Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc
studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et
inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus,
altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui
nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae
materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae
grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.
Alterius classis est *liber de grammatica*, quem disciplinarum primum
fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem
quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum
discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas
quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur,
explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter
alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem
aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum
esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): ‘de uoce tractare
quid est? (_male additur_ uox) hoc philosophorum est; de litteris
tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi
magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est’.
constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum
enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.),
hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quod hi
scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem
institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis
leguntur{92}, quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et
Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.
Footnote 92: Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non
uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare
(p. 127, 31: ‘quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam
*auos* pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis
feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta,
haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant’. eodem
modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio
Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251P.
Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse
uoluit: _grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis
oratoribusque dicuntur ex parte maiore_ (fr. 91). eam egregie
conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio τέχνης γραμματικῆς
proposita: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ
συγγραφεῦσιν ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ λεγομένων{93} uidit Elink Sterk de
parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog.
VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro
συγγραφεῦσιν accuratius locutus historicos et oratores dicere
maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum
alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta
Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus
orig. I 3, 1, et Martiani Capellae III 229 p. 50 Gr. testimonia
(fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse
supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus
inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam,
_litterationem_ a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus
est Asper I 2 p. 1725P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492
teste Henrico Brunn: _grammatica est scientia recte scribendi et
enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro
primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam._ definitio
mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal. gramm. post Herod. scr. tria
p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda
sunt: _quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse
dicit litterationem_; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309),
qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera
maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt
graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus περὶ τῆς εἰς τὰ
προπαιδ. συνόδ. I p. 540 Mang.: τὸ γε μὴν γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν
γραμματικῆς τῆς ἀτελεστέρας ἐπάγγελμα, ἣν παρατρέποντές τινες
γραμματιστικὴν καλοῦσι‧ τῆς δὲ τελειοτέρας ἀνάπτυξις τῶν παρὰ
ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν.{94} copiosius eandem rem tractat Sextus
Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque τὸ τὰ στοιχεῖα καὶ τὰς
τούτων συμπλοκὰς διδάσκειν esse dicit, in altera uero τῇ τελείῳ uel
βαθυτέρᾳ γραμματικῇ Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque
studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos
Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones
de grammaticorum officiis{95}, quae inter se diuersae nec altera
ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum
respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt
secundum alteram _scribere legere intellegere probare_ (fr. 91),
secundum alteram _lectio enarratio emendatio indicium_ (fr. 93).
rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare
ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus
continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451
P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum
et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum
ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius
in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937P.
recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella
III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat:
_officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam
illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque._ quare
nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud
auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae
dubitatio augetur si singula perlustramus. in _scribendo_ non uideo
cur offenderit Lehrs l.s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum
uerbis confirmetur; _legere_ hic simpliciter litterarum peritiam
significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt;
_intellegere_ quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre
possimus, nisi accederet _probare_. hoc autem uereor ut in priore
diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad
alteram spectat discernas praesto est{96}, etiamsi Diomedem secutus
aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum
iudicium respexeris _quo omnem orationem recte uel minus quam recte
pronuntiatam specialiter iudicamus_ (p. 426, 29), hoc quoque non
puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel
errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse
persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae
usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit
quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero
Asclepiadem Myrleanum{97} hoc fecisse. neque a quo altera diuisio
profecta sit dici potest. prope quidem accedit ad eam, quam Dionysius
habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252):
πρῶτον ἀνάγνωσις ἐντριβὴς κατὰ προσῳδίαν, δεύτερον
ἐξήγησις κατὰ τοὺς ἐνυπάρχοντας ποιητικοὺς τρόπους, τρίτον
γλωσσῶν τε καὶ ἱστορίων πρόχειρος ἀπόδοσις, τέταρτον
ἐτυμολογίας εὕρεσις, πέμπτον ἀναλογίας ἐκλογισμός, ἕκτον
κρίσις ποιημάτων. ὃ δὴ κάλλιστόν ἐστι πάντων τῶν ἐν τῇ
τέχνῃ.
pro qua deinde{98} hanc ualuisse testatur scholiasta p. 736, 5: τὸ
πάλαι μέρη τῆς γραμματικῆς ἦν τέσσαρα καὶ εἰσὶ ταῦτα‧ διορθωτικὸν
ἀναγνωστικὸν ἐξηγητικὸν κριτικόν. hanc igitur Varro secutus est et
singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93)
seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et
satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit.
explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris
constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore
sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in
primo officio conspicuum est. dicit enim: ‘lectio est artificialis
interpretatio uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati
personarum exprimensque animi habitum cuiusque’, quae inter se non
conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est.
alterum conuenit cum Dionysio p. 629: ἀνάγνωσίς ἐστι ποιημάτων ἢ
συγγραμμάτων ἀδιάπτωτος προφορά. ἀναγνωστέον δὲ καθ᾽ ὑπόκρισιν,
κατὰ προςῳδίαν, κατὰ διαστολήν, ut non dubitem quin _artificialis
interpretatio_ accentum et discretionem expulerit. enarrationis
explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem
positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic
quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio
Dionysii γλωσσῶν τε καὶ ἱστοριῶν ἀποδόσει, e quibus historiam id
est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse
nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: ‘emendatio
est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes
uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui
per scripturam dictionemue fiunt’. ut primum de secundo membro loquar,
mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica,
quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic
uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod λέξις,{99} λέξις autem
aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro
scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis
scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae
rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare
_dictionem_ ferri non posse maleque scriptam esse pro _dictatione_
censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro
occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. Vigilant. 3:
_dictatiuncula_. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum
libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum
membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum
singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici
uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de
aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii κρίσις est, agere
uidimus, prius autem si _pronuntiationem_ premis ad lectionem
referendum est, si pronuntiatum pro _dictum_ accipis, idem fere quod
alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti
aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue
dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra
male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc
manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi ‘obscurorum sensuum
quaestionumue explanatio’ et barbare dicta et superuacanea est
(cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis
doctrina{100} recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum
praeceptis ea coniuncta ac copulata sit.
Footnote 93: Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita
tradit: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τῶν παρὰ
ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσι λεγομένων, quam pro genuina Dionysi
(nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud
esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt
l.s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l.s.
72 acceperunt Lehrs l.l. Schmidt l.l. p. 242, Schoemann l.s.
p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii
artem sequitur, non confirmatur.
Footnote 94: Cf. eundem l.s.s. p. 530. 521. idem γραμματιστικὴν
adpellat π. τοῦ θεοπόμπ. εἶναι τοὺς ὀνείρ. p. 652 παιδικὴν
γραμματικήν. cf. schol. Dion. Thrac. p. 667, 17: καὶ ἡ γραμματικὴ
δὲ κατὰ τὸν παλαιὸν ἐν δύο σημαινομένοις ἦν. τὴν μὲν γὰρ μικρὰν
ἐκάλουν, ἥ τις ἦν τέχνη περὶ τοῦ γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν τὴν
ἐγγράμματον φωνὴν τούς τε χαρακτῆρας τῶν γραμμάτων εἰδέναι καὶ τὰς
συλλήψεις αὐτῶν ἤγουν τὰς συλλαβάσ‧ τὴν δὲ μεγάλην ἐκάλουν τὴν ἐπὶ
τοὺς ποιητὰς θεωρίαν, ἥν τινα νῦν ἐξηγοῦνται οἱ γραμματικοῖ, καί
ἐστιν αὕτη τέχνη θεωρητικὴ τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ λογεῦσιν.
iamapud Platonem Euthyd. p. 276A γραμματιστὴς occurrit.
Footnote 95: Non dubito quin eadem causa qua rhetores oratorum
officia persecutos esse Spengelius docet nou. mus. rh. XVIII
p.493 hanc officiorum descriptionem grammatici excogitauerint.
Footnote 96: Nisi probare pro δηλοῦν accipiendum esse et duas
officiorum enumerationes ita fere ut in scholiis ad Dion. Thr.
p. 659, 1 inter se coniunctas fuisse putas.
