Meditatio III. De Deo, quod existat. [32]

Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines

etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione mea delebo, vel certe,

quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes et falsas nihili pendam,

meque solum alloquendo, et penitius inspiciendo, meipsum paulatim mihi

magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est

dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans(26),

volens, nolens, imaginans etiam et sentiens; ut enim ante animadverti,

quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint,

illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes appello,

quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus.

Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire

hac|tenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte [33]

adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi. Sum certus me esse rem

cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliqua re sim

certus? nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, quam clara

quaedam et distincta perceptio ejus quod affirmo; quae sane non

sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquam

contingere, ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum

esset: ac proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud

omne esse verum quod valde clare et distincte percipio.

Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen

postea dubia esse deprehendi: qualia ergo ista fuere? nempe terra,

coelum, sidera et cetera omnia quae sensibus usurpabam; quid autem de

illis clare percipiebam? Nempe ipsas talium rerum ideas, sive

cogitationes menti meae obversari; sed ne nunc quidem illas ideas in me

esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodque | [34]

etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod

tamen revera non percipiebam, nempe res quasdam extra me esse, a quibus

ideae istae procedebant, et quibus omnino similes erant; atque hoc erat,

in quo vel fallebar, vel certe, si verum judicabam, id non ex vi meae

perceptionis contingebat.

Quid vero cum circa res Arithmeticas, vel Geometricas aliquid valde

simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul juncta sint

quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar, ut

vera esse affirmarem? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse

postea judicavi, quam quia veniebat in mentem forte aliquem Deum talem

mihi naturam indere potuisse, ut etiam circa illa deciperer, quae

manifestissima viderentur. Sed quoties haec praeconcepta de summa Dei

potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit;

facile illi esse efficere ut errem, etiam in iis(27) quae me puto mentis

oculis quam evidentissime intueri; quoties vero ad ipsas res quas valde

| clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis [35]

persuadeor, ut sponte erumpam in has voces, fallat me quisquis potest,

nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu me aliquid esse cogitabo,

vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse;

vel forte etiam ut duo et tria simul juncta plura vel pauciora sint quam

quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco

manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existimandi aliquem

Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis

Deus, valde tenuis, et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est,

quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur,

quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an

possit esse deceptor; hac enim re ignorata, non videor de ulla alia

plane certus esse unquam posse.

Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes meas cogitationes in

certa genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut

fal|sitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum [36]

imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cum

hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito; aliae

vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum volo, cum timeo, cum

affirmo, cum nego, semper quidem aliquam rem ut subjectum meae

cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius rei

similitudinem cogitatione complector; et ex his aliae voluntates, sive

affectus, aliae autem judicia appellantur.

Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid

illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive

chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram.

Nulla etiam in ipsa voluntate, vel affectibus falsitas est timenda, nam

quamvis prava, quamvis etiam ea quae nusquam sunt possim optare, non

tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt

judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar. Praecipuus autem error et

| frequentissimus, qui possit in illis reperiri, consistit in eo [37]

quod ideas, quae in me sunt, judicem rebus quibusdam extra me positis

similes esse, sive conformes: nam profecto, si tantum ideas ipsas ut

cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud

referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent.

Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, aliae a me ipso

factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit

veritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab

ipsamet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam, solem videam,

ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus

judicavi; ac denique Sirenes, Hyppogryphes, et similia a me ipso

finguntur: vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel

omnes innatas, vel omnes factas; nondum enim veram illarum originem

clare perspexi.

Sed hic praecipue de iis est quaerendum, quas tanquam a rebus extra me

existentibus desumptas considero, quaenam me mo|veat ratio ut illas [38]

istis rebus similes esse existimem; nempe ita videor doctus a natura, et

praeterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso

pendere, saepe enim vel invito obversantur, ut jam, sive velim, sive

nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris a

re a me diversa, nempe ab ignis, cui assideo, calore mihi advenire,

nihilque magis obvium est, quam ut judicem istam rem suam similitudinem

potius, quam aliud quid in me immittere.

Quae rationes an satis firmae sint, jam videbo. Cum hic dico me ita

doctum esse a natura, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri

ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum.

Quae duo multum discrepant; nam quaecumque lumine naturali mihi

ostenduntur, (ut quod ex eo quod dubitem sequatur me esse, et similia)

nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui

aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa non vera esse possit docere;

sed quantum ad impetus naturales, jam saepe | olim judicavi me ab [39]

illis in deteriorem partem fuisse impulsum, cum de bono eligendo

ageretur, nec video cur iisdem in ulla alia re magis fidam.

Deinde, quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo(28)

constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere; ut enim

impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate

tamen mea diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me

facultas, nondum mihi satis cognita, istarum idearum effectrix, ut

hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum

externarum ope, in me formari.

Ac denique, quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur

illas rebus istis similes esse debere; quinimo in multis saepe magnum

discrimen videor deprehendisse; ut, exempli causa, duas diversas solis

ideas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime

inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi

valde parvus apparet; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam,

| hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam vel [40]

quocunque alio modo a me factam, per quam aliquoties major quam terra

exhibetur; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse

non potest, et ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem, quae

quam proxime ab ipso videtur emanasse.

Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo(29) judicio, sed

tantum ex coeco aliquo impulsu credidisse res quasdam a me diversas

existere, quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet

alio pacto, mihi immittant.

Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum, an res aliquae,

ex iis quarum ideae in me sunt, extra me existant. Nempe quatenus ideae

istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas

inaequalitatem, et omnes a me eodem modo procedere videntur; sed

quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab

invicem valde diversas. Nam proculdubio illae quae substantias mihi

exhibent, majus aliquid sunt, atque, ut ita loquar, | plus [41]

realitatis objectivae(30) in se continent, quam illae quae tantum modos,

sive accidentia repraesentant; et rursus illa per quam summum aliquem

Deum, aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium,

quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis

objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae

exhibentur.

Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere

in causa efficiente et totali, quantum in ejusdem causae effectu, nam

quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus, nisi a causa?

et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet? Hinc autem

sequitur, nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis

perfectum est, hoc est, quod plus realitatis in se continet, ab eo quod

minus: atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus, quorum

realitas est actualis sive formalis; sed etiam de ideis, in quibus

consideratur tantum realitas objectiva; hoc est non modo non potest,

exempli causa, aliquis lapis | qui prius non fuit, nunc incipere [42]

esse, nisi producatur ab aliqua re, in qua totum illud sit vel

formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide; nec potest calor in

subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis

saltem aeque perfecti atque est calor, et sic de ceteris; sed praeterea

etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita

sit ab aliqua causa, in qua tantundem ad minimum sit realitatis quantum

esse in calore, vel lapide concipio. Nam quamvis ista causa nihil de sua

realitate actuali, sive formali in meam ideam transfundat, non ideo

putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam

ipsius ideae, ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat, praeter

illam quam mutuatur a cogitatione mea, cujus est modus; quod autem haec

idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam,

hoc profecto habere debet ab aliqua causa in qua tantumdem sit ad

minimum realitatis formalis, quantum ipsa continet objectivae; si enim

ponamus aliquid in | idea reperiri, quod non fuerit in ejus causa, [43]

hoc igitur habet a nihilo; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi

modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto

plane nihil est, nec proinde a nihilo esse potest.

Nec etiam debeo suspicari, cum realitas, quam considero in meis ideis,

sit tantum objectiva, non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in

causis istarum idearum, sed sufficere, si sit in iis etiam objective;

nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum

natura, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem

primis et praecipuis, ex earum natura: et quamvis forte una idea ex alia

nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad

aliquam primam debet deveniri, cujus causa sit instar archetypi, in quo

omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum objective;

adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti

quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione

re|rum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam majus aut [44]

perfectius continere.

Atque haec omnia quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et

distinctius vera esse cognosco; sed quid tandem ex his concludam? nempe

si realitas objectiva alicujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim

eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum

ejus ideae causam esse posse, hinc necessario sequi, non me solum esse

in mundo, sed aliquam aliam rem quae istius ideae est causa, etiam

existere; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo

argumentum quod me de alicujus rei a me diversae existentia certum

reddat, omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui

hactenus reperire.

Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de qua

hic nulla difficultas esse potest, alia est quae Deum, aliae quae res

corporeas, et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac

denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant.

Et quantum ad ideas | quae alios homines, vel animalia, vel Angelos [45]

exhibent, facile intelligo illa ex iis quas habeo mei ipsius, et rerum

corporalium, et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec

animalia, nec Angeli in mundo essent.

Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod

sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci; nam si

penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi

ideam cerae: animadverto perpauca tantum esse, quae in illis clare et

distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum,

latum, et profundum: figuram quae ex terminatione istius extensionis

exsurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent; et motum, sive

mutationem istius situs; quibus addi possunt substantia, duratio, et

numerus: caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores,

calor et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et

obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel

falsae, hoc est an ideae quas | de illis habeo sint rerum quarundam [46]

ideae, an non rerum; quamvis enim falsitatem proprie dictam sive

formalem nonnisi in judiciis posse(31) reperiri paulo ante notaverim,

est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in ideis, cum non

rem tamquam rem repraesentant: ita, exempli causa, ideae quas habeo

caloris et frigoris tam parum clarae et distinctae sunt, ut ab iis

discere non possim an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor

privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum; et

quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit

frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud

tanquam reale quid et positivum repraesentat, non immerito falsa

dicetur, et sic de caeteris.

Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum

assignem, nam si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent,

lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est, non

aliam ob causam in me esse, quam quia deest aliquid naturae meae, nec

est pla|ne perfecta; si autem sint verae, quia tamen tam parum [47]

realitatis mihi exhibent, ut ne quidem illud a non re possim

distinguere, non video cur a me ipso esse non possint.

Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt,

quaedam ab idea mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam,

durationem, numerum, et si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito

lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere,

itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem,

et non extensam; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac

proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen

substantiae videntur convenire; itemque, cum percipio me nunc esse, et

prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes

quarum numerum intelligo, acquiro ideas durationis et numeri, quas

deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex

quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe | extensio, [48]

figura, situs, et motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res

cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt tantum modi quidam

substantiae, ego autem substantia, videntur in me contineri posse

eminenter.

Itaque sola restat idea Dei, in qua considerandum est an aliquid sit

quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam

quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem et

a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcumque

extat, est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius

attendo, tanto minus a me solo profecta esse posse videantur. Ideoque ex

antedictis Deum necessario existere est concludendum.

Nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim

substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cum sim

finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita

procederet.

Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum

per | negationem finiti, ut percipio quietem, et tenebras per [49]

negationem motus, et lucis; nam contra manifeste intelligo plus

realitatis esse in substantia infinita, quam in finita, ac proinde

priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est

Dei, quam mei ipsius: qua enim ratione intelligerem me dubitare, me

cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si

nulla idea entis perfectioris in me esset, ex cujus comparatione

defectus meos agnoscerem?

Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a

nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris, et

similium animadverti; nam contra, cum maxime clara et distincta sit, et

plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se

magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est inquam

haec idea entis summe perfecti, et infiniti maxime vera; nam quamvis

forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest ejus

ideam nihil reale mihi exhibere, ut de idea | frigoris ante dixi. [50]

Est etiam maxime clara et distincta; nam quidquid clare et distincte

percipio, quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam importat

totum in ea continetur: nec obstat quod non comprehendam infinitum, vel

quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam

attingere cogitatione ullo modo possum; est enim de ratione infiniti, ut

a me qui sum finitus non comprehendatur, et sufficit me hoc ipsum

intelligere, ac judicare illa omnia quae clare percipio et perfectionem

aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel

formaliter vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo, sit

omnium quae in me sunt maxime vera, et maxime clara et distincta.

Sed forte majus aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae

perfectiones quas Deo tribuo potentia quodammodo in me sunt, etiamsi

nondum sese exerant, neque ad actum reducantur; experior enim jam

cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid obstet quo | minus [51]

ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur cognitione sic

aucta non possim ejus ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci; nec

denique cur potentia ad istas perfectiones, si jam in me est, non

sufficiat ad illarum ideam producendam.

Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cognitionem meam

gradatim augeri, et multa in me esse potentia quae actu nondum sunt,

nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est

potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri certissimum est

imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis

et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu

infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non

sit capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum, ut nihil ejus

perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a

solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab

actuali, sive formali posse produci.

| Neque profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter [52]

attendenti non sit lumine naturali manifestum: sed quia cum minus

attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita

facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo

procedat quod sit revera perfectius: ulterius quaerere libet, an ego

ipse habens illam ideam esse possem si tale ens nullum existeret.

Nempe a quo essem? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis

quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipso perfectius, nec etiam

aeque perfectum cogitari, aut fingi potest.

Atqui, si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam

mihi deesset, omnes enim perfectiones quarum idea aliqua in me est, mihi

dedissem, atque ita ipsemet Deus essem: nec putare debeo illa forsan

quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae jam in me

sunt, nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est

rem, sive substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum

rerum quas | ignoro cognitiones(32), quae tantum istius substantiae [53]

accidentia sunt, acquirere. Ac certe, si majus illud a me haberem, non

mihi illa saltem quae facilius haberi possunt denegassem: sed neque

etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe

nulla difficiliora factu mihi videntur: si quae autem difficiliora factu

essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae

habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari

experirer.

Neque vim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut

nunc sum, tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem

esse quaerendum: quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras

dividi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo

quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua

causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet.

Perspicuum enim est attendenti ad durationis(33) naturam eadem plane vi,

et actione opus esse ad rem quam|libet singulis momentis quibus [54]

durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum

existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit

etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt.

Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam

possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus:

nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum

mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in

me esset, ejus procul dubio conscius essem; sed et nullam esse experior,

et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso

pendere.

Forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus,

vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante

dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum

est in effectu; et idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in

me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, | illam etiam [55]

esse rem cogitantem et omnium perfectionum, quas Deo tribuo, ideam

habere fatendum est; potestque de illa rursus quaeri an sit a se vel ab

alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe,

cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi

actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in

Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac altera

quaeretur an sit a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam

deveniatur, quae erit Deus.

Satis enim apertum est, nullum hic dari posse progressum in infinitum,

praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed

maxime etiam de illa quae me tempore praesenti conservat.

Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum

concurrisse, et ab una ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab

alia ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae

perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul | [56]

junctae in uno aliquo, qui sit Deus; nam contra unitas, simplicitas,

sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex

praecipuis perfectionibus(34) quas in eo esse intelligo; nec certe

istius omnium ejus perfectionum unitatis idea(35) in me potuit poni ab

ulla causa, a qua etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim; neque

enim efficere potuit ut illas simul junctas, et inseparabiles

intelligerem, nisi simul effecerit, ut quaenam illae essent agnoscerem.

Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis

unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo

modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum dispositiones

quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem (quam solam nunc

pro me accipio) inesse judicavi: ac proinde hic nulla de iis difficultas

esse potest, sed omnino est concludendum, ex hoc solo quod existam,

quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit,

evidentissime demonstrari Deum etiam existere.

Superest tantum ut | examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi, [57]

neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit,

ut solent rerum sensibilium ideae, cum istae res externis sensuum

organis occurrunt, vel occurrere videntur; nec etiam a me efficta est,

nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac

proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata

idea mei ipsius(36).

Et sane non mirum est Deum, me creando ideam illam mihi indidisse, ut

esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est ut

nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa, sed ex hoc uno quod Deus

me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et

similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea

continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me

percipior, hoc est, dum in meipsum mentis aciem converto, non modo

intelligo me esse rem incompletam, et ab alio dependentem, remque ad

majora, et majora sive meliora indefinite aspi|rantem, sed simul [58]

etiam intelligo illum, a quo pendeo, majora ista omnia non indefinite et

potentia tantum, sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse;

totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse ut

existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi

revera Deus etiam existeret, Deus inquam ille idem cujus idea in me est,

hoc est habens omnes illas perfectiones, quas ego non comprehendere, sed

quocunque modo attingere cogitatione possum, et nullis plane defectibus

obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse: omnem

enim fraudem, et deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali

manifestum est.

Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae

inde colligi possunt inquiram; placet hic aliquandiu in ipsius Dei

contemplatione immorari, ejus attributa apud me expendere, et immensi

hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre

poterit, intueri, admi|rari, adorare. Ut enim in hac sola divinae [59]

majestatis contemplatione summam alterius vitae felicitatem consistere

fide credimus, ita etiam jam ex eadem licet multo minus perfecta

maximam, cujus in hac vita capaces simus, voluptatem percipi posse

experimur.

Meditatio IV. De vero et falso.

Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque

accurate animadverti perpauca esse quae de rebus corporeis vere

percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo

cognosci, ut jam absque ulla difficultate cogitationem a rebus

imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas

convertam: et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae,

quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, et

profun|dum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei [60]

corporeae: cumque attendo me dubitare, sive esse rem incompletam et

dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis et

completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et ex hoc uno, quod talis idea in

me sit, sive quod ego ideam illam habens existam, adeo manifeste

concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam

existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano

ingenio cognosci posse confidam. Jamque videre videor aliquam viam per

quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri

scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem

deveniatur.

In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni

enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et

quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae

argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam | vel [61]

imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit.

Deinde experior quandam in me esse judicandi facultatem, quam certe, ut

et reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cumque ille nolit me

fallere, talem profecto non dedit, ut, dum ea recte utor, possim unquam

errare.

Nec ullum de hac re dubium superesset, nisi inde sequi videretur, me

igitur errare nunquam posse, nam si quodcunque in me est, a Deo habeo,

nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam

errare. Atque ita prorsus, quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum

me converto, nullam erroris, aut falsitatis causam deprehendo; sed

postmodum ad me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse

obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis

summe perfecti realem et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili,

sive ejus quod ab omni perfectione summe abest, negativam quandam ideam

mihi obversari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, sive

in|ter summum ens et non ens ita esse constitutum, ut, quantenus a [62]

summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in

errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non

ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi

quam plurima, non adeo mirum esse quod fallar: atque ita certe intelligo

errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat,

sed tantummodo esse defectum, nec proinde ad errandum mihi opus esse

aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa, sed contingere ut errem ex

eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo, non sit in me

infinita.

Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error est pura

negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me

quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur

fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in

suo genere perfecta, sive quae aliqua sibi debita perfectione sit

privata; nam si quo | peritior est artifex, eo perfectiora opera ab [63]

illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore

factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum? nec dubium est quin

potuerit Deus me talem creare ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est

quin velit semper id quod est optimum; anne ergo melius est me falli

quam non falli?

Dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si

quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus

existentia ideo esse dubitandum, quod forte quaedam alia esse experiar

quae quare, vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo; cum enim jam

sciam naturam meam esse valde infirmam et limitatam, Dei autem naturam

esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio

innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam

rationem totum illud causarum genus quod a fine peti solet in rebus

Physicis(37) nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate

| me puto posse investigare fines Dei. [64]

Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum

universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint

inquirimus: quod enim forte non immerito, si solum esset, valde

imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est

perfectissimum; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc

praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo

immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta

sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum

universitate obtineam.

Deinde, ad me propius accedens, et qualesnam sint errores mei (qui soli

imperfectionem aliquam in me arguunt) investigans, adverto illos a

duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate

cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi(38) sive ab arbitrii

libertate, hoc est ab intellectu, et simul a voluntate. Nam per solum

intellectum percipio tantum ideas de quibus | judicium ferre [65]

possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato

reperitur; quamvis enim innumerae fortasse res existant, quarum ideae

nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum

destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre, qua

probem Deum mihi majorem quam dederit cognoscendi facultatem dare

debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen

ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere

debuisse quas in aliquibus ponere potest. Nec vero etiam queri possum

quod non satis amplam et perfectam voluntatem, sive arbitrii libertatem

a Deo acceperim, nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior.

Et quod valde notandum mihi videtur, nulla alia in me sunt tam perfecta,

aut tanta, quin intelligam perfectiora, sive majora adhuc esse posse.

Nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco

perexiguam illam et valde finitam in me esse, simulque alte|rius [66]

cujusdam multo majoris, imo maximae, atque infinitae ideam formo,

illamque ex hoc ipso quod ejus ideam formare possim, ad Dei naturam

pertinere percipio. Eadem ratione si facultatem recordandi, vel

imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio, quam non

in me tenuem, et circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam. Sola

est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me experior ut

nullius majoris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione

cujus imaginem quandam, et similitudinem Dei me referre intelligo: nam

quamvis major absque comparatione in Deo quam in me sit, tum ratione

cognitionis et potentiae quae illi adjunctae sunt, redduntque ipsam

magis firmam et efficacem; tum ratione objecti, quoniam ad plura se

extendit; non tamen in se formaliter et praecise spectata major videtur,

quia tantum in eo consistit quod idem vel facere, vel non facere (hoc

est affirmare vel negare, prosequi vel fugere) possimus, vel potius in

eo tantum quod ad id quod | nobis ab intellectu proponitur [67]

affirmandum vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum ita feramur,

ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus

est me in utramque partem ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis

in unam propendeo, sive quia rationem veri et boni in ea evidenter

intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto

liberius illam eligo; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio

unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, et corroborant.

Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam

partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et

nullam in ea perfectionem, sed tantummodo in cognitione(39) defectum,

sive negationem quandam testatur; nam si semper quid verum et bonum sit

clare viderem, nunquam de eo quod esset judicandum vel eligendum

deliberarem, atque ita, quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens

esse possem.

Ex his autem percipio nec vim volen|di, quam a Deo habeo, per se [68]

spectatam causam esse errorum meorum; est enim amplissima, atque in suo

genere perfecta; neque etiam vim intelligendi, nam quidquid intelligo,

cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, nec in eo

fieri potest ut fallar. Unde ergo nascuntur mei errores? nempe ex hoc

uno quod cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra

eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo;

ad quae cum sit indifferens, facile a vero et bono deflectit, atque ita

et fallor et pecco.

Exempli causa, cum examinarem hisce diebus an aliquid in mundo

existeret, atque adverterem, ex hoc ipso quod illud examinarem,

evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare illud quod

tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi externa fuerim

ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est

propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud

credidi, quanto minus fui ad istud ipsum | indifferens. Nunc autem, [69]

non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed

praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur,

contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel potius

quae ego ipse sum(40), alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae

idem sint; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere,

quae mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipso sum

indifferens ad utrumlibet affirmandum vel negandum, vel etiam ad nihil

de ea re judicandum.

Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit, de quibus

intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo

non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate

deliberatur; quantumvis enim probabiles conjecturae me trahant in unam

partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae

atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium

impellendam. Quod satis | his diebus sum expertus, cum illa omnia [70]

quae prius ut vera quam maxime credideram, propter hoc unum quod de iis

aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui.

Cum autem quid verum sit, non satis clare et distincte percipio, si

quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, et non

falli, sed si vel affirmem, vel negem, tunc libertate arbitrii non recte

utor; atque si in eam partem quae falsa est me convertam, plane

fallar(41); si vero alteram amplectar, casu quidem incidam(42) in

veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manifestum

est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis

determinationem; atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio

illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam, inest in

ipsa operatione, quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo

accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet.

Neque enim habeo causam ullam conquerendi, quod Deus mihi non

majo|rem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit [71]

quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non

intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus, estque quod

agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus

est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi

ea abstulisse quae non dedit.

Non habeo etiam causam conquerendi quod voluntatem dederit latius

patentem quam intellectum, cum enim voluntas in una tantum re, et

tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre ejus natura ut

quicquam ab illa demi possit; et sane quo amplior est, tanto majores

debeo gratias ejus datori.

Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat ad eliciendos

illos actus voluntatis, sive illa judicia in quibus fallor: illi enim

actus sunt omnino veri et boni, quatenus a Deo dependent, et major in me

quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam si non possem.

