Tam justa causa me impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, et tam
justam etiam vos habituros esse confido ad ejus defensionem
suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re
melius illud hic possim commendare, | quam si quid in eo sequutus [2]
sim paucis dicam.
Semper existimavi duas quaestiones, de Deo et de Anima, praecipuas esse
ex iis quae Philosophiae potius quam Theologiae ope sunt demonstrandae:
Nam quamvis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non interire,
Deumque existere, fide credere sufficiat; certe infidelibus nulla
religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur posse persuaderi,
nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: Cumque saepe in
hac vita majora vitiis quam virtutibus praemia proponantur, pauci rectum
utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam vitam expectarent. Et
quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in
sacris scripturis docetur, et vice versa credendas sacras scripturas,
quoniam haben|tur a Deo: quia nempe, cum fides sit donum Dei, ille [3]
idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum
existere credamus; non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia
circulum esse judicarent. Et quidem animadverti, non modo vos omnes,
aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse
probari; sed et ex sacra Scriptura inferri, ejus cognitionem multis,
quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque omnino esse tam
facilem, ut qui illam non habent, sint culpandi. Patet enim Sap. 13. ex
his verbis, _Nec his debet ignosci, si enim tantum potuerunt scire, ut
possent aestimare saeculum, quomodo hujus dominum non facilius
invenerunt?_ Et ad Rom. cap. 1. dicitur illos esse _inexcusabiles_.
Atque ibidem etiam per haec | verba: _Quod notum est Dei, manifestum [4]
est in illis_, videmur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt,
rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse
ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et qua via Deus facilius et certius,
quam res saeculi cognoscatur, non putavi a me esse alienum inquirere.
Atque quantum ad animam, etsi multi ejus naturam non facile investigari
posse judicarint, et nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas
persuadere illam simul cum corpore interire, solaque fide contrarium
teneri: Quia tamen hos condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10
habitum sessione 8, et expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum
argumenta dissolvant, et veritatem pro viribus probent, hoc etiam
aggredi non du|bitavi. [5]
Praeterea quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle
credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam quia
dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: Etsi nullo modo
iis assentiar, sed contra rationes fere omnes, quae pro his
quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim
demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam,
quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: Nihil tamen utilius
in Philosophia praestari(3) posse existimo, quam si semel omnium optimae
studiose quaerantur, tamque accurate et perspicue exponantur, ut apud
omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique quoniam
nonnulli, quibus notum est me quandam excoluisse Methodum | ad [6]
quaslibet difficultates in scientiis resolvendas, non quidem novam, quia
nihil est veritate antiquius, sed qua me saepe in aliis non infeliciter
uti viderunt, hoc a me summopere flagitarunt: Ideoque officii mei esse
putavi nonnihil hac in re conari. Quicquid autem praestare potui, totum
in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae
ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim: Neque enim hoc
videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa, sed
primas tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis,
et evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque
etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per
quam meliores inveniri unquam possint, cogit enim me cau|sae [7]
necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto
liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quantumvis
certas et evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium
captum esse accommodatas: Sed quemadmodum in Geometria multae sunt ab
Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae etsi pro evidentibus
etiam, ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent
quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo
sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen
longiusculae sunt, et valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab
admodum paucis intelliguntur: Ita quamvis eas quibus hic utor
certitudine et evidentia Geometricas aequare, vel etiam superare
existi|mem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum [8]
quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent: tum praecipue
quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam: et quae se ipsam a
sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo
Metaphysicis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea in
eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum nihil
scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo
peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt
intelligere, quam quod vera refutent: Contra vero in Philosophia cum
credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari,
pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima
quaeque im|pugnare, famam ingenii aucupantur. [9]
Atque ideo qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad
Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium
esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cum tanta
inhaereat omnium mentibus de vestra Facultate opinio, tantaeque sit
authoritatis _SORBONAE_ nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam
Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam vestrae, sed
etiam in humana Philosophia nullibi major perspicacia et soliditas, nec
ad ferenda judicia major integritas et sapientia esse existimetur: Non
dubito quin si tantum hujus scripti curam suscipere dignemini, _primo_
quidem ut a vobis corrigatur, memor enim, non modo humanitatis, sed
maxime etiam inscitiae | meae, non affirmo nullos in eo esse [10]
errores: _deinde_ ut quae vel desunt, vel non satis absoluta sunt, vel
majorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur,
aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero admonitus: Ac
_denique_ ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse,
mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt
perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita nempe ut pro
accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et
publice testari velitis: non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes
errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum
mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui
ingeniosi, et docti vestro judicio subscribant: Et autho|ritas, ut [11]
Athei, qui scioli magis quam ingeniosi, aut docti esse solent,
contradicendi animum deponant; atque etiam ut forte rationes, quas ab
omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi
propugnent, ne non intelligere videantur. Ac denique caeteri omnes tot
testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei
existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in
dubium revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi pro vestra
singulari sapientia omnium optime aestimare potestis: nec deceret me
vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae(4) columen semper fuistis, Dei
et Religionis causam pluribus hic commendare.
