II

Libros *de sermone latino* quinque fuisse testatur Hieronymus et qui

hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter

Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato

(cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379.

380 Gaisf. p. 2707P.) _Varro in VII_ et continuo post _idem Varro in

eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum._ sed corrigendum esse

_UII_ in _IIII_ uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850

p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum

operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi

et grammaticorum scimus testimoniis{32} eumque eo consilio his libris

inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a

libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum _sermo_ uero

scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone:

_in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in

sermonibus Plautus_ (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a

conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 _sermo opinor est

a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum;

sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum

altero coniuncta_; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione

cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum

esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim

Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum

etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40

atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba

efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et

casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut

ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed

etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse

moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari

neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo

inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea

dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum *sermone*

quasi coniunctum uidetur.

II 59, 241 ‘est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut

ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut *sermo*, ut

uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique

uideantur’{33}. eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo

habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti

(cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis

grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 ‘rusticus fit *sermo* si adspires

perperam’. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter

efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam

uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent.

quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo

excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de

litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod

argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum

rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum περὶ φωνῆς

referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua

latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita

significare possumus, ut illis stoicorum locum περὶ πραγμάτων, his

eorundem locum περὶ φωνῆς scriptor persecutus sit. quae sententia

non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant

eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros

conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum

tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae

ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant.

quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione

et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.

Footnote 32: Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad

Horat. art. poet. 202. Rufin. l.s.s.) laudantur _libri de

lingua latina ad Marcellum_, ad quem libros de sermone latino

scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea

apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus

_de latino sermone_, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6,

10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18.

205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur.

Footnote 33: cf. I.C. Ernesti lex. technol. lat. rhet.

p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic.

orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad

Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3,

15 sq.

Incipiam *a prosodiis uel accentibus*. quas cum certo Gelli XVIII 12,

8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex

eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et

antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo

post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et

licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii

1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in

analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel

VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter

scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum

desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum

quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in

Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde

paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam

considerabimus.

Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus

diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus

ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu

uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de

accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca

uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero

accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et

philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero

priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo

similiter a Donato I 5, 1 p. 1741P. Diomede p. 426P. Prisciano de

accentib. p. 1288P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut

posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam

cum Maximi Victorini capite{34} de accentibus p. 1942P. ita rebus

uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse

manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo

modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum

uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba _est

autem forma acuti accentus..._ posuerit quae leniter mutata apud

Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio

(§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc

mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem

scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum

uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem

graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit,

quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba _quod ad latinos

accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum_

ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam

accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in

grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5

expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur

de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit,

cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur

conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta

paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani{35}, quod hoc

loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e

Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse

censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis

argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram

partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter

aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse

satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum

peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis

auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam

spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter

se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia §22 prolata

reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore

quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus

repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (§17) _Quot

ergo sint prosodiae dicendum est._ quae enim praecedunt{36}, quamuis

ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile

contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§24. 8)

uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni

dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem

expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res

ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae

prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte

eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges

tractantur, quibus cetera nituntur.

Footnote 34: Quod caput non suo loco legi recte iudicauit

L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285.

Footnote 35: Serui uerba p. 526 §6 sunt haec: ‘Est autem forma

acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie

grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum

generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen.

VIII 404) dictum _ea uerba locutus_ et nobis mos est dicere

_uerba aliquem fecisse_, cum omnem orationem uolumus intellegi’.

quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: ‘uerba nunc generaliter

accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per

quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311)

_uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur_, alter in quo est una

pars orationis _lego scribo_’.

Footnote 36: Seruius §16 p. 530: ‘Accentus proprie qualitas

syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam

positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis

inflexus. hi a graecis προσῳδίαι dicuntur. ergo in hoc

cognoscere debes, quaenam (quoniam _cod._) littera uocalis

capit (facit _cod._) accentum secundum ordinem syllabarum

cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio.

Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem

obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in

utroque stoicorum placita secutus{37}. longitudinem tempore et

syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit.

omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus

est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo

docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum

naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit,

hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere

dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit

natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum

prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem

tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum

quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter

acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se

adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem

argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae

haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur

corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam

esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere

scripsisse traditur:

neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit

nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce

tibiarum{38} assaue (uoce quarum aliaue _cod._) uoce

cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset

medium minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non

aduertat, cum illum qui (ilia quae _cod._) in cithara aut

tibia (quia _cod._) aliquanto uberior est, saepe totum non

sentiat meatum.

minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium

rerum initia obscura et μέσην initium cantus esse, quae nescio an ad

concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l.l. p. 109., deinde

omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum

scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios

a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis

Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1)

nisi hic flexam quam omittit μέσην nominauit uel generaliter uocis

humanae sonos intellexit{39} (cf. classical journ. XI p. 73).

praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius

(de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue

reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius

natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit

prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas

uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes

ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri

existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione

excoluit: ‘ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte

_cod._) moueri arbitratur, neque hoc (hic _cod._) facile fieri sine

media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea

propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se’. in

quibus uerba _eamque acutam plerumque esse potius quam grauem_ aut

tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus

negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae

plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit.

acrius locum intuenti et a uerbis _quod ea propius utramque est_

proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis

aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior

sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam

igitur _eamque acutae plerumque coiisse potius_ scribendum esse, sed

cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio

non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere

scribendum est: _eamque acutae coniunctam plerumque esse potius_, qua

ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi

est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis

ex sequentibus _quod ea propius utramque est_ satis eluceat utrique

prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed

hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris

prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel

omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc

fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam

quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non

magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere,

sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem{40}. quae

quibusdam Serui nugis interpositis proxime de media uix suo loco

leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo,

quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas

opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae

conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui

abesse uidimus cf. Corssenum l.l. p. 242{41}. his expositis de

prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis

tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias

definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis

positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit{42}, unde etiam

nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores

excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae

natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in

organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat,

et tibiae quo angustiores eo acutiores ‘adeo ut corniculo uel

βομβυκίῳ{43} addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit

in aera’. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et

chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur.

fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo

acutiores eo breuiores{44},

et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima

et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt

acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae

uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis

adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum

tempus protrahatur.

perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt

Weil et Benloew l.l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina,

quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium

uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula

tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda

fuerint, quae nos dicimus _intervalle_ (cf. Aristox. l.l. p. 15),

ideoque suspicor uocem graecam διαστήματα, quam non magis intellexit

librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et

ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem

non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum

longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur

particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et

rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum

disputasse docemur.