Privatio autem, in qua sola ratio formalis falsi|tatis et culpae [72]

consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum

relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet. Nam sane

nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi

vel non assentiendi quibusdam, quorum claram et distinctam perceptionem

in intellectu meo non posuit, sed proculdubio in me imperfectio est,

quod ista libertate non bene utar, et de iis quae non recte intelligo

judicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut, etiamsi

manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si

vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus

unquam essem deliberaturus indidisset; vel tantum si adeo firmiter

memoriae impressisset, de nulla unquam re esse judicandum quam clare et

distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci; et facile

intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, perfectiorem

futurum fuisse, quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed non ideo

| possum negare quin major quodammodo perfectio sit in tota rerum [73]

universitate quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint,

aliae vero sint, quam si omnes plane similes essent, et nullum habeo jus

conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae

non est omnium praecipua, et maxime perfecta.

Ac praeterea, etiam ut non possim ab erroribus abstinere, priori illo

modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione, de quibus est

deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum quod

recorder, quoties de rei veritate non liquet, a judicio ferendo esse

abstinendum; nam quamvis eam in me infirmitatem esse experiar, ut non

possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen

attenta et saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem, quoties usus

exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram.

Qua in re cum maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum

me hodierna meditatione lucratum esse | existimo, quod erroris et [74]

falsitatis causam investigarim: et sane nulla alia esse potest ab ea

quam explicui, nam quoties voluntatem in judiciis ferendis ita contineo,

ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ab intellectu

exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara et

distincta perceptio proculdubio est aliquid(43), ac proinde a nihilo

esse non potest, sed necessario Deum authorem habet, Deum inquam illum

summe perfectum, quem fallacem esse repugnat, ideoque proculdubio est

vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar,

sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam

profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam,

atque illa a reliquis quae confusius et obscurius apprehendo, secernam.

Cui rei diligenter imposterum operam dabo.

Meditatio V. De essentia rerum materialium, et iterum de Deo, quod [75]

existat.

Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive mentis

meae natura investiganda, sed illa forte alias resumam, jamque nihil

magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum

sit ad assequendam veritatem) quam ut ex dubiis, in quae superioribus

diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus

materialibus haberi possit.

Et quidem priusquam inquiram, an aliquae tales res extra me existant,

considerare debeo illarum ideas quatenus sunt in mea cogitatione, et

videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae.

Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant

continuam, sive ejus quantitatis, aut potius rei quantae extensionem in

longum, la|tum, et profundum; numero in ea varias partes; quaslibet [76]

istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales,

motibusque istis quaslibet durationes assigno.

Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota et perspecta

sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero,

de motu, et similibus, attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta

est, et naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam

videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam

reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant,

licet non prius in illa obtutum mentis convertissem.

Quodque hic maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas

quarumdam rerum, quae etiamsi extra me fortasse nullibi existant, non

tamen dici possunt nihil esse; et quamvis a me quodammodo ad arbitrium

cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras et

immutabiles naturas: ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi

for|tasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam [77]

existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam

ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis et aeterna, quae a

me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod

demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod

ejus tres anguli sint aequales duobus rectis; quod maximo ejus angulo

maximum latus subtendatur, et similes, quas velim nolim clare nunc

agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitaverim, cum triangulum

imaginatus sum, nec proinde a me fuerint effictae.

Neque ad rem attinet, si dicam, mihi forte a rebus externis per organa

sensuum istam trianguli ideam advenisse, quia nempe corpora triangularem

figuram habentia interdum vidi, possum enim alias innumeras figuras

excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per

sensus illapsae sint, et tamen varias de iis, non minus quam de

triangulo, proprietates demonstrare. Quae sane omnes sunt ve|rae, [78]

quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum

nihil: patet enim illud omne quod verum est esse aliquid(44); et jam

fuse demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera; atque quamvis

id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non

possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; meminique me

semper, etiam ante hoc tempus, cum sensuum objectis quam maxime

inhaererem, ejusmodi veritates, quae nempe de figuris, aut numeris,

aliisve ad Arithmeticam, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque

abstractam Mathesim pertinentibus, evidenter agnoscebam, pro omnium

certissimis habuisse.

Jam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione

mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare et

distincte percipio, revera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam

potest argumentum, quo Dei existentia probetur? Certe ejus ideam, nempe

entis summe perfecti, non minus apud me invenio, quam | ideam [79]

cujusvis figurae aut numeri; nec minus clare et distincte intelligo ad

ejus naturam pertinere ut semper existat(45), quam id quod de aliqua

figura, aut numero demonstro ad ejus figurae, aut numeri naturam etiam

pertinere; ac proinde, quamvis non omnia quae superioribus hisce diebus

meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse

deberet apud me Dei existentia, in quo fuerunt hactenus Mathematicae

veritates.

Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam

sophismatis speciem refert. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus

existentiam ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam

ab essentia Dei sejungi posse, atque ita Deum ut non actu existentem(46)

cogitari: sed tamen diligentius attendenti fit manifestum, non magis

posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli

magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis, sive ab idea

montis ideam vallis: adeo ut non magis repugnet cogitare Deum(47) (hoc

est | ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit [80]

aliqua perfectio) quam cogitare montem cui desit vallis.

Verumtamen ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque

montem sine valle, at certe ut neque ex eo quod cogitem montem cum

valle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque ex eo quod

cogitem Deum ut existentem, ideo sequi videtur Deum existere: nullam

enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit; et quemadmodum imaginari

licet equum alatum, etsi nullus equus habeat alas, ita forte Deo

existentiam possum affingere, quamvis nullus Deus existat.

Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim cogitare montem

nisi cum valle, sequitur alicubi montem et vallem existere, sed tantum

montem et vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo sejungi

non posse. Atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem,

sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera

existere, non quod mea cogi|tatio hoc efficiat, sive aliquam [81]

necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe

existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim

mihi liberum est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum

absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est, equum vel cum alis,

vel sine alis imaginari.