Footnote 97: Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: τάχα δὲ ὡς φασὶν οἱ
περὶ τὸν Ἀσκληπιάδην, καὶ αὐτὴ ἀπὸ μὲν γραμμάτων ὠνόμασται, οὐκ
ἀπὸ τούτων δὲ ἀφ᾽ ὧν καὶ ἡ γραμματιστική, ἀλλ᾽ ἐκείνη μὲν ἀπὸ τῶν
στοιχείων, αἵτη δὲ ἀπὸ τῶν συγγραμμάτων περὶ οἷς πονεῖται sequitur
Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi
praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam
fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l.l.
p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse
constat (Sext. Emp. l.s. 72), post Myrleani tempora conscriptam
esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in
conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat,
quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis
discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem
qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant,
facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus,
seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio.
Asclepiadem Myrleanum ‘primo ante Christum n. saeculo ita ut certe
natales ante annum septuagesimum ponendi sint’ floruisse ostendit
Lehrs l.s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas
igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.
Footnote 98: Idem scholiasta p. 737, 22: ἐαν οὖν τὸ πάλαι τέσσαρα
μέρη ἦν τῆς γραμματικῆς, πῶς νῦν ἕξ αὐτά φησιν ὁ Διονύσιος; τὸ ἓν
ἐξ αὐτῶν ἐτμήθη εἰς τρία καὶ τὰ μὲν ἄλλα τρία γεγόνασιν ἕξ. τὸ
ποῖον ἐτμήθη εἰς τρια̣; τὸ διορθωτικον. cf. p. 659. 671. 683. 728.
E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec
scripsit. ex tribus partibus enim, quas in διορθωτικῷ coniunctas
esse dicit, prima (γλωσσῶν καὶ ἱστοριῶν ἀπόδοσις) omnino non ad
διόρθωσιν sed ad ἐξήγησιν paullo plus quam apud Dionysium
amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et
etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro
emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in διορθώσει usu
nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionysiana
orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus
alio spectat. Dionysius enim in sua diuisione sex omnino partes
praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen
ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae
in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris
uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.
Footnote 99: Diom. p. 436, 10: ‘dictio est uox articulata cum
aliqua significatione, ex qua instruitur oratio et in quam
resoluitur; uel sic: dictio est ex syllabis finita cum
significatione certa locutio, ut est dico facio’.
Footnote 100: Steinthal l.l. p. 547 in Diomedis socordiam et
neglegentiam nimis festinanter inuexit neque quid apud eum
melioris esset notae excussit.
Paucis nunc quaerendum est, num haec harum rerum coniunctio quae
nititur in fragmento 91, fortasse aliis rationibus defendi possit.
Ritschelius enim, cum has duas diuisiones inter se non conuenire
uideret, priorem ad grammaticam, alteram ad aliud quoddam opus
rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem,
apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus,
ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio
operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei
uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus
ubique dubium est num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes
p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: _tota
grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et
historiarum prompta expositione_{101}; cum hac priorem officiorum
enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: _et in recte
loquendi scribendique ratione_, ubi Varronem recte _legendi_
scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera
officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia
apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum
probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis
definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius
excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum
enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae
definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad
libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse
constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace
sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera
contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur,
cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus
probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his
contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino
adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi
Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938P.) inueniri facile
sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem
quam Diomedes habet haec leguntur: _partes lectionis sunt quatuor:
accentus discretio pronunciatio modulatio_, eaedemque partes{102}
subtilius quam a Maximo explicatae recurrunt apud Diomedem p. 430, 29.
436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone
latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris
grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac
praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte
arte cum his rebus cohaereat, sit factus. sed quamuis hoc facile
placeat{103}, uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum
Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum
perquam similem esse M. Schmidt l.s. p. 421 ostendit, ἀνάγνωσις
exponitur, cuius diuisioni{104} modulatio addita est. etiam hac igitur
uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam
supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu
Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam
in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis
partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis
doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia{105}, quae in hac
expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam.
Footnote 101: Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; _praecipue_
illud ortum est e Varronis uerbis _ex parte maiore_, quae non
recte intellexit Diomedes.
Footnote 102: Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum
et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut
supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in
rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93),
nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede
hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum
ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a
fonte remotum, de libro Varroniano.
Footnote 103: Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi,
qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq.
Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p.
303), ἀναγνώσεως explicatio cum librorum de sermone latino
argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet.
Footnote 104: Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de
sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59).
Footnote 105: Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta
eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane
in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630.
