19. Et [Sidenote: Ps. 143, 7.]_misisti manum tuam ex alto_, et de hac

profunda caligine [Sidenote: Ps. 85, 13.]_eruisti animam meam_, cum pro me

fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea

funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex

te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus,

cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis

ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut

vivere me concederet* et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle

coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem

se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum,

hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta:

qui cum causas quæsisset ab ea moestitiæ suæ quotidianarumque lacrymarum,

docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset

perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque

admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod

illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc,

nisi quia erant aures tuæ ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas

unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos!

20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id

trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram;

continuo sine aliqua hæsitatione, "Non, inquit: non enim mihi dictum est,

Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille." Confiteor tibi, Domine,

recordationem meam quantum recolo, quod sæpe non tacui, amplius me isto per

matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate

turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe,

antequam dixisset, non {43} videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso

somnio, quo feminæ piæ gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc

præsentis sollicitudinis, tanto ante prædictum est. Nam novem ferme anni

secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum

sæpe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa

vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu

et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me

plangere ad te; et [Sidenote: Ps. 87, 3.]_intrabant in conspectum tuum

preces ejus_, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

[Sidenote: XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo

de ipsius conversione.]

21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa

prætereo, propter quod propero ad ea quæ me magis urgent confiteri tibi, et

multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam

episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum

illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores

meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte

idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea.

Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate

hæresis illius, et nonnullis quæstiunculis[61] jam multos imperitos

exagitassem, sicut illa indicaverat ei. "Sed sine, inquit, illum ibi, et

tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et

quanta impietas." Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre

sua datum fuisse Manichæis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam

scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et

convincente, quam esset illa secta fugienda; {44} itaque fugisse. Quæ cum

ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis

deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam

substomachans tædio, "Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri* non potest ut

filius istarum lacrymarum pereat." Quod illa ita se accepisse, inter

colloquia sua mecum sæpe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.

* * * * *

{45}

LIBER QUARTUS.

Pudet se Manichæorum sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios

secum in eumdem errorem pertraxisse; tum etiam consuluisse

mathematicos: et amicum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam

æquum esset animi dolore fuisse prosecutum; cujus insignem conversionem

memorat, et mortis ejus occasione, de vana et de solida amicitia et

quam fluxa sint et caduca terrena omnia, pluribus disserit. Mentionem

facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo sexto aut

vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium

artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo,

per sese intellexerit.

[Sidenote: I. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.]

1. Per idem tempus annorum novem, ab undevigesimo anno ætatis meæ, usque ad

duodetrigesimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in

variis cupiditatibus; et palam per doctrinas quas liberales vocant, occulte

autem falso nomine religionis. Hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani.

Hac popularis gloriæ sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et

contentiosa carmina*, et agonem coronarum fenearum, et spectaculorum nugas,

et intemperantiam libidinum: illac autem purgari nos ab istis sordibus

expetentes, cum eis qui appellarentur electi et sancti, afferremus escas,

de quibus nobis in officina[62] aqualiculi sui fabricarent angelos et deos

per quos liberaremur[63]; et sectabar ista atque faciebam cum amicis meis,

per me ac mecum deceptis. Irrideant me arrogantes, et nondum salubriter

prostrati et {46} elisi a te, Deus meus; ego tamen confitear tibi dedecora

mea in laude tua. Sine me, obsecro, et da mihi circumire præsenti memoria

præteritos circuitus erroris mei, et [Sidenote: Ps. 49, 14.]_immolare tibi

hostiam jubilationis_. Quid enim sum ego mihi sine te, nisi dux[64] in

præceps? Aut quid sum cum mihi bene est, nisi sugens lac tuum, aut fruens

[Sidenote: Joh. 6, 27.]_te cibo qui non corrumpitur_? Et quis homo est

quilibet homo, cum sit homo? Sed irrideant nos fortes et potentes; nos

autem [Sidenote: Ps. 73, 21.]_infirmi et inopes confiteamur tibi_.