Footnote 37: Laert. Diog. VII 55. σῶμα δ᾽ ἐστὶν ἡ φωνὴ κατὰ τοὺς

στωικους ὥς φησιν Ἀρχέδημός τε ἐν τῇ περὶ φωνῆς καὶ Διογένης καὶ

Ἀντίπατρος καὶ Χρύσιππος ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν φυσικῶν. πᾶν γὰρ τὸ

ποιοῦν σῶμά ἐστι, ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ

τῶν φωνούντων. VII 135. σῶμα δ᾽ ἐστί, φησὶν Ἀπολλόδωρος ἐν

τῇ φυσικῇ, τὸ τριχῆ διαστατόν, εἰς μῆκος εἰς πλάτος εἰς βάθος

τοῦτο δὲ καὶ στερεὸν σῶμα καλεῖται. cf. Stob. ecl. phys. I 15

p. 340. 350 Heer.

Footnote 38: Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii

_buccinarum_ nec paullo inferius Vindobonensium _cithara

auditur quia_ idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533

_tiuia_ (correctum ex _uita_) scribitur, in bis rebus ubique

conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum

exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. μέση autem

primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr.

de l.l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn.

R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat

certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo

nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem

respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae

Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter

_illa quae_ in _illum qui_ mutaui; in archetypo enim e quo codex

Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur,

unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra

critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem

adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.

Footnote 39: Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat

nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut

uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et

secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii

p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: ἡ προσῳδία οὖν φησι

τάσις ἐστὶ φωνῆς ποιά, ἤγουν ποιότητά τινα ἔχουσα‧ ἢ γὰρ

ἐπιτεταμένη ἐστὶν ἢ ἀνειμένη ἢ μέση, τουτέστιν ἢ ὀξύτονος ἢ

περισπώμενος. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse

prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I

p. 17 Gaisf.: οἱ γὰρ κύριοι τόνοι τῶν λέξεων δύο εἰσὶν ἥτε ὀξεῖα

καὶ ἡ περισπωμένη‧ ἡ γὰρ βαρεῖα οὐκ ἔστι λέξεως τόνος ἀλλὰ

συλλαβῆς.

Footnote 40: Recte P. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49

(cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant

p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc

locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere

quam emendationem periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone

Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam

prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota

nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est.

uerba §21 p. 530 _in eadem opinione et Varro fuit_ ad Tyrannionis

opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis

opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit,

nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem

probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit

intellego. manifestior alter locus est (_ceterum Varro_ e.q.s.)

de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni

flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui

peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de

ipsa νήτη (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi

potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum

est; νήτη in musica summus systematis sonus, in octachordo quam

nos dicimus _octave_ est cf. Westphal l.l. p. 84 sq.) Varronem

agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio

docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc

mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de

l’accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit

qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec

graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere

grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm.

Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex

acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam

prosodia scripsit, utrum eam νήτην an περισπωμένην nominauerit

nihil refert, re uera flexa erat.--Ceterum cf. de Serui opusculo

et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l.l. p. 5 sq. W. Corssen

ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)

Footnote 41: Weil et Benloew l.l. p. 13 uerba § 23 p. 533 _media

quae inter duas quasi limes est_ et infra §24 p. 533 _inter has

est_ μέση, _latine media, quia limes est per quam duae supradictae

ultro citroque commeant_ ita intellexerunt, ut syllabas quae inter

acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri

putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio

conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum

sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam

posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§21 p. 531) duxisse

uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed

ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l.l. p. 63 hoc

inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati

repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.

Footnote 42: cf. Aristoxeni elem. harm. I uel potius περὶ ἀρχῶν

α´ p. 18 Meib. (cf. Porphyr. ad Ptolem. harm. l.l. p. 257. G.L.

Mahne diatr. de Aristox. p. 179 n. Westphal l.s.s. p. 41 sq. P.

Marquard de Aristox. Tarent. el. harm. p. 33 sq.) λέγεται γὰρ δὴ

καὶ λογῶδές τι μέλος, τὸ συγκείμενον ἐκ τῶν προσῳδιῶν, τὸ ἐν τοῖς

ὀνόμασι. φυσικὸν γὰρ τὸ ἐπιτείνειν καὶ ἀνιέναι ἐν τῷ διαλέγεσθαι.

Aristid. Quint. de mus. I p. 8 Meib.: τάσις δὲ ἐστι μονὴ καὶ

στάσις τῆς φωνῆς. ταύτης δὲ εἴδη δύο ἄνεσις τε καὶ ἐπίτασις.

ἄνεσις μὲν οὖν ἐστιν ἡνίκα ἂν ἀπὸ ὀξυτέρου τόπου ἐπὶ βαρύτερον

ἡ φωνὴ χωρῇ‧ ἐπίτασις δὲ ὅταν ἐκ βαρυτέρου μεταβαίνῃ πρὸς

ὀξύτερον. ἐκ δὴ τούτων τὰ γενόμενα τὸ μὲν βαρύτητα τὸ δὲ ὀξύτητα

προςαγορεύομεν. cf. Sext. Emp. πρὸς μους. p. 756. 9 Bekk. Mar.

Vict. IIII 2, 7 p. 2605P. Dionys. Halic. de conpos. uerb. 11 p.

126 Schaef.: διαλέκτου μὲν οὖν μέλος ἑνὶ μετρεῖται διαστήματι τῷ

λεγομένῳ διὰ πέντε ὡς ἔγγιστα‧ καὶ οὔτε ἐπιτείνεται πέρα τῶν τριῶν

τόνων καὶ ἡμιτονίου ἐπὶ τὸ ὀξὺ, οὔτε ἀνίεται τοῦ χωρίου τούτου

πλεῖον ἐπὶ τὸ βαρύ. οὐ μὴν ἄπασά γε ἡ λέξις ἡ καθ᾽ ἕν μόριον λόγου

ταττομένη ἐπὶ τῆς αὐτῆς λέγεται τάσεως, ἀλλ᾽ ἡ μὲν ἐπὶ τῆς ὀξείας,

ἡ δὲ ἐπὶ τῆς βαρείας, ἡ δὲ ἐπ᾽ ἀμφοῖν. τῶν δὲ ἀμφοτέρας τὰς τάσεις

ἐχουσῶν αἱ μὲν κατὰ μίαν συλλαβὴν συνεφθαρμένον ἔχουσι τῷ ὀξεῖ τὸ

βαρὺ, ἃς δὴ περισπωμένας καλοῦμεν, αἱ δὲ ἐν ἑτέρῳ τε καὶ ἑτέρῳ

χωρὶς ἑκάτερον, ἐφ᾽ ἑαυτοῦ τὴν οἰκειαν φυλάττον φύσιν.

Footnote 43: Ita scripsi pro codicis _bamborio_ quod Vindobonenses

in _bomborio_ a βόμβος ductum mutare uoluerunt. βόμβυξ praeter

phalaenam illam notissimam secundum Pollucem IIII 82. Hesych.

u. βόμβυξ genus quoddam tibiarum, teste Polluce IIII 70.

Pseudo-Arcad. p. 213 Schm. cl. Plut. quaest. symp. VII p. 317 A

pars quaedam tibiarum est, quare diminutiuum, quamquam in hac

significatione (bestiola est Aristoteli hist. anim. V 19, 24 al.)

non occurrit quod sciam, eodem modo ac βόμβυξ pro tibiarum parte

quadam usurpatum existimo, quae pars ut Arcadius l.s. et locus

noster indicare uidentur eadem erat quam graeci plerumque κέρας,

latini cornu uel corniculum nominabant. cf. Ouid, metam. XI 16.