Praefatio ad lectorem.
Quaestiones de Deo et mente humana jam ante paucis attigi in
_Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et veritatis in
scientiis investigandae_ gallice edita anno 1637. Non quidem ut ipsas
ibi accurate tractarem, sed tantum ut delibarem, et ex lectorum judiciis
addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi
visae sunt, ut plus una vice de ipsis agendum esse judicarem; viamque
sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu communi tam
remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico, et passim ab omnibus
legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam inge|nia credere [2]
possent eam sibi esse ingrediendam.
Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis
reprehensione dignum occurreret, ut ejus me monere dignarentur, nulla in
ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt,
praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earundem accuratiorem
explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens humana
in se conversa non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem, non
sequi, ejus naturam sive _essentiam_ in eo tantum consistere, quod sit
res cogitans, ita ut vox _tantum_ caetera omnia excludat, quae forte
etiam dici possent, ad animae naturam pertinere. Cui objectioni
respondeo me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei
veritatem (de qua scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad
meam perceptionem, adeo ut sensus esset, me nihil plane cognoscere quod
ad essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans
sive res habens in se facultatem cogitandi. In sequentibus autem | [3]
ostendam quo pacto ex eo, quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere
cognoscam, sequatur, nihil etiam aliud revera ad illam pertinere.
Alterum est, ex eo, quod ideam rei me perfectioris in me habeam non
sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud quod per
istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse
aequivocationem in voce ideae; sumi enim potest vel materialiter, pro
operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, vel
objective, pro re per istam operationem repraesentata, quae res etsi non
supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior
ratione suae essentiae. Quomodo vero ex hoc solo quod rei me
perfectioris idea in me sit sequatur illam rem revera existere, fuse in
sequentibus exponetur.
Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non
tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex Atheorum
locis communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam istiusmodi argumenta
nullam vim ha|bere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, [4]
adeoque praepostera et imbecillia sunt multorum judicia, ut magis a
primum acceptis opinionibus quantumvis falsis, et a ratione alienis,
persuadeantur, quam a vera et firma, sed posterius audita ipsarum
refutatione, nolo hic ad illa respondere, ne mihi sint prius referenda.
Tantumque generaliter dicam ea omnia, quae vulgo jactantur ab Atheis ad
existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere quod vel humani
affectus Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis et sapientia
arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac debeat, determinare et
comprehendere conemur; adeo ut, modo tantum memores simus mentes nostras
considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem et
infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura.
Jam vero, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum
hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones, simulque totius
primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vul|gi [5]
plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis
author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari,
mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere
poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio.
Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem et nexum
comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut multis in
more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione
fructum sunt percepturi: et quamvis forte in multis cavillandi
occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut
responsione dignum sit objicient.
Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus prima fronte
satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse
praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in
Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam et
evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an
forte iisdem | rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam [6]
possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum aliquot
ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam
typis mandarentur examinandae missae sunt. Satis enim multa et varia ab
illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis,
saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint.
