tuam et salvi erimus._ Nam quoquoversum se verterit anima hominis, ad
dolores[79] figitur alibi præterquam in te, tametsi figitur in pulchris
extra te et extra se. Quæ tamen nulla essent nisi essent abs te, quæ
oriuntur et occidunt, et oriendo quasi esse incipiunt, et crescunt ut
perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non* omnia senescunt,
et omnia intereunt. Ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter
crescunt ut sint, eo magis festinant ut non sint: sic est modus eorum.
Tantum dedisti eis, quia partes sunt rerum, quæ non sunt omnes simul; sed
decedendo ac succedendo agunt omnes universum, cujus partes sunt. Ecce sic
peragitur et sermo noster per signa sonantia. Non enim erit totus sermo, si
unum verbum non decedat cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. Laudet
te ex illis anima mea, Deus creator omnium; sed non {54} in eis infigatur
glutine amoris per sensus corporis. Eunt enim quo ibant, ut non sint*, et
conscindunt eam desideriis pestilentiosis; quoniam ipsa esse vult, et
requiescere amat in eis quæ amat[80]. In illis autem non est ubi: quia non
stant, fugiunt; et quis ea sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit,
vel cum præsto sunt? Tardus est enim sensus carnis, quoniam sensus carnis
est, et ipse est modus ejus. Sufficit ad aliud ad quod factus est: ad illud
autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad
finem debitum. In verbo enim tuo per quod creantur, ibi audiunt: Hinc, et
hucusque.
[Sidenote: XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.]
16. Noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis, tumultu
vanitatis tuæ. Audi et tu: Verbum ipsum clamat ut redeas; et ibi est locus
quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si ipse non deserat. Ecce
illa discedunt, ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima
universitas. Numquid ego aliquo discedo? ait Verbum Dei. Ibi fige mansionem
tuam; ibi commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata
fallaciis. Veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes
aliquid; et reflorescent putria tua, et [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanabuntur
omnes languores tui_, et fluxa tua reformabuntur, et renovabuntur, et
constringentur ad te: et non te deponent quo descendunt; sed stabunt tecum,
et permanebunt ad semper stantem ac [Sidenote: 1 Pet. 1, 23.]_permanentem
Deum_.
17. Utquid perversa sequeris carnem tuam? Ipsa te sequatur conversa.
Quidquid per illam sentis, in parte est; et ignoras totum cujus hæ partes
sunt; et delectant te tamen. Sed si ad totum comprehendendum esset idoneus
sensus carnis tuæ, ac non et ipse in parte universi accepisset pro poena
tua justum modum, velles ut transiret quidquid existit in præsentia, ut
magis tibi omnia[81] placerent. Nam et quod loquimur, per eumdem sensum
carnis audis; et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliæ
veniant, et totum audias[82]. Ita, semper omnia quibus unum aliquid
constat, et non simul sunt omnia ea quibus constat; plus delectant omnia
quam singula, si possint sentiri omnia. Sed longe {55} his melior qui fecit
omnia, et ipse est Deus noster; et non discedit, quia nec succeditur ei.
[Sidenote: XII. Amor non improbatur, modo in his quæ placent, amemus Deum.]
18. Si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque
amorem[83]; ne in his quæ tibi placent, tu displiceas. Si placent animæ, in
Deo amentur: quia et ipsæ mutabiles sunt, et in illo fixæ stabiliuntur;
alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur; et rape ad eum tecum quas
potes, et dic eis: "Hunc amemus, hunc amemus; ipse fecit hæc, et non est
longe. Non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt[84]. Ecce ubi
est*, ubi sapit veritas. Intimus cordi est; sed cor erravit ab eo.
[Sidenote: Is. 46, 8.]_Redite, prævaricatores, ad cor_[85], et inhærete
illi qui fecit vos. State cum eo, et stabitis: requiescite in eo, et quieti
eritis. Quo itis in aspera? quo itis? Bonum quod amatis, ab illo[86] est:
sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit juste, quia
injuste amatur deserto illo, quidquid ab illo est[87]. Quo vobis adhuc et
adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? Non est requies ubi quæritis
eam. Quærite quod quæritis: sed ibi non est ubi quæritis. Beatam vitam
quæritis in regione mortis; non est illic. Quomodo enim beata vita, ubi nec
vita?"