De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur
Cornutus Cassiodori p. 2286P. eidemque tribuo quod Probus tradit,
nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem
teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit ‘litterarum partim
sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut
H et X, partim sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ’. deinde de
uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut
Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis
III 263 p. 59 Gr.: _haec cum grammatica diceret, eamque progredi
Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas ‘de iunctura syllabarum’
inquit ‘dum haec litteratura deproperat, partem historicam
praetermisit’_ fortasse conligendum etiam historicas de litteris
obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in
Martiano sint, docuit C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui
accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456P. multa de eadem
re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est,
quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10
p. 2455P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae
cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae
conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam
breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri
similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit
sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo
auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de
qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus
orationis egit.
Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est.
crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum
(Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen
uerbum participium articulum pronomen praepositionem aduerbium
coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc
incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis
testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse.
in quattuor partes eum orationem in libris de l.l. diuisisse supra
(p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae
utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis
praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur,
quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem
conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant
percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse
uoluerit dicam.
Primae classis
partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula
quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina
ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur
nominatus, prima et extrema articuli. primum genus est
infinitum, secundum ut infinitum, tertium est finitum,
quartum ut finitum.{106}
nomina et uocabula, quae duae diuersae orationis partes stoicis erant,
sine dubio in grammatica quoque distinxit. ad alterum genus duae
spectant obseruatiunculae. primum enim praecepit (fr. 97) _lact_ in
nominatiuo dici debere,{107} cuius genetiuus sit _lactis_. quamquam
enim Probus scribit (cathol. I p. 7, 3 K.): _e littera unum nomen
reperitur terminatum generis neutri declinationis tertiae, is enim
facit genetiuo: hoc lac lactis. quidam putant hoc lact debere dici,
sed non legi nisi in Varrone de lingua latina_, et Spengelius
philologi XI p. 402 codicem Florentinum de lingua latina V 104 p. 106
_lact_ praebere testatur, obtemperandum esse duco Diomedi p. 303, 7
qui _lac_ exterminasse Varronem tradit, et Pompeio XVIII 2 p. 233, qui
de certo quodam Varronis praecepto in hac re loquitur. aliter Varronem
statuisse narrat Cledonius p. 1904P.: ‘lact (lacte _cod. Bern. 380.
Putsch._) ait Varro non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis
terminatur aut currit: hoc lacte’. sed aperte confudit Varronem cum
Caesare qui teste Pompeio (cf. supra p. 55) nullum uocabulum duabus
consonantibus terminari uoluit, ut Cledonius aut Pompeium aut eius
auctorem male excripsisse uideatur. omnino enim Donati interpretes in
tot rebus congruunt, quod exigua ex parte docet adnotatio nostra ad
fragmenta 99. 100, ut omnes ex uno eodemque doctiore conmentario
hausisse aliumque plura alium pauciora inde sumpsisse existimem. in eo
autem conmentario conscribendo Varronis grammaticam adhibitam esse ex
fragmentis modo adlatis conligendum ideoque hanc quoque obseruationem
de forma _lact_ codem refero, quod Martiani (III 256 p. 57 Gr.)
consensu confirmatur. praeterea huc spectare quod Charisius (p. 131,
10) de graecis uocabulis -a terminatis tradit (fr. 98) supra (p. 34)
iam indicaui, cum in libro de grammatica breuia de iustis uocabulorum
formis praecepta dari oporteret, quale hoc fuisse uidetur.
Footnote 106: In hoc loco (de l.l. VIII 45 p. 424 sq.) scribendo
Spengelium et Augustinum ab eo laudatum sequor.
Footnote 107: cf. W. Freund in Iahni annal. V 1832 p. 100. Ritschl
nou. mus. rh. VII p. 606 sq. H. Wentzel symb. crit. ad hist. scr.
rei metr. lat. p. 33. I. Vahlen anal. Non. p. 10. L. Mueller de re
metr. poet. lat. p. 379. W. Corssen krit. beitr. z. lat. formenl.
p. 578.
Pronomina prouocabulis Varro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum
nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has
classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et
deductiua (fr. 99), ut _quis_ et _quisquam quispiam_. primigenia autem
erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas
tantum proferentem{108} Pompeius Sergius Cledonius enumerant, ad
Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum,
in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro
accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc
prope ad stoicorum doctrinam accedit,{109} talesque partitiones
Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina
docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille{110}) aut minus
quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis
qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus
suus noster uester) esse, ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3.