[Sidenote: II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui

victoriam promittebat, contemnit.]

2. Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem

victus cupiditate vendebam. Malebam tamen, Domine, tu scis, bonos habere

discipulos, sicut appellantur boni: et eos sine dolo docebam dolos; non

quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis.

Et, Deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo

scintillantem fidem meam, quam exhibebam in illo magisterio [Sidenote: Is.

42, 3. Mat. 12, 20. Ps. 4, 3.]_diligentibus vanitatem, et quærentibus

mendacium_, socius eorum. In illis annis unam habebam, non eo quod

legitimum vocatur, conjugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor,

inops prudentiæ; sed unam tamen, ei quoque servans tori fidem: in qua sane

experirer exemplo meo, quid distaret inter conjugalis placiti modum quod

foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles

etiam contra votum nascitur, quamvis jam nata cogat se diligi.

3. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset,

mandasse mihi nescio quem aruspicem, quid ei dare mercedis vellem ut

vincerem; me autem foeda illa sacramenta detestatum et abominatum

respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro

victoria mea necari me sinere. Necaturus enim erat ille in sacrificiis suis

animantia, et illis honoribus invitaturus mihi suffragatura dæmonia

videbatur. Sed hoc quoque malum non ex tua castitate[65]* repudiavi, Deus

cordis mei. Non enim amare te {47} noveram, qui nisi fulgores corporeos[66]

cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima, nonne

fornicatur abs te, et fidit in falsis[67], et _pascit ventos_? Sed

videlicet sacrificari pro me nollem dæmonibus, quibus me illa superstitione

ipse sacrificabam. Quid est enim aliud, [Sidenote: Hos. 12, 1.]_ventos

pascere_, quam ipsos pascere; hoc est, errando eis esse voluptati atque

derisui?

[Sidenote: III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinæ et

rerum peritum revocatur.]

4. Ideoque illos planos*, quos mathematicos vocant, plane consulere non

desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium, et nullæ preces ad

aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur: quod tamen christiana et

vera pietas consequenter repellit et damnat. Bonum est enim confiteri tibi,

Domine, et dicere, [Sidenote: Ps. 40, 5.]_Miserere mei; cura animam meam,

quoniam peccavi tibi_; neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua,

sed meminisse dominicæ vocis, [Sidenote: Joh. 5, 14.]_Ecce sanus factus es;

jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat_. Quam totam illi

salubritatem interficere conantur, cum dicunt: De coelo tibi est

inevitabilis causa peccandi; et Venus hoc fecit, aut Saturnus, aut Mars.

Scilicet, ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo;

culpandus sit autem coeli ac siderum creator et ordinator. Et quis est hic,

nisi Deus noster, suavitas et origo justitiæ, qui [Sidenote: Mat. 16, 27.

Rom. 2, 6.]_reddis unicuique secundum opera ejus_, et [Sidenote: Ps. 50,

19.]_cor contritum et humiliatum non spernis_?

inter lucem quod est Deus, et lucem quam fecit Deus, &c. (Aug. c. Faust.

xxii. 8.) Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putaverunt. Alii

[Manichæi] candorem lucis immensæ per infinita spatia usquequaque

porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo adversa

regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis

phantasmatis fabulati sunt. De verâ relig. §. 96. Sed nec iterum ideo tibi

non videatur Deus quod sol, quia sol tamquam rota quædam est, non immensum

lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitæ lucis est et immensæ: ut

quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec

illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum:

nec hoc est Deus. Aug. Serm. iv. §. 5.]