19. "Et descendit huc ipsa Vita nostra, et tulit mortem nostram, et occidit
eam de abundantia vitæ suæ: et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in
illud secretum unde {56} processit ad nos, in ipsum primum virginalem
uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne esset semper
mortalis; et [Sidenote: Ps. 18, 6.]_inde velut sponsus procedens de thalamo
suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam_. Non enim tardavit, sed
cucurrit; clamans dictis, factis, morte, vita, descensu, ascensu; clamans
ut redeamus ad eum. Et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor, et
inveniamus eum. Abscessit enim, et ecce hic est. Noluit nobiscum diu esse,
et non reliquit nos. Illuc enim abscessit, unde nunquam recessit, quia
[Sidenote: Joh. 1, 10.]_mundus per eum factus est_; et _in hoc mundo erat_,
et [Sidenote: 1 Tim. 1, 15.]_venit in hunc mundum peccatores salvos
facere_; cui confitetur anima mea, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_et sanat eam*,
quia peccavit illi_. [Sidenote: Ps. 4, 3.]_Filii hominum usquequo graves
corde?_ Numquid et post descensum* vitæ non vultis ascendere et vivere? Sed
quo ascenditis[88], quando _in alto estis_, et [Sidenote: Ps. 72,
9.]_posuistis in coelum os vestrum_? Descendite, ut ascendatis[89], et
ascendatis ad Deum. Cecidistis enim, ascendendo contra eum. Dic eis ista,
ut plorent [Sidenote: Ps. 83, 7.]_in convalle plorationis_, et sic eos rape
tecum ad Deum; quia de Spiritu ejus hæc dicis eis, si dicis ardens igne
charitatis.
[Sidenote: XIII. Amor unde proveniat.]
20. Hæc tunc non noveram, et amabam pulchra inferiora, et ibam in
profundum, et dicebam amicis meis: Num amamus aliquid, nisi pulchrum? Quid
est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? Quid est quod nos allicit et
conciliat rebus quas amamus? Nisi enim esset in eis decus et species, nullo
modo nos ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus
aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret,
quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum,
aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in
animo meo ex intimo corde meo; et scripsi {57} libros de Pulchro et Apto;
puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos;
sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo.
[Sidenote: XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc
amaverat.]
21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium* Romanæ
urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram
hominem ex doctrinæ fama quæ illi clara erat, et quædam verba ejus
audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant
eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius Græcæ facundiæ,
postea in Latina etiam dictor* mirabilis exstitisset, et esset
scientissimus rerum ad studium sapientiæ pertinentium, mihi placebat.
Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor
audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim
amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris prædicari creditur;
id est, cum amans eum laudat.
22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus
meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut
venator studiis popularibus diffamatus; sed longe aliter et graviter, et
ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari
me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens
latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi
distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid
est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et
repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus
amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione
dicendum est, qui naturæ nostræ socius est. Ergone amo in homine quod odi
esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, [Sidenote: Mat. 10,
30.]_cujus_ etiam _capillos_ tu, Domine, _numeratos_ habes, et non
minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt, quam
affectus ejus, et motus cordis ejus.
23. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem me esse
talem; et errabam typho, et [Sidenote: Eph. 4, 14.]_circumferebar omni
vento_, et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio, et unde certus
confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram, quam in rebus
ipsis de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum iidem
{58} ipsi, et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer
in eum et non excitarer. Et certe res non aliæ forent, nec homo ipse alius;
sed tantummodo alius affectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma,
nondum hærens soliditati veritatis. Sicut auræ linguarum flaverint a
pectoribus opinantium; ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et
obnubilatur ei lumen, et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos. Et
magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro
innotescerent. Quæ si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret,
sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuæ. Et tamen pulchrum illud
atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os
contemplationis meæ*, et nullo collaudatore mirabar.
[Sidenote: XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit
capere spiritualia.]
24. Sed tantæ rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens,
[Sidenote: Ps. 135, 4.]_qui facis mirabilia solus_: et ibat animus meus per
formas corporeas; et "pulchrum," quod per seipsum, "aptum" autem, quod ad
aliquid accommodatum, deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis
corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat
falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in
oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad
lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea
videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute
pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in
ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis[90] et
natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione
irrationabilis vitæ* nescio quam substantiam et naturam summi mali, quæ non
solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset,
Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem
appellabam, tanquam sine ullo sexu[91] mentem*; hanc vero dyadem, iram in
facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim
noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse,
{59} nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.
25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est
impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata
illa animæ affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et
falsæ opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est;
qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut
sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam
[Sidenote: Ps. 17, 29.]_tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus,
illuminabis tenebras meas: et de plenitudine tua nos omnes accepimus.