Ideoque rogo etiam atque etiam lectores, ut non prius de Meditationibus
judicium ferant, quam objectiones istas, earumque solutiones omnes
perlegere dignati sint(5).
Synopsis sex sequentium meditationum.
In prima causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim
materialibus, possumus dubitare; quamdiu scilicet non habemus alia
scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius
tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo
maxima quod ab omnibus praejudiciis nos liberet, viamque facillimam
sternat ad mentem a sensibus abducendam: ac denique efficiat, ut de iis,
quae postea vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.
| In secunda, mens quae propria libertate utens supponit ea omnia [2]
non existere, de quorum existentia vel minimum potest dubitare(6),
animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam
summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad
se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant.
Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco
expectabunt, eos hic monendos puto me conatum esse nihil scribere quod
non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse,
quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem
ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam
concluderem. Primum autem et praecipuum, quod praerequiritur ad
cognoscendam animae immortalitatem, esse ut quam maxime perspicuum de ea
conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus; quod
ibi factum est. Praeterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia, quae
clare et distincte intelligimus, eo ipso modo, quo illa intelligimus,
esse vera: quod ante quartam Meditationem probari non potuit; et
habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsa
secunda, partim etiam in quinta et sexta formatur; atque ex his debere
concludi ea omnia, quae clare et distincte concipiuntur, ut substantiae
diversae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse revera substantias
realiter a se mutuo distinctas; hocque in sexta concludi. Idemque etiam
in ipsa confirmari, ex eo quod nullum corpus nisi divisibile
intelligamus, contra autem nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim
possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet
quantumvis(7) exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo diversae,
sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius ea de re
in hoc scripto me egisse; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex
corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius
vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex quibus
ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex to|tius Physicae [4]
explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias, sive
res quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse
incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo
concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur, ac deinde ut
advertatur corpus quidem, in genere sumptum, esse substantiam, ideoque
nunquam etiam perire; sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt
corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione, aliisque
ejusmodi accidentibus esse conflatum, mentem vero humanam non ita ex
ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia
ejus accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit,
alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit: humanum autem
corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarundam ejus partium mutetur:
ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem(8) ex
natura sua esse immortalem.
In tertia Meditatione meum praecipuum argumentum ad probandam Dei | [5]
existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut
Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi
comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse
obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus
ad objectiones plane tollentur; ut inter caeteras quomodo idea entis
summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae,
ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur
comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente alicujus
artificis; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet habere
aliquam causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus alterius a
quo illam accepit, ita idea Dei, quae in nobis est, non potest non
habere Deum ipsum pro causa.
In quarta probatur ea omnia, quae clare et distincte percipimus, esse
vera: simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae
necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua
intelligenda. (Sed ibi interim est adverten|dum nullo modo agi de [6]
peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de
eo tantum qui contingit in dijudicatione veri et falsi. Nec ea spectari,
quae ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantum speculativas;
et solius luminis naturalis ope cognitas veritates.)
In quinta praeterquam quod natura corporea in genere sumpta explicatur,
nova etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in qua rursus
nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in responsione ad
objectiones resolventur: ac denique ostenditur quo pacto verum sit
ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei
pendere.
In sexta denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum
signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur:
eandem nihilominus tam arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipso
componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent,
recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur; et denique rationes
| omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, [7]
afferuntur: non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum
quod probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines habere
corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitavit;
sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas, nec tam
perspicuas, quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem
devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et evidentissimae, quae
ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his
Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias
illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.
Meditatio I. De iis quae in dubium revocari possunt.
Animadverti jam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa pro
veris admiserim, et quam dubia | sint quaecunque istis postea [8]
superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda,
atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et
mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur,
eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis
disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut
deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum,
deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus
exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et
libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.
Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod
nunquam fortassis assequi possem; sed quia jam ratio persuadet, non
minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam
ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes
rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec
ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod | operis esset [9]
infiniti: sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum
est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne
quod olim credidi nitebatur.
Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per
sensus accepi, hos autem(9) interdum fallere deprehendi; ac prudentiae
est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt.
Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos
fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest,
quamvis ab iisdem hauriantur; ut jam me hic esse, foco assidere, hiemali
toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia: manus
vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset
negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella
tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel
se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt nudi,
vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro
conflatos; sed amen|tes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, [10]
si quod ab iis exemplum ad me transferrem.
Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem
omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae
isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, toga
vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cum tamen positis
vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe vigilantibus oculis
intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum
istam prudens et sciens extendo et sentio, non tam distincta
contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam
cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito
attentius, tam plane video numquam certis indiciis vigiliam a somno
posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem
somni confirmet.
Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire,
caput movere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus,
nec tale totum corpus; tamen pro|fecto fatendum est visa per [11]
quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad
similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia
haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias,
sed veras existere: nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas
et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex
parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium
membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil
omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictitium sit et falsum;
certe tamen ad minimum veri colores esse debent ex quibus illud
componant. Nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi,
caput, manus, et similia, imaginaria esse possent, necessario tamen
saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et universalia vera esse
fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae
seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effinguntur.
Cujus generis esse videntur natura corpo|rea in communi, ejusque [12]
extensio; item figura rerum extensarum, item quantitas, sive earumdem
magnitudo et numerus: item locus in quo existant, tempusque per quod
durent, et similia.
Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam,
Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum
consideratione dependent, dubias quidem esse, atqui Arithmeticam,
Geometriam, aliasque ejusmodi(10), quae non nisi de simplicissimis et
maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura
nec ne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam sive
vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta sunt quinque,
quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri posse
videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant.
Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio, Deum esse qui
potest omnia, et a quo talis, qualis existo, sum creatus: unde autem
scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum caelum, nulla
res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nul|lus locus, et tamen [13]
haec omnia non aliter quam nunc mihi videantur existere? Imo etiam
quemadmodum judico interdum alios errare circa ea, quae se perfectissime
scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, vel
numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest? At
forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc
ejus bonitati repugnaret, talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem
etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum
tamen non potest dici.
Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent
negare, quam res alias omnes credere esse incertas, sed iis non
repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium, at seu fato, seu
casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me ad id, quod
sum, pervenisse supponant; quoniam falli et errare imperfectio quaedam
esse videtur, quo minus potentem originis meae authorem assignabunt, eo
probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar: quibus sane
argumentis non habeo quod | respondeam, sed tandem cogor fateri [14]
nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare,
idque non per inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas et
meditatas rationes, ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte
falsis accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi
velim invenire.
Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue
enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam
tanquam longo usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me
invito, nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales
esse supponam, quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut
jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo
magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut
opinor, non male agam, si voluntate plane in contrarium versa me ipsum
fallam, illasque aliquamdiu omnino falsas imaginariasque esse fingam,
donec tandem velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus nulla
amplius | prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione [15]
detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim
sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse,
quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo.
Supponam igitur non optimum Deum, fontem veritatis, sed genium aliquem
malignum eundemque summe potentem et callidum omnem suam industriam in
eo posuisse, ut me falleret: putabo caelum, aerem, terram, colores,
figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes
somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo me
ipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem,
non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo
obstinate in hac meditatione defixus, atque ita siquidem non in
potestate mea sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in me est
ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis potens,
quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed
laborio|sum est hoc institutum, et desidia quaedam ad consuetudinem [16]
vitae me reducit. Nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria
libertate fruebatur in somnis, quum postea suspicari incipit se dormire,
timet excitari, blandisque illusionibus lente connivet: sic(11) sponte
relabor in veteres opiniones, vereorque expergisci, ne placidae quieti
laboriosa vigilia succedens non in aliqua luce, sed inter inextricabiles
jam motarum difficultatum tenebras in posterum sit degenda.
Meditatio II. De natura mentis humanae. Quod ipsa sit notior quam
corpus.