{48}

5. Erat eo tempore vir sagax[68], medicæ artis peritissimus, atque in ea

nobilissimus, qui proconsule* manu sua coronam illam agonisticam imposuerat

non sano capiti meo, sed non ut medicus. Nam illius morbi tu sanator, qui

[Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_resistis superbis, humilibus autem das

gratiam_. Numquid tamen etiam per illum senem defuisti mihi, aut destitisti

mederi animæ meæ? Quia enim factus ei eram familiarior, et ejus sermonibus

(erant enim sine verborum cultu vivacitate sententiarum jucundi et graves)

assiduus et fixus inhærebam; ubi cognovit ex colloquio meo libris

genethliacorum esse me deditum, benigne ac paterne monuit ut eos abjicerem,

neque curam et operam rebus utilibus necessariam, illi vanitati frustra

impenderem: dicens ita se illam didicisse, ut ejus professionem primis

annis ætatis suæ deferre voluisset, qua vitam degeret; et si Hippocratem

intellexisset, et illas utique litteras potuisse intelligere*: et tamen non

ob aliam causam se postea, illis relictis, medicinam assecutum, nisi quod

eas falsissimas comperisset, et nollet vir gravis decipiendis hominibus

victum quærere. "At tu, inquit, quo te in hominibus sustentas*, rhetoricam

tenes; hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris

sectaris; quo magis mihi te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte

discere elaboravi, quam ex ea sola vivere volui." A quo ego cum quæsissem

quæ causa ergo faceret ut multa inde vera pronuntiarentur; respondit ille,

ut potuit, vim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. Si

enim de paginis* poetæ cujuspiam longe aliud canentis atque intendentis,

cum forte quis consulit, mirabiliter consonus negotio sæpe versus exiret;

mirandum non esse dicebat, si ex anima humana, superiore aliquo instinctu,

nesciente quid in se fieret, non arte sed sorte sonaret aliquid quod

interrogantis rebus factisque concineret.

6. Et hoc quidem ab illo vel per illum procurasti mihi. Et quid ipse postea

per meipsum quærerem, in memoria mea delineasti. Tunc autem nec ipse, nec

charissimus meus Nebridius, adolescens valde bonus et valde castus[69]*,

irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt ut hæc

abjicerem: quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat auctoritas; et

nullum certum quale quærebam {49} documentum adhuc inveneram, quo mihi sine

ambiguitate appareret, quæ ab eis consultis vera dicerentur, forte vel

sorte, non arte inspectorum siderum dici.

[Sidenote: IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus

involverat; eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia

sacramenti Baptismi.]

7. In illis annis, quo primum tempore in municipio quo natus sum docere

coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis charum, coævum mihi

et conflorentem flore adolescentiæ. Mecum puer creverat, et pariter in

scholam ieramus, pariterque luseramus. Sed nondum erat sic amicus, quanquam

ne tunc quidem sicuti est vera amicitia; quia non est vera, nisi cum eam tu

agglutinas inter inhærentes tibi, [Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitate diffusa

in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis_. Sed tamen

dulcis erat nimis, cocta* fervore parilium studiorum. Nam et a fide vera,

quam non germanitus et penitus adolescens tenebat, deflexeram ego eum in

superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas plangebat me mater.

Mecum jam errabat in animo homo ille, et non poterat anima mea sine illo.

Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum, [Sidenote: Ps. 93, 1.]_Deus

ultionum_ et fons misericordiarum simul, qui convertis* nos ad te miris

modis; ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in

amicitia mea, suavi* mihi super omnes suavitates illius vitæ meæ.

8. [Sidenote: Ps. 105, 2.]_Quis laudes tuas enumerat_ unus, in se uno quas

expertus est? Quid tunc fecisti, Deus meus, et quam investigabilis

[Sidenote: Ps. 35, 7.]_abyssus judiciorum tuorum_? Cum enim laboraret ille

febribus, jacuit diu sine sensu in sudore letali. Et cum desperaretur,

baptizatus est nesciens, me non curante, et præsumente id retinere potius

animam ejus quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat.