6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse
confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a
pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim
pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem
enumerantur: ex _ille_, ex _iste hic idem_, ex _qui_ (_quique
quicunque quidam quispiam aliquis_) _qualis_, ex possessiuis.{111} in
hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen
credo Cledonio p. 1905P., qui omnia pronomina succedanea Varronem
dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect.
II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice
Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: ‘pronomen quia non
(non _om. cod._) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec
pars a Varrone _succedat in ea_ dicitur’ (fr. 100). succedaneum bene
adpellari potuit relatiuum, ut _is_ et _ipse_ a Prisciano (I p. 579,
20. 580, 14), _is_ et _tantus_ a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char.
163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus
personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea
Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt.
Footnote 108: Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.:
Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est
pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum.
quod non uidetur habere rationem. unde Donatus melius qui in duas
partes in primo diuisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae
recipiunt personas, alia omnia quae non recipiunt personas
infinita dicenda sunt; unde apparet quod infinita et minus quam
finita et possessiua sunt. quod quam bene ad artem logicam
accommodatum sit doceat Cledonius p. 1906: ‘minus quam finita
sunt quae nec finita sunt nec infinita, nam iste et ipse et de
praesentibus dicimus et de absentibus’.
Footnote 109: Prisc. XIII p. 548: ‘stoici enim articulum et
pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum
uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam
infinita nomina uel relatiua,... finitum autem articulum dicebant
idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera
ratione solum pronomen est dicendum; ergo Romani quoque artium
scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita
dixerunt et infinita, nam articulos non habent e.q.s.’--aliter
Dionysius Thrax p. 640 Bekk. cf. Apoll. de pron. p. 4 cl.
M. Schmidt l.s. p. 513. G. Schoemann lehre v. d. redeth.
p. 119 sq.
Footnote 110: Num _ille_ huic classi adnumerauerit dubito cf.
Diom. p. 329, 5: ‘qualitas finita in prima et in secunda persona
est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita
est, quae notat certum numerum et certum gestum dirigit ad certam
personam ut ego. infinita est, quae certam non recipit personam
sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod, minus quam finita
est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse’.
Seru. ad Don. p. 1785: ‘_ille_ plerumque uariatur, nam si ad
praesentis personam refertur, tunc recte finitum est; si de
absente dicatur, minus quam finitum est’.
Footnote 111: His coniunctis testimoniis obsecutus sum, quamuis
alia diuisio a Prisciano XII 1. tom. I p. 577 (cf. p. 575)
prolata, secundum quam octo pronomina primitiua (ego tu ille ipse
iste hic is sui), septem deriuatiua (meus tuus suus noster uester
nostras uestras), reliqua quae uolgo huc referuntur nomina sunt,
simplicior sit meliusque cum Dionysio (p. 640. 22) conueniat.
De uerbis et participiis (de l.l. VIII 58 p. 434) uel participialibus
(de l.l. X 34 p. 564) cum nihil e grammatica seruatum sit ad quartam
orationis partem transeo, quae praepositiones aduerbia coniunctiones
conprehendit. quorum nominauit quidem copulam (de l.l. VIII 10
p. 399) uel iungendi partem (de l.l. VIII 44 p. 424). sed praeterea
nihil de hac traditum est. praepositiones contra non agnouisse
uidetur; quamuis enim _ad ab in ex_, sed _re_ quoque et ut uidetur
_dis_ praeuerbia dicat (de l.l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro
aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad
calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo
cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea
Scaurus librum perduxerat p. 2262 ‘haec sunt quae urgenti tempore
complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit
uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet
regulam uides’. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii
temporis _cum_, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis
localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues
obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum
breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum
tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam
homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse
suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam
luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio
illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis
quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III
835 p. 186: ‘sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro
Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in
grammaticis Eichenfeldii p. 452’. optime enim intellexit a Varrone non
profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis _e_ uel _ex_,
_a_ uel _ab_ p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520
a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis{112} reliqua libro
de grammatica (fr. 101) tribuo, quia ex disputatione de aduerbiis
temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur,
sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic
operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi
_cum_ per _c_ scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et
Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis
interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et
praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur
transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento
ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non
admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu horum
aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis
similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi _e_ aduerbium,
ut eius termino utar, non _de_ coniungi iussit, ut _e prouincia_,
_e senatu redeo_, ‘nam de prouincia existimamus cum de ea bene
aut male praedicamus’. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum
significationem respexit et explicuit, ut _e contione uenit_,
_in contione stat_, _de contione loquitur_, item _e scena_ uenit
actor, _a scena_ spectator, contra spectator _e theatro_, actor
_a theatro_, _de scena_ loquitur, _in scena_ pronuntiat actor secundum
graecorum loquendi morem, secundum latinorum _pro scena_, ‘nam exiit e
scena’. similiter _pro rostris_ ‘is contionatur qui his dicit qui ante
rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt’. ut _e prouincia
uenire_, ita etiam _e tabulis recitare_, _e senatus sententia_
dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi _datae e Gallia_
uel _in Roma_, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis
conpositis locutus est ut de discrimine inter _describere_ et
_transcribere_, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse
ostendit id quod _ebibit_ pro _exhibit_ scribi conmemorauit.