Hor. carm. I 18, 14. C.F. Heinrich ad Iuuen. VI 314. Aristotelis

metaphys. _N_ 6 p. 1093b 3 scholiastam p. 832a 45 recte

explicuisse uix credo.

Footnote 44: cf. Theophrastum in Porphyrii conm. in Ptolemaei

harmonica ap. Ioh. Wallisium op. math. III p. 243 Ὁ γὰρ μακρότερος

αὐλὸς βαρύτερος, ἐν ᾧ πλεῖον τὸ πνεῦμα περὶ ὃ πᾶν ἡ κίνησις. multa

omnino huc facientia habes in Ptolemaei harm. I 2. 3 (l.l. p. 4

sq.) et Porphyrii conmentario in libri primi capita priora III

p. 191 sq.--cf. Macrob. in somn. Scip. II 4, 5.

Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit,

pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore

interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis{45} libro, quem hanc

tenuem θεωρίαν tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2

notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus

prosodiarum legibus in libro περὶ τῆς Ὁμηρικῆς προσῳδίας, recte ad

maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7,

exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam

fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum

grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat

de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano{46}. Glaucus

Samius{47} idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam

ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles{48} de

actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque

librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato

(Phaedr. p. 226 E) λογοδαίδαλον uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys.

Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art.

script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa

loquar, conuertisse puto, nam Theodorum οὗ τὸ φωνασκικὸν φέρεται

βιβλίον πάγκαλον (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium

(cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.)

fuisse ueri est simile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro

περὶ λέξεως (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172.

57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto

egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio

nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid.

Καλλίμαχος cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468P), Eratosthenes

Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth.

p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de

tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr.

II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus

prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l.l. I p. 470. III p. 1006).

restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum

quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum{49} non inuenio,

alter num de media prosodia in libro περὶ τεχνῆς ῥητορικῆς uel περὶ

λέξεως (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.{50} p. 37 sq. H. Vsener

anal. Theophr. p. 20) an in libris περὶ μουσικῆς locutus sit

incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et

sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est.

his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem

protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo

magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de

mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l.l. p. 241 sq.), Varro

sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum

lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam

partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias

rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros

conposuerit conligamus.

Footnote 45: cf. turbatam Suidae de Tyrannionibus glossam cl.

W. Drumann gesch. Roms V p. 85. I. Hasenmueller de Strabonis geogr.

uita p. 23 sq. I. Bernays d. dialoge des Aristot. p. 31. 150. cum

uero Ciceronis epistula a.u. DCCVIII scripta sit (cf. F.W. Fischer

roem. zeitt. p. 297), male correxit Suidam M. Schmidt Philolog.

VII p. 365.

Footnote 46: De Epicharmo litterarum inuentore uid. Plin. VII 192.

Villoison anecd. gr. II p. 187. Bekker anecd. gr. II p. 782.

Cramer anecd. Oxon. IIII p. 400. cl. I. Franz elem. epigraph.

graec. p. 21. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. LXIII. C.I. Grysar de

Doriensium com. p. 157 sq. G. Bernhardy griech. litt. II 2 p. 461.

Footnote 47: Alius erat Glaucus Rheginus uel Italus, Democriti

Abderitae aequalis (Laert. Diog. VIIII 38) qui scripsit περὶ τῶν

ἀρχαίων ποιητῶν τε καὶ μουσικῶν (Plut. de mus. 4 cl. uit. X orat.

p. 833 D). cf. R. Volkmann praef. Plut. de mus. p. XII. E. Meier

opusc. II p. 159.

Footnote 48: De nominibus Glaucus et Glaucon uid. M. Sengebusch.

diss. Hom. I p. 208. cf. Ritschl de Oro et Orione p. 3

sq.--Aristot. rhet. III 1: τρίτον δὲ τούτων, ὁ δύναμιν μὲν ἔχει

μεγίστην οὔπω δ᾽ ἐπικεχείρηται, τὰ περὶ τὴν ὑπόκρισιν ... δῆλον

οὖν ὅτι καὶ περὶ τὴν ῥητορικήν ἐστι τὸ τοιοῦτον ὥσπερ καὶ περὶ τὴν

ποιητικήν‧ ὅπερ ἕτεροί τινες ἐπραγματεύθησαν καὶ Γλαύκων ὁ Τήιος.

ἔστι δὲ αὐτὴ μὲν ἐν τῇ φωνῇ, πῶς αὐτῇ δεῖ χρῆσθαι πρὸς ἕκαστον

πάθος, οἷον πότε μεγάλῃ καὶ πότε μικρᾷ καὶ πότε μέσῃ. καὶ πῶς τοῖς

τόνοις, οἷον οξείᾳ καὶ βαρείᾳ καὶ μέσῃ, καὶ ῥυθμοῖς τίσι πρὸς

ἕκαστον., ut fortasse a Glauco Aristoteles mediam prosodiam

transtulerit. Glauci artis meminit schol. Plat. Phaed. (p. 108 D)

p. 234 Herm.: ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα τέχνη γραμμάτων, ἣν ἀνατιθέασι

Γλαύκῳ Σαμίῳ, ἀφ᾽ ᾗς ἴσως καὶ ἡ παροιμία διεδόθη. cf. Zenob. II

91. hunc praue confudit scholiasta cum Glauco Chio, quem Herodot.

I 25 (cf. Pausan. X 16, 1) σιδήρου κόλλησιν inuenisse dicit. (cf.

Fr. Osann anecd. rom. p. 301.)

Footnote 49: I.A. Fabricius bibl. gr. III p. 472 unum profert

Athenodorum cuius περιπάτους Laertius Diogenes ter quaterue

adhibuit.

Footnote 50: Frustra fragmenta rhetorica exceptis quattuor

ex Demetrii περὶ ἑρμηνείας (p. 191) quaeris in fragmentorum

Theophrasteorum conlectione, quam nuper edidit F. Wimmer, qui

quamquam aliorum sollertia se fructum esse praedicat, ne Schmidti

quidem librum I s.l. nouit.

Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit

ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini

enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse

cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio

scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum

carminum conmentatore{51}, qui hunc antiquae eruditionis pannum cum

ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam

suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis

et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro

tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia

autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi

prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.

Footnote 51: In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei

particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia

(ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc

uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.

Quaerentibus *in quo libro operis de sermone latino* haec disputatio

posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt

(cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati

artem poet. 202 sic scribit ‘Varro ait in III disciplinarum et ad

Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud

antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias

quattuor foraminum’. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae

apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce

legimus, quo consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique

fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20

sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica{52} erat

pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber

septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit

efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non

facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio

lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum

argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum

Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem

est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf.

C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus.

p. 142 sq.)

Footnote 52: In libri rhetorici parte de elocutione (cf.

L. Spengel nou. mus. rh. XVIII p. 492) tibias conmemorari posse

non prorsus negem. illud autem quod ad accuratam disputationem

spectat in libro de musica fuisse sane multo maiorem habet

probabilitatem, quare transpositionem illam recipere non dubito.