Neque etiam hic dici debet, necesse quidem esse ut ponam Deum

existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem

existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non

fuisse; ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras

circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri

rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam quamvis non

necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties

tamen de ente primo et summo libet cogitare, atque ejus ideam tamquam ex

mentis meae thesauro depromere, necesse est, ut illi omnes perfectiones

attribuam, etsi nec omnes | tunc enumerem, nec ad singulas [82]

attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animadverto

existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum

existere: quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam

imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos

habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam, ex quibus recte

infertur ejus tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc

ipsum tunc non advertam. Cum vero examino quaenam figurae circulo

inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo

numero esse; imo etiam idipsum nequidem fingere possum, quamdiu nihil

volo admittere nisi quod clare et distincte intelligo: ac proinde magna

differentia est inter ejusmodi falsas positiones, et ideas veras mihi

ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei: nam sane multis modis

intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed

imaginem verae et immutabilis naturae; ut, primo, quia | nulla alia [83]

res potest a me excogitari ad cujus essentiam existentia pertineat

praeter solum Deum; deinde, quia non possum duos, aut plures ejusmodi

Deos intelligere; et quia, posito quod jam unus existat, plane videam

esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit

mansurus; ac denique quod multa alia in Deo percipiam, quorum nihil a me

detrahi potest, nec mutari.

Sed vero quacumque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut

ea me sola plane persuadeant quae clare et distincte percipio. Et quidem

ex iis(48) quae ita percipio, etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia

vero nonnisi ab iis qui propius inspiciunt, et diligenter investigant,

deteguntur; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa

existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo

quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quam istam basim maximo

ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur, postquam semel est

perspectum. Quod autem ad Deum | attinet, certe nisi praejudiciis [84]

obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte

obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem, nam quid ex se

est apertius, quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam

existentia pertinet, existere?

Atque, quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum

percipiendum, nunc tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni

alio quod certissimum videtur; sed praeterea etiam animadverto

caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo

nihil unquam perfecte sciri possit.

Etsi enim ejus sim naturae, ut quamdiu aliquid valde clare et distincte

percipio, non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum

naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad

illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria judicii ante facti,

cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi,

rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum igno|rarem, facile [85]

ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram et certam

scientiam, sed vagas tantum et mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli

causa, cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi,

utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales

esse duobus rectis; nec possum non credere id verum esse(49) quamdiu ad

ejus demonstrationem attendo, sed statim atque mentis aciem ab illa

deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse,

facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum

ignorem: possum enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut

interdum in iis fallar quae me puto quam evidentissime percipere, cum

praesertim meminerim me saepe multa pro veris et certis habuisse, quae

postmodum aliis rationibus adductus falsa esse judicavi.

Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera

omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa

om|nia quae clare et distincte percipio necessario esse vera, [86]

etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse

judicavi, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla

ratio contraria afferri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram

et certam de hoc habeo scientiam. Neque de hoc tantum, sed et de

reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de

Geometricis et similibus: quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem

factum esse ut saepe fallar? At jam scio me in iis quae perspicue

intelligo falli non posse: mene multa alias pro veris et certis

habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? atqui nulla ex iis clare et

distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias

causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo

dicetur? anne (ut nuper mihi objiciebam) me forte somniare, sive illa

omnia quae jam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti

occurrunt? Imo etiam hoc nihil mutat, nam certe, quamvis

somnia|rem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est [87]

verum.

Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem et veritatem ab una

veri Dei cognitione pendere, adeo ut, priusquam illum nossem, nihil de

ulla alia re perfecte scire potuerim. Jam vero innumera, tum de ipso

Deo, aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura

corporea, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota et certa

esse possunt(50).

Meditatio VI. De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore

distinctione.

Reliquum est ut examinem an res materiales existant: et quidem jam ad

minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse

existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim

dubium | est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic [88]

percipiendi sum capax; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi,

nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea

ex imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa res istas

materiales versor, sequi videtur illas existere: nam attentius

consideranti quidnam sit imaginatio, nihil aliud esse apparet quam

quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime

praesens ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter

imaginationem(51) et puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum

triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus

lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam

praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si

vero de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud

esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse

figuram constantem tribus, | sed non eodem modo illa mille latera [89]

imaginor, sive tanquam praesentia intueor: et quamvis tunc, propter

consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito,

figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non

esse chiliogonum, quia nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam

repraesentarem, si de myriogono, aliave quavis figura plurimorum laterum

cogitarem; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab

aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit,

possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque

ope imaginationis; sed possum etiam eandem imaginari(52), applicando

scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis

contentam; et manifeste hic animadverto mihi peculiari quadam animi

contentione opus esse ad imaginandum; qua non utor ad intelligendum:

quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem, et

intellectionem puram | clare ostendit. [90]

Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a

vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est, ad mentis meae essentiam non

requiri; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus

ille idem, qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me

diversa pendere; atque facile intelligo: si corpus aliquod existat cui

mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se

applicet, fieri posse, ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut

hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod

mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque

aliquam ex ideis, quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se

convertat ad corpus, et aliquid in eo ideae vel a se intellectae, vel

sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo

imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus

alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter

inde conjicio corpus existere; | sed probabiliter tantum, et [91]

quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae

corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi

posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere.

Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream, quae

est purae Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, et

similia, sed nulla tam distincte; et quia haec percipio melius sensu, a

quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse; ut commodius de

ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex

iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum

aliquod argumentum pro(53) rerum corporearum existentia habere possim.

Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut

sensu percepta vera esse putavi, et quas ob causas id putavi; deinde

etiam causas expendam, propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac

denique considerabo | quid mihi nunc de iisdem sit credendum. [92]

Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, et membra caetera, ex

quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel forte etiam

tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora

versari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest, et

commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris

metiebar. Atque praeter dolorem et voluptatem sentiebam etiam in me

famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam

propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios

affectus; foris vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et

motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles

qualitates; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et

sonos, ex quorum varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab

invicem distinguebam. Nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium

qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et | quas solas [93]

proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea

cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae

procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi

advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem,

nisi illud sensus organo esset praesens; nec possem non sentire cum erat

praesens; cumque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et

expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas

ipse prudens et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas

advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent; ideoque

supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cum

nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat

aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse. Atque etiam

quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque

ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam | illae [94]

erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi,

facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non

prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod

speciali quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia

ulla arbitrabar; neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a

reliquis; omnes appetitus et affectus in illo, et pro illo sentiebam; ac

denique dolorem et titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem

in aliis extra illud(54) positis advertebam. Cur vero ex isto nescio quo

doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex sensu titillationis

laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio

ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero

ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem,

nisi quia ita doctus sum a natura; neque enim ulla plane est affinitas

(saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem, et cibi sumendi

volun|tatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, et [95]

cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia quae

de sensuum objectis judicabam, videbar a natura didicisse: prius enim

illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas, quibus hoc

ipsum probaretur, expendissem.

Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus

habueram labefactarunt, nam et interdum turres quae rotundae visae

fuerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, et statuae

permagnae in earum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti

videbantur; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum

judicia falli deprehendebam; nec externorum duntaxat, sed etiam

internorum, nam quid dolore intimius esse potest? atqui audiveram

aliquando ab iis quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi

videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant;

ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi

dolere, quamvis | sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime [96]

generales dubitandi causas nuper adjeci: prima erat, quod nulla unquam

dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim

aliquando putare me sentire; cumque illa quae sentire mihi videor in

somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non

advertebam, quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor

vigilando. Altera erat, quod cum authorem meae originis adhuc ignorarem,

vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quo minus essem

natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima

apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium

veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum

enim viderer ad multa impelli a natura quae ratio dissuadebat, non

multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamvis

sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo

concludendum esse pu|tabam illas a rebus a me diversis procedere, [97]

quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum

cognita, illarum effectrix.

Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque authorem originis melius

nosse, non quidem omnia quae habere videor a sensibus, puto esse temere

admittenda; sed neque etiam omnia in dubium revocanda.

Et primo quoniam scio omnia quae clare et distincte intelligo, talia a

Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem

absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab

altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; et non

refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur; ac proinde, ex

hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad

naturam, sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum

quod sim res cogitans, recte concludo, meam essentiam in hoc uno

consistere, quod sim res cogitans. Et quamvis fortasse (vel potius ut

postmodum dicam, pro | certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte [98]

conjunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam

mei ipsius quatenus sum tantum res cogitans, non extensa; et ex alia

parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non

cogitans, certum est me a corpore meo revera esse distinctum, et absque

illo posse existere.

Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis

cogitandi(55), puta facultates imaginandi, et sentiendi, sine quibus

totum me possum clare et distincte intelligere, sed non vice versa illas

sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem

enim nonnullam in suo formali conceptu includunt(56) unde percipio illas

a me, ut modos a re distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates,

ut locum mutandi, varias figuras induendi, et similes, quae quidem, non

magis quam praecedentes, absque aliqua substantia cui insint, possunt

intelligi, nec proinde etiam absque illa existere, | sed manifestum [99]

est has, siquidem existant inesse debere substantiae corporeae sive

extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem

ulla plane intellectio, in earum claro et distincto conceptu continetur.

Jam vero est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas

rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed ejus nullum usum habere

possem, nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio,

facultas istas ideas producendi, vel efficiendi. Atque haec sane in me

ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et

me non cooperante, sed saepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo

superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis

realitas vel formaliter vel eminenter inesse debet, quae est objective

in ideis ab ista facultate productis, (ut jam supra animadverti) vel

haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia

formaliter continentur quae in ideis objective; vel certe Deus est, vel

aliqua crea|tura corpore nobilior in qua continentur eminenter. [100]

Atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se

immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua

creatura, in qua earum realitas objectiva non formaliter, sed eminenter

tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc

agnoscendum, sed contra, magnam propensionem ad credendum illas a rebus

corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse

fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur: Ac proinde res

corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales

illas sensu comprehendo; quoniam ista sensuum comprehensio in multis

valde obscura est et confusa; sed saltem illa omnia in iis sunt, quae

clare et distincte intelligo, id est omnia generaliter spectata quae in

purae Matheseos objecto comprehenduntur.

Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut

quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae etc. vel minus clare

intellecta, ut lumen, sonus, dolor, et similia, quamvis valde dubia et

incerta sint, hoc tamen ipsum, quod Deus non sit fallax, quodque idcirco

fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi

aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam,

certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane

non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant

veritatis: Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam

vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam

intelligo; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem

eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.

Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat quam quod

habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio: quod cibo, vel potu

indiget, cum famem, aut sitim patior, et similia; nec proinde dubitare

debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

Docet etiam natura per istos sensus | doloris, famis, sitis, etc. [102]

me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi

arctissime esse conjunctum, et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum

illo componam; alioqui enim cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud

sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu

laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit, si quid in nave

frangatur; et cum corpus cibo, vel potu indiget, hoc ipsum expresse

intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti

sensus sitis, famis, doloris, etc. nihil aliud sunt quam confusi quidam

cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora

existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et

certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores,

calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in

corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones | [103]

adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes;

atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus, mihi gratae sint,

aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum,

quatenus ex corpore et mente sum compositus, variis commodis et

incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse.

Multa vero alia sunt quae, etsi videar a natura doctus esse, non tamen

revera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate judicandi

accepi, atque ideo(57) falsa esse facile contingit; ut quod omne

spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit

vacuum; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile

ideae caloris quae in me est: in albo aut viridi sit eadem albedo aut

viriditas quam sentio; in amaro aut dulci idem sapor et sic de caeteris;

quod et astra et turres, et quaevis alia remota corpora ejus sint tantum

magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia ejusmodi.

Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accura|tius [104]

debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me aliquid doceri a

natura; nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum

omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione multa

continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod

factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumine

naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo; multa etiam quae ad

solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia de quibus

etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente et

corpore a Deo tributa sunt. Ideoque haec natura docet quidem ea refugere

quae sensum doloris inferunt et ea prosequi quae sensum voluptatis, et

talia; sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis

sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra

nos positis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem solam, non

autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis

oculum | meum quam ignis exiguae facis afficiat, nulla tamen in eo [105]

realis, sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem,

sed hoc sine ratione ab ineunte aetate judicavi; et quamvis ad ignem

accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio

dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse

simile isti calori; ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo

aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris

vel doloris efficiat: et quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod

moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus, sed video me

in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia

nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad

menti significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel

incommoda, et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam

regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos

positorum essentia, de qua tamen | nihil nisi valde obscure et [106]

confuse significant.

Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate,

judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit difficultas

circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura

exhibentur; atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor

deprehendisse: Ut cum quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum

intus latens assumit. Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud

appetendum in quo gratus sapor consistit; non autem ad venenum quod

plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam

non esse omnisciam: quod non mirum, quia, cum homo sit res limitata, non

alia illi competit quam limitatae perfectionis.

At vero non raro etiam in iis erramus ad quae a natura impellimur; ut

cum ii qui aegrotant, potum vel cibum appetunt sibi paulo post

nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare quod natura eorum

sit corrupta: sed | hoc difficultatem non tollit, quia non minus [107]

vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus

videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut

horologium ex rotis, et ponderibus confectum non minus accurate leges

omnes naturae observat, cum male fabricatum est, et horas non recte

indicat, quam cum omni ex parte artificis voto satisfacit: ita, si

considerem hominis corpus quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus,

nervis, musculis, venis, sanguine, et pellibus ita aptum et compositum,

ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus

qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente

procedunt(58), facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli

causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati quae sitis sensum

menti inferre solet, atque etiam ab illa ejus nervos, et reliquas partes

ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur; quam, cum nullum tale

in eo vitium est, a | simili faucium siccitate moveri ad potum [108]

sibi utilem assumendum. Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii

usum dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua

deflectere; atque eodem modo considerans machinamentum humani corporis

tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a

natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius

conservationem non prodest; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae

acceptionem ab altera multum differre; haec enim nihil aliud est quam

denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum, et horologium male

fabricatum, cum idea hominis sani, et horologii recte facti comparante

dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam vero aliquid

intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet

veritatis.

At(59) certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum

denominatio extrinseca, cum dicitur ejus | natura esse corrupta, [109]

ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen

ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura

denominatio, sed verus error naturae quod sitiat cum potus est ipsi

nociturus; ideoque hic remanet inquirendum quo pacto bonitas Dei non

impediat, quo minus natura sic sumpta sit fallax.

Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem et

corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile, mens

autem plane indivisibilis; nam sane cum hanc considero, sive meipsum

quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum

distinguere, sed rem plane unam et integram me esse intelligo: et

quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede,

vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo de mente

subductum esse cognosco; neque etiam facultates volendi, sentiendi,

intelligendi, etc. ejus partes dici possunt, quia una et eadem mens est

quae vult, quae sentit, quae intel|ligit. Contra vero nulla res [110]

corporea, sive extensa potest a me cogitari(60) quam non facile in

partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse

intelligam: quod unum sufficeret ad me docendum, mentem a corpore omnino

esse diversam, si nondum(61) illud aliunde satis scirem.

Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici,

sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab una tantum exigua ejus

parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis; quae

quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi

reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut

probant innumera experimenta quae hic recensere non est opus.

Adverto praeterea eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit

ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem

modo a qualibet ex iis, quae interjacent, quamvis illa remotior nihil

agat. Ut, exempli causa, in fune A, B, C, D, si trahatur ejus ultima

pars D, non alio pacto mo|vebitur prima A, quam moveri etiam [111]

posset, si traheretur una ex intermediis B, vel C, et ultima D maneret

immota. Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me

Physica, sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui inde

ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt

etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis

excitant, qui institutus est a natura, ut mentem afficiat sensu doloris

tanquam in pede existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus,

lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum

perveniant, potest contingere, ut etiamsi eorum pars quae est in pede

non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus

fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens

sentiat eundem dolorem, et idem de quolibet alio sensu est putandum.

Adverto denique quandoquidem unusquisque ex motibus qui fiunt in ea

| parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum [112]

aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari,

quam si eum inferat qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani

conservationem quam maxime, et quam frequentissime conducit.

Experientiam autem testari tales esse omnes sensus nobis a natura

inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non(62) Dei

potentiam, bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, cum nervi qui sunt

in pede, vehementer, et praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus

per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens ibi menti signum

dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a

quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infestam, quantum in se est,

amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille

idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet; nempe vel seipsum,

quatenus est in cerebro; vel quatenus est in pede; vel in aliquo ex

locis intermediis, | vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud [113]

ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo, cum potu

indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture nervos ejus movens,

et illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu

sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire, quam quod

potu ad conservationem valetudinis egeamus, et sic de caeteris.

Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate,

naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando

esse fallacem. Nam si quae causa, non in pede, sed in alia quavis ex

partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in

ipso cerebro eundem plane motum excitet, qui solet excitari pede male

affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter

falletur, quia cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem

semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa

quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum

est, ut | pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper [114]

exhibeat. Et si quando faucium ariditas non ut solet ex eo quod ad

corporis valetudinem potus conducat, sed ex contraria aliqua causa

oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere,

quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum, et sic

de reliquis.

Atque haec consideratio plurimum juvat, non modo ut errores omnes quibus

natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare,

aut vitare facile possim. Nam sane cum sciam omnes sensus circa ea quae

ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam

falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem

examinandam; et insuper memoria; quae praesentia cum praecedentibus

connectit; et intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit, non

amplius vereri debeo ne illa, quae mihi quotidie a sensibus exhibentur

sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu

dignae, sunt explodendae. Praesertim summa illa de somno, quem a vigilia

non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse

discrimen in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus

vitae a memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane

si quis dum vigilo mihi derepente appareret, statimque postea

dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet, ut nec unde venisset, nec

quo abiret viderem, non immerito spectrum potius, aut phantasma in

cerebro meo effictum(63) quam verum hominem esse judicarem. Cum vero eae

res occurrunt, quas distincte unde, ubi, et quando mihi adveniant

adverto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota

reliqua vita connecto, plane certus sum, non in somnis, sed vigilanti

occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si,

postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas

convocavi, nihil mihi quod cum caeteris pugnet ab ullo ex his nuntietur.

Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non

| falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam [116]

accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam circa res

particulares saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae

infirmitas est agnoscenda.

Meditationes de prima philosophia · 第 4 / 5 题