Longe autem aliter erat; nam recreatus est et salvus factus. Statimque ut

primum cum eo loqui potui (potui autem mox ut ille potuit, quando non

discedebam, et nimis pendebamus ex invicem), tentavi apud illum irridere,

tanquam et illo irrisuro[70] mecum Baptismum quem {50} acceperat mente

atque sensu absentissimus, sed tamen jam se accepisse didicerat. At ille

ita me exhorruit ut inimicum, admonuitque mirabili et repentina libertate,

ut si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. Ego autem

stupefactus atque turbatus, distuli omnes motus meos, ut convalesceret

prius, essetque idoneus viribus valetudinis cum quo agere possem quod

vellem. Sed ille abreptus dementiæ meæ, ut apud te servaretur consolationi

meæ, post paucos dies, me absente, repetitur febribus et defungitur.

9. Quo dolore contenebratum est cor meum; et quidquid aspiciebam, mors

erat. Et erat mihi patria supplicium, et paterna domus mira infelicitas; et

quidquid cum illo communicaveram, sine illo in cruciatum immanem verterat.

Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi; et oderam omnia,

quia non haberent eum, nec mihi jam dicere poterant: Ecce veniet, sicut cum

viveret, quando absens erat. Factus eram ipse mihi magna quæstio, et

interrogabam [Sidenote: Ps. 41, 6.]_animam meam quare tristis esset_, et

_quare conturbaret me_ valde; et nihil noverat respondere mihi. Et si

dicebam, _Spera in Deum_; juste non obtemperabat: quia verior erat et

melior homo quem charissimum amiserat, quam phantasma[71] in quod sperare

jubebatur. Solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico meo in

deliciis animi mei.

[Sidenote: V. Cur fletus dulcis miseris.]

10. Et nunc, Domine, jam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus

meum. Possumne audire abs te qui veritas es, et admovere aurem cordis mei

ori tuo, ut dicas mihi cur fletus dulcis sit miseris? An tu, quamvis ubique

adsis, longe abjecisti a te miseriam nostram? Et tu in te manes; nos autem

in experimentis volvimur. Et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil

residui de spe nostra fieret. Unde igitur suavis fructus de amaritudine

vitæ carpitur, gemere et flere, et suspirare et conqueri? An hoc ibi* dulce

est, quod speramus exaudire te? Recte istud in precibus, quia desiderium

perveniendi habent. Numquid in dolore amissæ rei et luctu quo tunc

operiebar? Neque enim sperabam reviviscere illum, aut {51} hoc petebam

lacrymis; sed tantum dolebam et flebam. Miser enim eram, et amiseram

gaudium meum. An et fletus res amara est, et præ fastidio rerum quibus

prius fruebamur, et tunc dum ab eis abhorremus, delectat?

[Sidenote: VI. Quantus ex amici morte dolor.]

11. Quid autem ista loquor? Non enim tempus quærendi nunc est, sed

confitendi tibi. Miser eram, et miser est omnis animus vinctus amicitia

rerum mortalium; et dilaniatur cum eas amittit, et tunc sentit miseriam qua

miser est et antequam amittat eas. Sic ego eram illo tempore, et flebam

amarissime, et requiescebam in amaritudine. Ita miser eram, et habebam

chariorem illo amico meo vitam ipsam miseram[72]. Nam quamvis eam mutare

vellem, nollem tamen amittere magis quam illum. Et nescio an vellem vel pro

illo, sicut de Oreste et Pylade traditur, si non fingitur, qui vellent pro

invicem vel simul mori, quia morte pejus eis erat non simul vivere. Sed in

me nescio quis affectus nimis huic contrarius ortus erat; et tædium vivendi

erat in me gravissimum, et moriendi metus. Credo quo magis illum amabam, eo

magis mortem, quæ mihi eum abstulerat, tanquam atrocissimam inimicam,

oderam et timebam; et eam repente consumpturam omnes homines putabam, quia

illum potuit. Sic eram omnino, memini. Ecce cor meum, Deus meus: ecce intus

vide quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia,

dirigens [Sidenote: Ps. 24, 15.]_oculos meos ad te_, et _evellens de laqueo

pedes meos_. Mirabar enim cæteros mortales vivere, quia ille, quem quasi

non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia illi alter eram,

vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo: "Dimidium animæ

meæ[73]." Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in

duobus corporibus[74]: et ideo mihi horrori erat vita, quia nolebam

dimidius vivere; et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur quem

multum amaveram[75].