In *tertio* igitur *libro* easdem res perlustrauit Varro quas antea

Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v.

acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F.A.

Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt

testatur (p. 212 Schm.): τρίχα τεμὼν τὴν κίνησιν τῆς φωνῆς, τὸ μὲν

εἰς χρόνους, τὸ δὲ εἰς τόνους, τὸ δὲ εἰς αὐτὸ τὸ πνεῦμα. καὶ τοὺς μὲν

χρόνους τοῖς ῥυθμοῖς ᾔκασε, τοὺς δὲ τόνους τοῖς τόνοις τῆς μουσικῆς

(cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam

naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit

neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum

prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli

locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod in reliquis quoque rebus

sine dubio fecit. de syllabarum temporibus{53} praeter ea quae Seruius

habet quid docuerit dici nequit{54}. conmunem certe syllabam ab eo

_mediam_ esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471P.

suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani

Muelleri uide disputationem (l.l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si

Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu

postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio

praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad

sequentem sibi parauit librum.

Footnote 53: De adspiratione infra disputabo.

Footnote 54: In quo rerum conexu duo reliqua huius libri

fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae

syllabae longitudine in _fenore_ (fr. 62) locutus ad originem

huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin

d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli

fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715

sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus

adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum

p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318,

posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum;

solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.)

saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem

ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis.

neque e Varrone de l.l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina

e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse

Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l.l. VI 96

p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse

efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore

Hypsicrate (cf. de l.l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458.

M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.

*Quartus* enim *liber de rebus metricis* erat, quas Varronem

explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro

explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf.

supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter

argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter

hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.

Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per

articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem

qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus.

propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici

mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt

et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac

rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66),

e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae

igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius

libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se

leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc

Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de

eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal.

1862 p. 336. 344 cf. Bergk l.s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent

quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3

et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero

in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores

metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1

p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat.

p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo

Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit

C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l.l., uerum etiam

omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta

dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet

(cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d.

fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz.

d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l.s.s. p. 338 sq. Luc. Mueller

de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars

grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber

tertius tam mire inter se consentiunt{55}, ut conmunem auctorem siue

Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in

eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda

suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule

congerere malui.

Footnote 55: Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo

Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in

corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est

(cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr.

z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam

inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse

mihi uidetur, quam Osanno l.l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud

Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch

ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l.l. p. 55.

In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est

enim ‘rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et

thesi, uel tempus quo syllabas metimur’ (fr. 64), Aristoxeno ῥυθμός

ἐστι χρόνων τάξις (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon.

schol. VII p. 892) uel χρόνος διῃρῃμένος ἐφ᾽ ἑκάστῳ τῶν ῥυθμίζεσθαι

δυναμένων (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones

eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut

Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l.l. p. 86 sq. p. 101.

cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit {56}. etiam in

metro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide

Quintiliano{57} (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum

est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit

(fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit

accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum

ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de

finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley

sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann

elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae

erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq.,

quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis

remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10,

immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2

p. 2498P) _arma uirumque cano_ colon adpellat, cum sit comma, cf.

Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699P. utrumque igitur

ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem

incidit comma efficit{58}. uersum autem a metro ita distinxit, ut eum

caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra

scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent

obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus

et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l.l. p. 336); eumque

uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero

uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas

a ποιεῖν (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta,

quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum

ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc

secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60:

ποίημα δὲ ἐστιν, ὡς ὁ Ποσειδώνιός φησιν ἐν τῇ περὶ λέξεως εἰσαγωγῇ,

λέξις ἔμμετρος ἢ ἔρρυθμος μετὰ σκευῆς τὸ λογοειδὲς ἐκβεβηκυῖα‧ τὸ

ἔρρυθμον δὲ εἶναι τὸ ῾Γαῖα μεγίστη᾽ καὶ ῾Διὸς αἰθήρ᾽. ποίησις δὲ ἐστι

σημαντικὸν ποίημα μίμησιν περιέχον θείων καὶ ἀνθρωπείων (cf.

R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428).

breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini{59} usi sint

significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini

testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf.

F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.

Footnote 56: Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab

ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo,

quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim,

omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et

hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas,

praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus

qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram

tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et

deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi

constet, omnia quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal

(l.l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.)

probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam

alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex

enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic

adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.

Footnote 57: I p. 49 Meib.: μέτρον μὲν οὖν ἐστι σύστημα ποδῶν ἐξ

ἀνομοίων συλλαβῶν συγκείμενον ἐπὶ μῆκος σύμμετρον. διαφέρειν δὲ

τοῦ ῥυθμοῦ φασιν, οἱ μὲν ὡς μέρος ὅλου, τομὴν γὰρ ῥυθμοῦ φασιν

αὐτὸ, παρὸ καὶ μέτρον εἰρῆσθαι, διὰ τὸ μείρειν ὅ σημαίνει

μερίζειν. οἱ δὲ κατὰ τὴν ὕλην‧ τῶν γὰρ γινομένων ἐκ δυοῖν ἀνομοίων

τοὐλάχιστον γεννώμενον τὸν μὲν ῥυθμὸν ἐν ἄρσει καὶ θέσει τὴν

οὐσίαν ἔχειν‧ τὸ δὲ μέτρον ἐν συλλαβαῖς καὶ τῇ τούτων ἀνομοιότητι.

Footnote 58: Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum

(I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas

Gaisford, _non_ inserendum esse: ‘partes ergo uersus, cum ea qua

_non_ coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero

ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa

ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his

caedatur’.

Footnote 59: Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in

Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15.

488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber

quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio

Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet.

p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus

uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem

coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur,

facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de

poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis

uerbis de l.l. VII 36 p. 325 ‘antiquos poetas uates appellabant a

uersibus uiendis ut de *poematis* cum scribam ostendam’. quamquam

sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l.l. habet

ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499P) et Diomedes

(p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen

non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem

breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse

cui omnia reliqua debent.

His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo

plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse

puto, ut primum γένος ἴσον διπλάσιον ἡμιόλιον, deinde uersus

conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut

fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq.

demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas

disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca

de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis

expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse

credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus

p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508P.) leguntur, tamen minus certa

sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum

superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim

trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum

effecisse tradidit ‘omnipotente parente meo’ quod metrum Seruius

(centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820P.) Alcmanium{60} dicit, Archilochium

contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et

Victorinus l.l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario

locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius

(fr. 73), praepositis duobus pedibus iambicis octonarius (fr. 75)

fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis

pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod

praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit,

nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. ‘non potest enim’ ut

Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar,

non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius

fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum

commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur:

qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum

media syllaba admisit hiatum. _in huiusmodi_ igitur _locis_

h.e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est

pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis,

Varro poni iussit hanc notam metricam;

cf. G. Hermann l.l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci

uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642P. dimetrum

iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr.

p. 366 G. p. 1818P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc

Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere

docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum ἴωμεν εἰς Ἀθήνας

(Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l.l. p. 197) et

Simonidis ἐβόμβησεν θαλάσσα (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio

l.l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum

conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77).

paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l.l. p. 592.

Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru.

cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 _partheniaco_ pro

_paroemiaco_ edidit). hae exiguae relliquiae disputationis

Varronianae supersunt{61}, qua singula uersuum genera haud paucis

sine dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis

additis percensuit.

Footnote 60: Quo nomine etiam tetrametrum dactylicum in dactylum

desinentem intellegunt Seruius l.s.s. et Victorinus II 2, 33

p. 2518P. cf. Rossbach u. Westphal griech. metr. p. 42.

Footnote 61: Non inprobabiliter quidem Ritschelius l.l. p. 36

suspicatus est plura Diomedem in capite de uersuum generibus

p. 506 sq. Varroni debere, sed rationibus supra expositis

obsecutus in eis quae conposui acquiesco.

Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus

sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de

Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr.

biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil

quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq.

H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc

cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere

Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195)

esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde

ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat,

quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam

anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest.

Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem

metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna

Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr.

p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit,

sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem

princeps τῶν συμπλεκόντων τῇ μετρικῇ θεωρίᾳ τὴν περὶ ῥυθμῶν (Arist.

Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse

uidetur, et ‘inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus

est’ (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm.

p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim,

quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos

de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate

persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris

Terentianis (cf. H. Keil l.l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico

disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc.

l.l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemplo quod Varronem adtulisse

Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit

(cf. C.L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).

Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et

inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat

autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de

sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse

uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis

antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae

et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic

doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic.

orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E.M. Cope journ.

of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum

talia scripta ut Ephori περὶ λέξεως et Theophrasti libros in quibus

prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l.l. p. 45

sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam

ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et

propinquum est eis libris, qui περὶ λέξεως inscripti artis rhetoricae

partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d.

alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch.

d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros

exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque

fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri

sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique

publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum

metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis

probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta

huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor

alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello

de metris oratorum e Cicerone et Victorino maximam partem excerpto

Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo

et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum

excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel

ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus

ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.{62} quod fortasse aliquo

modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de

conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros

rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):

nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes

quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere

rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum

incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est

incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus

et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt.

alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes,

si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula

struitur; quare (quod _codd._) genus hoc possis grammaticum,

illud rhetoricum magis dicere.

Footnote 62: Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini

testimonium refert Ritschelius l.l. p. 33, in quo quamquam

eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an

interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.

Pergo ad *librum quintum*. huc referendum est teste Romano, cui

omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de

interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn

in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs.

gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):

das ungeschickt wiederholte _ut ait Varro, inquit Varro_

beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben,

welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte

zusammengerueckt hat, aus der auch die zunaechst folgenden

bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles

genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch

welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der

gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern

mitteln der sprachlichen darstellung, um diese wirkung zu

erreichen. dabei hatte er vom ἦθος und πάθος gesprochen und

die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach

dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst

auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino

sermone eine bemerkung dieser art zu finden.

artem ἤθη et πάθη recte et pulchre exprimendi et oratoribus et

poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.{63} Quint. inst.

orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant

satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans

latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam

relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro

quinto *continentis sermonis uirtutes* expositas fuisse, quod

argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat

sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et

grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas

eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse

pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel

Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos,

inspicienti obicitur. propagata erat harum rerum expositio ad

utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique

studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel

art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse

Suetonius{64} narrat, et quamquam postea schemata λέξεως quae aut ad

grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt

(cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773P.), tamen

easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re,

uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium

indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius

quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf.

Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta

pulchrae ἠθοποιίας uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea

contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum

exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis

Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim ἠθοποιίας principe

(cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum

profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit scriptor, tale

enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,{65} tamen

interiecti animi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis

dolentis exempla.{66}

Footnote 63: ‘Duo sunt quae bene tractata ab oratore admirabilem

eloquentiam faciant, quorum alterum est quod graeci ἠθικὸν

uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem

accommodatum, alterum, quod eidem παθητικὸν nominant, quo

perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. illud

superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum, hoc

uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum

rapide fertur sustineri nullo pacto potest’. cf. O. Iahn l.l.

p. 108 sq.

Footnote 64: De gramm. et rhet. 4: ‘ueteres grammatici et

rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii

feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo

quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse

uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad

eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones

*ethologias* atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino

atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam

uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem’.

_ethologias_ pro codicum _aethiologias_ uel _ethiologias_ i.e.

aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161,

scripsit Beroaldus.

Footnote 65: Idem habes apud Macrobium saturn. IIII 6, 17:

‘exclamatio, quae apud graecos ἐκφώνησις dicitur, mouet pathos.

haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem

inducit loquentem. ex poetae quidem persona est: _Mantua uae

miserae nimium uicina Cremonae!_ (Verg. ecl. VIIII 28). _Infelix!

utcunque ferent ea facta nepotes..._ (Aen. VI 823), _crimen amor

uestrum!_ (Aen. X 188) et alia similia. ex persona uero alterius

_Di capiti ipsius generique reseruent_ (Aen. VIII 484), _Di talia

Graiis instaurate, pio si poenas ore reposco!_ (Aen. VI 529), _Di

talem terris auertite pestem!_ (Aen. III, 620).

Footnote 66: In exemplis autem interiectionum quae locum nostrum

praecedunt nullae Varronis partes esse ostendunt Caeselli Vindicis

Statili Maximi Pauli nomina adscripta.

In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus

usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex

libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uidebatur, qui

quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit,

utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad

nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam

reperto Hieronymi indice libros περὶ χαρακτήρων (Char. p. 189) non

eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire

cum libris de descriptionibus Ritschelius l.l. p. 520 perspexit, nam

nunc in hac re disceptanda nomen χαρακτῆρες a Gellio initio capitis

positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate

scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis

constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos

referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam

orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) ‘quibus uitia agnata sunt

pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.

sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et

ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.’ his

rebus cum librum quintum destinatum fuisse uiderimus, haec{67} indidem

fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic.

orat. 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis ἁδρὸν ἰσχνὸν μέσον, quae

Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3.

Lys. 6 (cf. Westermann l.s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile

adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum

poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium,

mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio

et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a.u. DLXXXXVIIII

Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem

academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc

fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum

loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine

solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro

uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla

haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori

auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed

parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut

certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare

etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur

grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin eae omnes uel saltem

longe maximam partem ex aliis libris excerptae sint, nunquam uero eis

de librorum indole ac ratione quidquam doceatur. fragmentum de quo

nunc loquor e quodam libro sumptum esse oportet, in quo de prosa et

eloquentia disputabatur, quod etiamsi in pluribus fieri potuit ut in

libris rhetoricorum, tamen librorum nostrorum uestigia quae hunc locum

apud Isidorum excipiunt{68} et poetarum et prosae scriptorum conparatio

ut ad eosdem hoc frustulum referam me mouent. initio igitur libri quinti

de hac re Varronem disseruisse breuiterque quo tempore utrumque ortum

sit adiecisse credo. carmina enim inde ab antiquissimis temporibus esse

cantata existimauit, et soluta oratione primum apud graecos Pherecydem

Syrium (cf. Suid. Φερεκύδης. F.G. Sturz Pherecyd. fragm. p. 11 sq.

ed. alt.), apud Romanos Appium Claudium Caecum (cf. Cic. Brut. 16, 61.

