehenderant*, defendi posse non

existimabam: sed aliquando sane cupiebam, cum aliquo illorum librorum

doctissimo conferre singula, et experiri quid inde sentiret. Jam enim

Helpidii cujusdam adversus eosdem Manichæos coram loquentis et disserentis

sermones, etiam apud Carthaginem movere me coeperant, cum talia de

Scripturis proferret, quibus resisti facile non posset, et imbecilla mihi

responsio videbatur istorum. Quam quidem non facile palam promebant, sed

nobis secretius, cum dicerent scripturas Novi Testamenti falsatas[121]

fuisse a nescio quibus, {78} qui Judæorum[122] legem inserere Christianæ

fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta[123] exemplaria nulla proferrent.

Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia

cogitantem moles illæ, sub quibus anhelans in auram tuæ veritatis liquidam

et simplicem respirare non poteram.

[Sidenote: XII. Fraus discipulorum Romæ in præceptores.]

22. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romæ artem

rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos

innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romæ fieri, quæ non patiebar in

Africa. Nam revera illas eversiones[124] a perditis adolescentibus ibi non

fieri manifestatum est mihi. Sed "subito," inquiunt, "ne mercedem magistro

reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium;"

desertores fidei, et quibus præ pecuniæ charitate justitia vilis est.

[Sidenote: Ps. 138, 22.]_Oderat_ etiam istos _cor meum_, quamvis non

_perfecto odio_. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse,

quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et

_fornicantur abs te_, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum,

quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem,

contemnendo te manentem, et revocantem, et {79} ignoscentem redeunti ad te

meretrici animæ humanæ. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos

corrigendos diligam, ut pecuniæ doctrinam ipsam, quam discunt, præferant,

ei vero te Deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed

tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos

volebam.

[Sidenote: XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum; ab Ambrosio

suscipitur.]

Confessiones · 第 6 / 39 段