{52}

[Sidenote: VII. Impatientia doloris mutat locum.]

12. O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem

immoderate humana patientem, quod ego tunc eram! Itaque æstuabam,

suspirabam, flebam, turbabar; nec requies erat, nec consilium. Portabam

enim conscissam* et cruentam animam meam, impatientem a me portari; et ubi

eam ponerem non inveniebam. Non in amoenis nemoribus, non in ludis atque

cantibus, nec in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque

in voluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus

acquiescebat. Horrebant omnia, et ipsa lux; et quidquid non erat quod ille

erat, improbum et odiosum erat, præter gemitum et lacrymas. Nam in eis

solis aliquantula requies. Ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat

me grandis sarcina miseriæ. Ad te*, Domine, levanda erat et curanda,

sciebam; sed nec volebam, nec valebam, eo magis quia non mihi eras aliquid

solidum et firmum, cum de te cogitabam. Non enim tu eras, sed vanum

phantasma[76], et error meus erat Deus meus. Si conabar eam ibi ponere ut

requiesceret, per inane labebatur, et iterum ruebat super me; et ego mihi

remanseram infelix locus, ubi nec esse possem, nec inde recedere. Quo enim

cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo me non sequerer?

Et tamen fugi de patria. Minus enim eum quærebant oculi mei, ubi videre non

solebant; atque a Thagastensi oppido veni Carthaginem.

[Sidenote: VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.]

13. Non vacant tempora, nec otiose volvuntur; per sensus nostros faciunt in

animo mira opera. Ecce veniebant et præteribant de die in diem, et veniendo

et prætereundo inserebant mihi species alias et alias memorias, et paulatim

resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor

meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causæ tamen aliorum

dolorum[77]. Nam unde me facillime et in intima dolor ille penetraverat,

nisi quia [Sidenote: fors. Job 16, 14.]_fuderam in arenam animam meam_,

diligendo moriturum ac si non moriturum? Maxime quippe me reparabant atque

recreabant aliorum amicorum solatia, cum quibus amabam quod pro te amabam:

et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cujus adulterina

confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi

fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. Alia erant quæ in

eis {53} amplius capiebant animum: colloqui et corridere, et vicissim

benevole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari, et simul

honestari; dissentire interdum sine odio, tanquam ipse homo secum, atque

ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid

invicem, aut discere ab invicem; desiderare absentes cum molestia,

suscipere venientes cum lætitia: his atque hujusmodi signis a corde

amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos, et

mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus

unum facere.

[Sidenote: IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.]

14. Hoc est quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit

humana conscientia, si non amaverit redamantem, aut si amantem non

redamaverit, nihil quærens ex ejus corpore præter indicia benevolentiæ.

Hinc ille luctus, si quis moriatur; et tenebræ dolorum, et versa dulcedine

in amaritudinem cor madidum, et ex amissa vita morientium mors viventium.

Beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. Solus enim

nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt, qui non amittitur. Et

quis est iste, nisi Deus noster, Deus qui [Sidenote: Gen. 2, 24.]_fecit

coelum et terram_, et [Sidenote: Jer. 23, 24.]_implet ea_[78], quia

implendo ea fecit ea? Te nemo amittit, nisi qui dimittit: et qui dimittit,

quo it, aut quo fugit, nisi a te placido ad te iratum? Nam ubi non invenit

legem tuam in poena sua? Et [Sidenote: Ps. 118, 142.]_lex tua veritas_, et

[Sidenote: Joh. 14, 6.]_veritas tu_.

[Sidenote: X. Labiles creaturæ, nec in eis potest anima requiescere.]

Confessiones · 第 4 / 39 段