H. Meyer orat. rom. fragm. p. 1 sq.) scripsisse. deinde ad genera

dicendi transiit et ubi et quatenus adhibenda in sermone urbano sint

exposuit, quo facto singulas virtutes orationis et uitia recensuit.

denique de uocabulorum significatione (fr. 83. 84. 85. 86) secundum usum

elegantioris latinitatis{69} deque aliorum formis praestantioribus{70}

(fr. 88. 89) locutus est, sed ex paucis et exiguis relliquiis nec ordo

rerum nec ratio expositionis indagari potest.

Footnote 67: Et totum quidem caput, retento igitur Rutili et

Polybii testimonio a Varrone Gellium accepisse puto, cf. L.

Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 651. A. Krause uit. et fragm.

hist. rom. p. 230. H. Nissen krit. untersuchgn ueb. d. quell. d.

Liu. p. 42 sq.

Footnote 68: Vide Isidori orig. I 38, 1. 2. 3 siue adnotationem

nostram ad fragmenta 65. 69. 64.

Footnote 69: Locum a Probo apud Gellium VIIII 9, 9 (fr. 84)

seruatum huc traxi propter singularem congruentiam cum Charisi

loco p. 103, 26 (fr. 85). quare haec arte conexa et de communi

origine uocabulorum caper capus (caballus) dictum fuisse credo.

aliam _capri_ etymologiam proposuit Varro de l.l. V 97 p. 99. rer.

rust. II 3, 7.

Footnote 70: Cum fragmenta 87. 88 de aduerbiorum formis plura in

hoc libro tradita esse doceant ad eundem locum pertinere puto quae

de usu coniunctionis _quando_ Formianorum et Fundanorum (oppida ea

in Latio esse scis), ubi pura latinitas _cum_ postulet, apud

Charisium ex Romano p. 111, 23 leguntur (fr. 90).--Praeterea apud

Donatum in Terenti Eun. IIII 3, 7 _Varro in Marcellum_ pro _Varro

in Varro ad Marcellum_ (fr. 82) scriptum esse conicio, quem locum

Ausonius Popma (Varronis opera quae extant p. 153) incerto libro

de lingua latina tribuit. de tali oratione enim nihil unquam

auditum est obseruationemque quandam de obsoleta dicendi figura

_praesente legatis omnibus_ bene libro quinto aptam esse uides.

Perlustratis posteriorum librorum relliquiis totiusque operis

peculiari indole quodammodo perspecta ad *priores libros* transeo quos

adhuc neglexi. quale et quid eorum in uniuersum fuerit argumentum non

ita difficile est demonstratu, sed singula multo obscuriora quam in

illis sunt, nam paucissima tantum frustula aetatem tulerunt. initio

*libri primi* necesse erat ut de consilio et argumento operis

disputaretur, praesertim quid sit sermo latinus uel pura *latinitas*

accurate circumscriberetur. Varro hoc generaliter definiuit atque

addidit ducibus _natura analogia consuetudine auctoritate_ quid bene

dictum sit iudicandum esse. discimus hoc ex Diomede p. 439 (fr. 41),

qui cum in libro tertio non solum omnia quae sub Varronis nomine

profert (exceptis eis quae Suetonio eum debere supra dixi), uerum

etiam haud pauca praeterea e libro de sermone latino quarto habeat,

reliqua quoque, quae in libro secundo e Varrone laudat, ex eisdem

libris sumpsisse putandus est, siquidem fragmenta ipsa cum argumento

librorum conueniunt. uix ac ne uix quidem ipse libris Varronianis usus

est, sed ex aliis auctoribus sua hausit, ut praeter externa indicia in

primis librorum natura et ratio respicienda sit. ex tribus autem

fragmentis (p. 426, 21. 428, 22. 439, 15), quae in secundo Diomedis

libro leguntur, duo ex eodem fonte fluxerunt atque illa quae supra

tractauimus, tertium ad librum de grammatica pertinere infra

demonstrabitur. alterum, de quo modo dicere coepi, apud Charisium

quoque p. 50, 34 Varrone non nominato{71} legitur, ubi prima uerba

sunt _constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine

auctoritate._ haec igitur tanquam quattuor fundamenta et principia

bonae latinitatis posuit, ut quid eorum uni repugnaret reiciendum

esset. natura uerborum ipsa materia uel potius peculiaris uerborum

forma et figura est, quae constanter eadem manet, ut _scribo_ non

_scrimbo_ dicat qui intellegi uelit necesse sit. eam autem artissime

cum origine uerborum conexam esse et ex hac pendere manifestum est et

confirmatur Varronis uerbis (de l.l. V 2 p. 13) _uniuscuiusque uerbi

naturae sunt duae a qua re et in qua re uocabulum sit impositum._

analogiae interpretatio _sermonis a natura proditi ordinatio secundum

technicos_ vix integra e Varrone translata est, quod pluribus inter

scriptorem primum et grammaticum nostrum intercedentibus auctoribus

non ualde est mirum. ordinationem uero si summam spectas rei non

alienam esse ab analogia testatur Vitruuius, qui de suis rebus ita

scribit (I 2, 2): ‘ordinatio est modica membrorum operis commoditas

separatim uniuersaeque proportionis ad symmetriam comparatio’, cuius

definitionis pars altera ostendit quomodo hoc nomen ad analogiam

explicandam adhiberi potuerit cf. Varro de l.l. X 37 p. 565:

‘sequitur tertius locus, quae sit ratio proportionis{72}; ea graece

uocatur ἀνάλογον; ab analogo dicta analogia’, cl. X 42 p. 568.

65 p. 581. consuetudo in multorum consensione et usu loquendi uersatur

et eadem ui non raro in libris de lingua latina analogiae opponitur ut

VIII 26 p. 410 sq. VIIII 2 p. 458 sq. X 73 p. 585, auctoritas uero,

qua ueterum usum loquendi uel scribendi significat, in illis libris

non occurrit.{73} paucis mutatis eandem de sermone obseruationem

Quintilianus (inst. orat. I 6, 1) profert, qui pro analogia rationem

(cf. de l.l. X 36 p. 564) quam praecipue analogia, interdum

etymologia praestet, pro natura uetustatem ponit quae quasi pars

auctoritatis est, nam ‘uetera’ ait ‘maiestas quaedam et ut sic dixerim

religio{74} commendat’. similiter Maximus Victorinus (p. 272 L.

p. 1938P.) et Augustinus de grammatica (p. 7 Web. p. 167 Mai nou.

bibl. patr. I 2) Varrone nituntur quorum uterque naturam simpliciter

omittit, Probus contra (inst. art. p. 47; 19 K.) analogiam tantum et

anomaliam retinuit.