[Sidenote: Joh. 1, 16. 9.]Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; [Sidenote: Jac. 1, 17.]quia in te non est
transmutatio, nec momenti obumbratio._
26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam
[Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_superbis resistis_. Quid autem
superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu
es[92]? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod
ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam
tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque
repellebar, et resistebas ventosæ cervici meæ: et imaginabar formas
corporeas, et caro carnem[93] accusabam, et [Sidenote: Ps. 77,
39.]_spiritus ambulans {60} nondum revertebar_ ad te; et ambulando
ambulabam in ea quæ non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore;
neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex
corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus
nesciens exsulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima
quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam
magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem
sponte deviasse, et poena errare confitebar*.[94]
27. Et eram ætate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa
volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis
mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam,
cogitans de "pulchro et apto," et [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stare_ cupiens
_et audire_ te, et _gaudio gaudere propter vocem sponsi_, et non poteram:
quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiæ meæ in ima
decidebam. Non enim [Sidenote: Ps. 50, 10.]_dabas auditui meo gaudium et
lætitiam_, aut _exsultabant ossa mea_, quæ _humiliata_ non erant.
[Sidenote: XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se
intellexit.]
28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas
venissent Aristotelica quædam, quas appellant decem Categorias, (quarum
nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho
crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio
quid magnum et divinum suspensus inhiabam,) legi eas solus et intellexi?
Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris
eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus,
intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud
meipsum legens cognoveram. Et satis aperte mihi videbantur loquentes de
substantiis, sicuti est homo; et quæ in illis essent, sicuti est {61}
figura hominis, qualis sit; et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus
frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut
sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur
aliquid: et quæcumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quædam
posui, vel in ipso substantiæ genere innumerabilia reperiuntur.
29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus,
mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem prædicamentis
putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi
et tu subjectus esses magnitudini tuæ aut pulchritudini, ut illa essent in
te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua
pulchritudo tu ipse sis, corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo
corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus
corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et
figmenta miseriæ meæ, non firmamenta beatitudinis tuæ. Jusseras enim, et
ita fiebat in me, ut terra [Sidenote: Gen. 3, 18. 19. vid.
Sabatier.]_spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore_ pervenirem ad
_panem meum_.
30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant,
tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi,
quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset
quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea
quæ illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam,
non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de
dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna
difficultate, nullo hominum tradente, intellexi, scis tu, Domine Deus meus;
quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen*, donum tuum est: sed
non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis
valebat, quia tam bonam [Sidenote: Ps. 58, 10.]_partem substantiæ meæ_
sategi habere in potestate: et _fortitudinem meam_ non _ad te custodiebam_;
sed [Sidenote: Luc. 15, 12. 13. 30.]_profectus_ sum abs te _in longinquam
regionem_, ut _eam dissiparem in meretrices_ cupiditates*. Nam quid mihi
proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab
studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar
exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non
tardius sequeretur. {62}
31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas,
corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia
perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me
misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus
blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat
ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii
tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in
doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe
tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiæ tuæ
tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanæ fidei nutrirent? O
Domine, Deus noster, [Sidenote: Ps. 62, 8. vid. Sabatier.]_in velamento
alarum tuarum speremus_; et protege nos, et porta nos. [Sidenote: Is. 46,
3. 4.]_Tu portabis_ et _parvulos, et usque ad canos tu portabis_: quoniam
firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est,
infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi
sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit
apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timebimus*
ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non
ruit domus nostra, æternitas tua.
* * * * *
{63}
LIBER QUINTUS.
Annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta Fausti
Manichæi imperitia in iis, quæ isti se divinitus scire jactitabant,
propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Romam, ubi
rhetoricam profiteretur, et deinde Mediolanum ut eamdem artem doceret,
abdita Dei providentia missus est; ubi coepit audito Ambrosio
resipiscere, et Manichæismo abdicato, catechumenus in Ecclesia
Catholica denuo fieri decrevit.
[Sidenote: I. Excitat mentem ad Deum laudandum.]
1. Accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguæ meæ, quam formasti
et excitasti, ut confiteatur nomini tuo; [Sidenote: Ps. 34, 10.]_et sana
omnia ossa mea, et dicant: Domine, quis similis tibi?_ Neque enim docet te
quid in se agatur qui tibi confitetur; quia oculum tuum non excludit cor
clausum, nec manum tuam repellit duritia hominum: sed solvis eam, cum
voles, aut miserans aut vindicans; et [Sidenote: Ps. 18, 7.]_non est qui se
abscondat a calore tuo_. Sed te laudet anima mea, ut amet te; et
confiteatur tibi miserationes tuas, ut laudet te. Non cessat nec tacet
laudes tuas universa creatura tua; nec spiritus omnis hominis per os
conversum ad te, nec animalia nec corporalia per os considerantium ea; ut
exsurgat in te a lassitudine anima nostra, innitens[95] eis quæ fecisti, et
transiens ad te qui fecisti hæc mirabiliter: et ibi refectio et vera
fortitudo.