In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum, ut nequeam
amplius earum oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendae sint,
sed tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus
sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare | ad summum. [17]
Enitar tamen et tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus,
removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit,
nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro
donec aliquid certi vel si nihil aliud, saltem hoc ipsum, pro certo,
nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod
esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna
quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit et
inconcussum.
Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil unquam extitisse
eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus;
corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae; quid igitur
erit verum? fortassis hoc unum, nihil esse certi.
Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam recensui,
de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus,
vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes
immittit? quare | vero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author [18]
esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? Sed jam negavi me
habere ullos sensus, et ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde? Sumne
ita corpori, sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? Sed
mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram,
nullas mentes, nulla corpora, nonne igitur etiam me non esse? Imo certe
ego eram si quid mihi persuasi(12). Sed est deceptor nescio quis, summe
potens, summe callidus qui de industria me semper fallit; haud dubie
igitur ego etiam sum, si me fallit, et fallat quantum potest, nunquam
tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo, adeo ut
omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc
pronuntiatum: _ego sum, ego existo_(13), quoties a me profertur, vel
mente concipitur, necessario esse verum.
Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario
sum, deincepsque cavendum est, ne forte quid aliud imprudenter assumam
in locum mei, sicque | aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium [19]
certissimam, evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor
quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes
incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel
minimum potuit infirmari; ut ita tandem praecise remaneat illud tantum
quod certum est et inconcussum.
Quidnam igitur antehac me esse putavi? Hominem scilicet, sed quid est
homo? dicamne animal rationale? non, quia postea quaerendum foret
quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione in
plures difficilioresque delaberer; nec jam mihi tantum otii est, ut illo
velim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam quid
sponte, et natura duce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid
essem considerabam: nempe occurrebat primo, me habere vultum, manus,
brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere
cernitur, et quam corporis nomine designabam; occurrebat prae|terea [20]
me nutriri, incedere, sentire et cogitare; quas quidem actiones ad
animam(14) referebam; sed quid esset haec anima, vel non advertebam, vel
exiguum nescio quid imaginabar, instar venti, vel ignis, vel aetheris,
quod crassioribus mei partibus esset infusum. De corpore vero ne
dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam
si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic
explicuissem: per corpus intelligo illud omne, quod aptum est figura
aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud
omne corpus excludat; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi,
nec non moveri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam
a quo tangatur; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel
cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam; quinimo
mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri.
Quid autem nunc(15) ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si
fas est dicere, mali|gnum, data opera in omnibus quantum potuit, me [21]
delusisse? Possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus,
quae jam dixi ad naturam corporis pertinere? Attendo, cogito, revolvo,
nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae
animae tribuebam, nutriri, vel incedere? Quandoquidem jam corpus non
habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire? nempe etiam hoc
non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis, quae
deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hic invenio, cogitatio
est(16), haec sola a me divelli nequit; ego sum, ego existo, certum est.
Quandiu autem? nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset si
cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem: nihil nunc
admitto nisi quod necessario sit verum: sum igitur praecise tantum res
cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces
mihi prius significationis ignotae. Sum autem res vera, et vere
existens, sed qualis res? dixi, cogitans.
Quid praeterea? ima|ginabor: non sum compages illa membrorum, quae [22]
corpus humanum appellatur: non sum etiam tenuis aliquis aer istis
membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non
quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse. Manet(17) positio,
nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec
ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei
veritate non differant ab eo me quem novi? nescio, de hac re jam non
disputo; de iis tantum, quae mihi nota sunt, judicium ferre possum. Novi
me existere, quaero quis sim ego ille quem novi; certissimum est hujus
sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum
novi: non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc
verbum, _effingo_, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si quid
me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae
figuram, seu imaginem, contemplari; jam autem certo scio me esse,
simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque
ad corporis naturam referuntur, nihil sint | praeter insomnia(18). [23]
Quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut
distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum
experrectus, video nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter,
data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentiusque
repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope
comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab
illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam
distinctissime percipiat.