Footnote 71: Hoc unicum uidetur fragmentum quod non Romano debuit

Charisius. in codicis quidem Bernensis 123 fol. 21 excerptis

legitur _ut Comminianus dicit constat ergo latinus sermo_, sed

nihil inde efficiendum esse docet Henricus Keil praef. gramm. lat.

uol. I p. XXXXVIII. Palaemonis potius est initium capitis XV

(Char. p. 50), cf. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libris

gramm. I p. 20. W. Christ philol. XVIII p. 124. muenchn. gel. anz.

1859 p. 220.

Footnote 72: _Proportionis ea_ scripsi pro eo quod codex

Florentinus habet _proportione a grece_ (i.e. _proportioñ ea

graece_), ex quo effecit Spengelius de emend. rat. libr. Varr. de

l.l. p. 13 _proportione. ea graece_ cf. Gell. XV 9, 4 ἀνάλογον

a graecis non declinari docuit idem ad Philodem. rhet. IIII col.

XIII 10 in abhdlgn d. muenchn. acad. 1840 I p. 267.

Footnote 73: Ibi _natura_ plerumque significat declinationem

naturalem quae uoluntariae opponitur (cf. VIII 22 p. 409. X 51

p. 574), auctoritatem contra simul conprehendunt usus et consuetudo

(cf. X 73 p. 585).

Footnote 74: _religio_ edidit Spalding _religiosa_ habet

Ambrosianus I, _religio_ Bambergensis (de quo cf. C. Halm ber.

d. muenchn. acad. 1863 p. 391). idem recte deleuit _uel_, quod in

codice Bambergensi non legitur: sermo constat ratione _uel_

uetustate auctoritate consuetudine.

His praemissis in libro primo copiose *de uocis natura* disseruit

ut Seruius de accentibus paragrapho octaua docet, e quo Varronem

breuissime de hac re in libro tertio egisse uidemus, quem ibi quae

ad sequentia probanda necessaria erant ex initio operis repetiisse

consentaneum est. secutus est ut uidimus stoicos (cf. R. Schmidt

stoic. gramm. p. 16 sq.) quorum sententiam, quam iam supra (p. 6. 47)

indicaui, nunc satis habeo breuissime Gelli (V 15, 3 sq.) uerbis

proferre:

corpus est quod aut efficiens est aut patiens. id graece

definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. quam definitionem

significare uolens Lucretius poeta ita scripsit _tangere

enim aut tangi nisi corpus nulla potest res_ (I 304). alio

quoque modo graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. sed uocem stoici

corpus esse contendunt eamque dicunt ictum aera.{75}

his coniuncta erat distinctio uocis in articulatam et confusam, quam

apud omnes fere grammaticos latinos reperimus, praeter alios apud

Diomedem (p. 420, 9) et Marium Victorinum (I 2, 1 p. 2451P.). recepi

autem Diomedis uerba inter relliquias (fr. 42), non quo eum doctam

Varronis disputationem integram reddidisse crediderim, sed quia multa

uestigia horum librorum apud eum inuenimus Varronemque talia, quamuis

alia profecto doctrina, dixisse nullus dubito. ab articulata uoce rei

natura{76} fert ad *litteras* eum progressum esse, quod quomodo fere

instituerit, bene opinor intellegimus Audacis fragmento quodam ab

Angelo Mai e ‘glossario maximae molis Vaticano perantiquo’ in

classicorum auctorum uolumine sexto p. 589 edito:

uox est aer ictus auditui sensibilis. uocis autem duae sunt

partes, articulata et confusa; articulata est hominum tantum,

quae scribi potest id est _orator uenit et docuit_, et dicta

articulata quod articulo [sic] scribentis conpraehendi possit.

confusa est quae scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus,

equi hinnitus, mugitus bouis, latratus canis et cetera, sed

articulata uox, quamquam sit prolixa oratio, soluitur et facit

sermonem. iterum sermonem soluis et facit syllabam. si uero

syllabam soluas, remanet littera, et iam non procedit ultra

(ultro _cod._) resolutio.

singularum litterarum potestatem ac pronuntiationem Varronem

subtiliter explicasse credo et huic argumento totum librum dedisse.

de cuius disputationis relliquiis, quae probabiliter ad hunc locum

referri possint infra dicam. in aliis quoque libris non pauca, quae

bene huc quadrent disputata esse infra adparebit.

Footnote 75: Gelli caput e fonte graeco deriuatum esse ueri

simile facit Theodosius p. 15, ubi eidem auctores recurrunt: ὁ δὲ

Δημόκριτος καὶ ὁ Ἐπίκουρος καὶ οἱ Στωικοὶ σῶμα λέγουσι τὴν φωνὴν,

ὅτι πᾶν ὃ ἔχει ἐνέργειαν καὶ πάθος, ἤγουν δύναται δρᾶσαι καὶ

παθεῖν, σῶμα ἐστιν‧ ὥσπερ ὁ σίδηροσ‧ πάσχει γὰρ οὗτος ὑπὸ πυρὸς,

δρᾷ δὲ εἰς ἀνθρώπους καὶ εἰς τὰ ξύλα καὶ πέτρασ‧ εἰ τοίνυν ἡ φωνὴ

καὶ δρᾷ καὶ πάσχει σῶμά ἐστιν‧ καὶ δρᾷ μὲν, ἡνίκα ἀκούοντες ἡμεῖς

ἢ φωνῆς ἢ κιθάρας πρὸς τέρψιν ἐρχόμεθα. πάσχει δὲ ὡς ὅταν

φωνούντων ἡμῶν πνευσῇ ἄνεμος καὶ ποιήσῃ ἧττον ἀκούεσθαι τὴν

φωνήν. καὶ ἔτι πᾶν αἰσθητὸν σῶμά ἐστιν, οἷον τὸ ξύλον καὶ ὁ

σίδηρος, ὁ λίθος καὶ τὰ ὅμοιοα‧ ταῦτα γὰρ αἰσθητά εἰσι καὶ τῇ

ὁράσει ὑποπίπτουσιν. αἰσθητὸν τοίνυν καὶ ἡ φωνή ἐστι καὶ τῇ ἀκοῇ

ὑποπίπτει‧ ἄρα ἡ φωνὴ σῶμά ἐστιν. καὶ ἐτι ἴδιον τοῦ σώματός ἐστι

τὸ ποτὲ μὲν αὐξάνεσθαι, ποτὲ δὲ λήγειν ἡ οὖν φωνὴ ποτὲ μὲν αὔξεται

ποτὲ δὲ λήγει‧ ἄρα σῶμά ἐστιν‧ ἐπὶ μὲν τῶν παιδίων βραχεῖά ἐστιν

ἡ φωνή μικρῶν ὄντων‧ αὐξηθέντων δὲ μεγάλη‧ λήγει δὲ ἐπὶ τῶν

ἀσθενούντων. καὶ ἔτι πᾶν τὸ ἀντιτυποῦν σῶμά ἐστιν, ὡς ἐπὶ τοῦ

λίθου‧ καὶ γὰρ ἁπτομένων ἡμῶν τοῦτο ἀντιτυπία γινεται‧ τότε οὖν

γίνεται ἡ ἀντιτυπία ὅταν εὑρεθῇ τι προςκροῦον‧ εἰ οὖν ἡ φωνὴ

ἀντιτυπεῖ προςκρούουσα ταῖς ἀκοαῖς, ἅρα σῶμά ἐστιν. cf.