Footnote 112: Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de
rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis
per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque
libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se
sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte
et caute hic agendum esse doceat satis ampla de _ex_ et _ab_
scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit,
et memoria _aliorum_ statim in initio excerpti posita.
In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius
praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum
terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum
paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri
potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit.
itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit,
repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius
p. 1861P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad
grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad
librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure
grammaticae tribui poterat{113}. itaque ad eandem quartum quoque
Cledoni fragmentum spectare ueri simile est, quo quattuor orationis
partes Varronem statuisse diserte adfirmat (fr. 96), quam partitionem
eandem fuisse, qua secundum naturam diuisa (cf. C. Lachmann ad Lucr. V
1006 p. 328) in libris de lingua latina utitur, res ipsa clamat. cum
uero omnes posteriores grammatici latini octo habeant partes
orationes, antea id a Varronis{114} in libro de grammatica auctoritate
repetendum esse existimaui, nunc omnibus consideratis hanc sententiam
abicio primumque a quo posteriores pendent Palaemonem fuisse conicio
memor Quintiliani ita scribentis (inst. or. I 4, 20): ‘alii tamen ex
idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et
aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini
subiecerunt tanquam species eius’. cum Aristarcho enim, qui primus
omnium hanc diuisionem protulit, ne praeceptorem quidem suum ita
conponere Quintilianus potuit, nisi re uera ante eum nemo Latinorum
idem fecerat. quod autem in breui talium diuisionum historia quam
Quintilianus l.s., Priscianus II 16, I p. 54 sq., Pompeius ad Don.
p. 82 sq. habent, Varroniana partitio non conmemoratur, id factum esse
adparet, quia haec noua et minime usitata erat, illi autem generalia
tantum et notiora persecuntur. sin hunc fructum ingeni Varroniani
contempserunt qui post eum uixerunt, in multis singulis eum secutos
esse posteriores uel exigua uestigia, quae nominatim ad eum
referuntur, docent. de grammatica igitur idem, quod de omnibus
disciplinis (cf. L. Mercklin philol. IIII p. 427. F. Ritschl quaest.
Varr. p. 1 sq. O. Iahn ueb. roem. encyclop. in ber. d. saechs. ges. d.
wiss. II 1850 p. 272 sq.) dicendum est, Varronem graecas litteras
retractatas correctas amplificatas quantum fieri potuit cum ciuibus
suis communicasse, quo facto plurimum in posteriorum temporum studiis
eius auctoritas ualuit, ut permulta in medii aeui doctrina ab eo
repetenda sint.
Footnote 113: De generibus utroque loco tractandum erat et non
dubitarem fragmentum illud grammaticae uindicare, nisi haud pauca
Donati interpretes Plinio debere scirem, quem praecipue libris de
lingua latina usum esse supra uidimus.
Footnote 114: Pro articulo enim latini ad explendas octo partes
interiectionem, a graecis aduerbio adnumeratam (cf. Dion. Thr.
p. 642, 3. 11. 17) addiderunt, quam Varroni notam fuisse ostendit
fr. 81.
Absoluisse Varronem octoginta tres annos natum a. ab u. c. DCCXXI
libros disciplinarum Ritschelius l.s. p. 53 cl. L. Roth leben d.
Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri
coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis
thesauris hi potissimum libri referti fuerint.
* * * * *