Sed quid igitur sum? res cogitans; quid est hoc? nempe dubitans,
intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et
sentiens.
Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni
pertinerent? nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui
nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego cetera,
cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam
tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quam|vis [24]
semper dormiam, quamvis etiam is, qui me creavit, quantum in se est, me
deludat, quod non aeque verum sit ac me esse? quid est quod a mea
cogitatione distinguatur? quid est quod a me ipso separatum dici possit?
Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum
est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur. Sed vero etiam
ego idem sum, qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla
prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera
existit, et cogitationis meae partem facit. Idem denique ego sum qui
sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto. Videlicet
jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio; falsa haec sunt,
dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere. Hoc falsum esse
non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur; atque hoc
praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare.
Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim: sed adhuc
tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res | corporeas, [25]
quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant,
multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub
imaginationem non venit: quanquam profecto sit mirum res quas
animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod
verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me comprehendi. Sed
video quid sit, gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra
veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas
habenas ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius
se regi patiatur.
Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime
comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem
corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis
confusae esse solent, sed unum in particulari. Sumamus, exempli causa,
hanc ceram; nuperrime ex favis fuit educta, nondum amisit omnem saporem
sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus
co|lor, figura, magnitudo, manifesta sunt: dura est, frigida est, [26]
facile tangitur, ac si articulo ferias emittet sonum; omnia denique illi
adsunt, quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam
distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis
reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur,
crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si
pulses emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? remanere fatendum est,
nemo negat; nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte
comprehendebatur? certe nihil eorum quae sensibus attingebam, nam
quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum
veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.
Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem
fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam
albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo
ante modis istis conspicuum, nunc diversis: quid est autem hoc praecise
quod sic | imaginor? Attendamus, et remotis iis, quae ad ceram non [27]
pertinent, videamus quid supersit, nempe nihil aliud quam extensum quid,
flexibile, mutabile. Quid vero est hoc flexibile, mutabile?(19) an quod
imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in
triangularem verti posse? Nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi
mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles
imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi
facultate perficitur. Quid extensum? nunquid etiam ipsa ejus extensio
est ignota? nam in cera liquescente fit major, major in ferventi,
majorque rursus, si calor augeatur; nec recte judicarem quid sit cera,
nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates
admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut
concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente
percipere(20): dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius
est. Quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur? Nempe
ea|dem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab [28]
initio esse arbitrabar(21): atqui, quod notandum est, ejus perceptio(22)
non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis
prius ita videretur, sed solius mentis inspectio quae vel imperfecta
esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc
est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo.
Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec
apud me tacitus, et sine voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis,
et fere decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre ceram
ipsammet si(23) adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare.
Unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis
inspectione cognosci, nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in
platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico
me videre. Quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere
possent automata, sed judico homines esse: atque ita id quod | [29]
putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea
est, comprehendo.
Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus
invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum
ego perfectius, evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum
aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu
communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere; an vero
potius nunc, postquam diligentius investigavi, tum quid ea sit, tum
quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid
fuit in prima perceptione distinctum? quid quod non a quovis animali
haberi posse videretur? At vero cum ceram ab externis formis distinguo,
et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis
adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana
mente percipere.
Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud
admitto in me esse praeter | mentem. Quid, inquam, ego qui hanc [30]
ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo
verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque
cognosco? nam si judico ceram existere ex eo quod hanc videam, certe
multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc
videam. Fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri
potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur; sed fieri
plane non potest cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem
me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione si
judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur,
videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa,
idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia,
quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem, si magis
distincta(24) visa sit cerae perceptio(25), postquam mihi non ex solo
visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me
ipsum a me nunc | cognosci fatendum est, quandoquidem nullae [31]
rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem
possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent.
Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia
distinctior reddi potest, ut ea, quae ex corpore ad illam emanant, vix
numeranda videantur.
Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam, nam cum mihi nunc
notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi
facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod
tangantur aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte
cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed
quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic
consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate
meditationis infigatur.