[Sidenote: II. Dei præsentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere
converti.]
2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis
umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt[96]. Et
quid nocuerunt tibi[97]? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt[98], a
coelis usque in novissima justum {64} et integrum? [Sidenote: Ps. 138,
7.]Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos?
Sed fugerunt, ut non viderent [Sidenote: Gen. 16, 14.]_te videntem se_,
atque excæcati in te offenderent; quia [Sidenote: Sap. 11, 25. v. Sab.]_non
deseris aliquid eorum quæ fecisti_; in te offenderent injusti, et juste
vexarentur*; subtrahentes se lenitati tuæ, et offendentes in rectitudinem
tuam, et cadentes in asperitatem suam*. Videlicet nesciunt quod ubique sis,
quem nullus circumscribit locus, et solus es præsens, etiam iis qui longe
fiunt a te. Convertantur ergo et quærant te, quia non sicut ipsi
deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi
convertantur, et quærant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde
confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo
post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis
plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo _caro
et sanguis_, sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi
ego eram, quando te quærebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me
discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te!
[Sidenote: III. De Fausto Manichæo, et de philosophorum cæcitate qui per
creaturas Creatorem non cognoverunt.]
3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum ætatis meæ.
Jam venerat Carthaginem quidam Manichæorum episcopus, Faustus[99] nomine,
magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram
suaviloquentiæ; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate
rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid
mihi scientiæ comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus,
intuebar. Fama enim de illo prælocuta mihi erat quod esset honestarum
omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus
eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriæque mandata
retinebam, ex eis quædam comparabam illis Manichæorum longis fabulis[100]:
et mihi probabiliora ista videbantur, quæ dixerunt illi, [Sidenote: Sap.
13, 9, vid. Sabat.]_qui tantum potuerunt valere, ut possent æstimare
sæculum_, quanquam [Sidenote: Ps. 137, 6.]_ejus Dominum minime invenerint_.
Quoniam [Sidenote: Ps. 33, 19. v. Sab.]_magnus es, Domine, et humilia
respicis; excelsa autem a longe cognoscis_: nec _propinquas_ nisi _obtritis
{65} corde_; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent
stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias
astrorum.
4. Mente enim sua quærunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis; et multa
invenerunt, et prænuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis
et lunæ, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos
fefellit numerus, et ita factum est ut prænuntiaverunt: et scripserunt
regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis prænuntiatur quo anno et
quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis
sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut prænuntiatur. Et mirantur
hæc homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui
sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo,
tanto ante solis defectum futurum prævident, et in præsentia suum non
vident. Non enim religiose quærunt unde habeant ingenium quo ista quærunt.
Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod
fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi*, et trucidant
exaltationes[101] suas sicut [Sidenote: Ps. 8, 8. 9.]_volatilia_ et
curiositates[101] suas sicut _pisces maris_, quibus _perambulant_ secretas
_semitas abyssi_, et luxurias[101] suas sicut _pecora campi_; ut tu,
[Sidenote: Deut. 4, 24.]_Deus ignis edax_, consumas mortuas curas eorum
recreans eos immortaliter.
5. Sed non noverunt viam, [Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum_ tuum, _per quod
fecisti_ ea quæ numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quæ
numerant, et mentem de qua numerant; et [Sidenote: Ps. 146, 5.]_sapientiæ
tuæ non est numerus_. Ipse autem Unigenitus [Sidenote: 1 Cor. 1,
30.]_factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio_; [Sidenote:
Mat. 17, 27.]et numeratus est inter nos, et solvit tributum Cæsari. Non
noverunt hanc viam[102], qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant
{66} ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum
sideribus et lucidos; et ecce [Sidenote: Is. 14, 13. Rev. 12, 4.]_ruerunt
in terram_, et [Sidenote: Rom. 1, 21.]_obscuratum est insipiens cor eorum_.
Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturæ Artificem, non pie
quærunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, [Sidenote:
Ibid.]_cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed
evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes_, sibi
tribuendo quæ tua sunt, ac per hoc student perversissima cæcitate etiam
tibi tribuere quæ sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui
veritas es, [Sidenote: ver. 23.]_et immutantes gloriam incorrupti Dei in
similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum,
et serpentum, [Sidenote: ver. 25.]et convertunt veritatem tuam in
mendacium; et colunt, et serviunt creaturæ potius quam Creatori_.