Pseudo-Galen. hist. phil. XVIIII p. 310 sq. K. Plut. de plac.

phil. p. 903A. sq. Vitruu. V 3, 6.

Footnote 76: cf. Laert. Diog. VII 56: πᾶν τὸ ποιοῦν σῶμά ἐστι,

ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ τῶν φωνοῦντων. λέξις

δέ ἐστιν ὥς φησι Διογένης, φωνὴ ἐγγράμματος, οἷον ἡμέρα ... τῆς δὲ

λέξεως στοιχεῖα ἐστι τὰ εἰκοσιτέσσαρα γράμματα.

*Libro secundo* alterum quod in Diomedis libro secundo (p. 428, 22)

legitur fragmentum (fr. 49) tribuo, misere excerptum ex longiore

disputatione *de uariis syllabarum generibus*. duae praesertim classes

discerni possunt. nam sunt aut barbarae aut graeculae aut quod addere

licet latinae, deinde aliae asperae aliae leues, aliae procerae aliae

retorridae, aliae durae aliae molles. singula satis copiose persequi

debebat, uix enim quid praeterea in hoc libro tractauerit inuenies,

quocum, si in hoc argumento acquieuit, optime conuenit liber tertius

quem de spiritu accentu longitudine syllabarum fuisse scimus. neque ex

duobus fragmentis, quae Gelli diligentiae debemus quidquam conligi

potest, nisi quod uberius de praestantioribus formis uocabulorum

egisse et multis exemplis rem scriptorem inlustrasse demonstrant.

altero (fr. 53) _aeditumum_ non _aedituum_ Varroni placuisse discimus,

quia ueterum auctoritas illud exegerit, alterum (fr. 54) continet

bellum aenigma de Termino, ut dudum intellectum est, quod qua

occasione adtulerit coniectura adsequi nequeo. argumentum uero libri

ut aperte quod significaui dicam, syllabarum et uocabulorum pura et

emendata *pronuntiatio* (cf. Quint. inst. orat. I 4, 6 sq. 11, 1 sq.)

erat. tales autem quaestiones orthoepicae quam saepe ad formas

uocabulorum perscrutandas et explicandas eum deduxerint, res ipsa et

ex tribus fragmentis unum docet. pronuntiatio in sono uocabulorum

uertitur, de quo ita fere Varronem dixisse Augustinus (princ.

dialecticae V p. 40 B ed. congr. S. Maur. p. 7, 18 ed. Creceli)

testatur

de sono uerbi agitur cum quaeritur uel animaduertitur, quanta

uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat,

item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione

asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus

rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur

negotia.

quibus uerbis cum breuiter locus περὶ φωνῆς circumscribatur,

quanti ponderis in his rebus pronuntiatio apud Varronem fuerit optime

ostenditur, ut per totum librum de hac re eum disseruisse minime sit

mirum.

His expositis subicienda est quaestio de *relliquiis ad hanc

partem operis pertinentibus* quae quidem non minus ad librum primum

et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum

argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime

inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit

non cogitare de libris nostris non potest. reprehendit Longus quod

ὀρθοέπεια et ὀρθογραφία a plerisque confundantur et deinde

pergit (p. 2232P.);

nam ὀρθοέπεια non quaerit quomodo scribendum sit, cum ad uocis

legem adlegatus sit ille qui scribit (scripsit _P._), sed est

quaestio in loquendo, ut _forcipes_ et _forpices_, et _arcesso_

et _accerso_ (his enim minimum erit dignoscere quomodo dicantur)

proinde ac dixero scribes mihi ... at proprium ὀρθογραφίας est,

quotiens in uocis enuntiatione nihil uidemus ambiguum, ut in

scriptione tota haesitatio est posita, ut cum dico _Troia_ per I

unum an per duo scribere debeam ... sed (nec _P._) potest in

quibusdam ὀρθογραφία cum ὀρθοεπείᾳ misceri, ut enuntiatio cum

scriptione pariter titubet, ut in _accusatore comisatore_, ubi

quaeritur geminatis consonantibus an simplicibus scribendum et

enuntiandum ... nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφία coniuncta

est ubi quaeritur _foenoris_ an _foeneris_{77} dicant, quoniam

nomen inde tractum dicimus _foeneratorem_, item _facinoris_ an

(non _P._) _facineris_, quoniam _facinerosum_ uocamus. sic etiam

_delirus_ placet *Varroni* non _delerus_. non enim ut quidam

existimant, a graeco tracta uox est παρὰ τὸ λήρειν, sed est

latina a _lira_ id est sulco (a lira id est _inseruit

Ritschelius quaest. Varr. p. 29_) ... hinc nascuntur (noscuntur

_P._) etiam quaestiones interdum, quibus noua a ueteribus

discernantur (_cf. adnotatio ad fr. 47_) ... mihi uero placet ut

*in latino sermone antiquitatis religio* seruetur ut potius

_sorbui_ secundum *auctoritatem* eruditissimorum et eloquentium

uirorum dicamus, quam _sorpsi_, cum recens haec declinatio

sordidi sermonis usum receperit (_ci. Vsener_) ... hinc

nascuntur etiam diuersarum significationum quaestiones,

_actarios_ an _actuarios_ et dicere et scribere debeamus, cum

_actuarios_ canes quidem ab actu appellemus, _actarios_ uero

scriptores actorum.

excerpsi longum Longi locum, ut non solum generalia cum Varronis

libris conuenire, uerum etiam quam arte cum tali argumento quaestiones

de antiquis formis et significatione uerborum, ad quas Varronem saepe

transiisse dixi, coniunctae sint ostenderem. similis disputatio Veli

p. 2228 sq. legitur et ibi quoque, paucis interpositis, Varronis

quoddam praeceptum orthographicum uel orthoepicum de _harena_ adfertur

(p. 2230). priore loco e Varrone non modo obseruatio de _deliro_

fluxit, sed plura huic deberi ostendit _meridies_ (p. 2232) ex eius

mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de

adspiratione in uocabulis _uehemens_ et _reprehensus_ p. 2234, quod

Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc loco quaedam

de _Cilone_ et _Chilone_, de _cohortibus_ et _coortibus_ coniunxit,

quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum

uerborum agitur adspiratione. de _harena_ ipse Velius Varronis profert

auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 172{78}), praeter _uehemens_

et _prehensus_ etiam _Pulcher_ et _Gracchus_ Scaurus l.s.s.,

_Pulcher Gracchus hortus_ Charisius{79} p. 73. 82 tamquam Varroniana

tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni

adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum

esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et

inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione

plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit.

de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus{80} non illis

tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana

eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem Lucili doctrinam

de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem _urbs_ et _Pelops_ scribi

iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220.

p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est

consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius{81} cum

Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et

F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216

(cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286

Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e

Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter

alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius

Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum

consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis

adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem

opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi

uideor{82}, nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab

alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin

scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis

auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere

excerpserunt neque sunt respiciendi) permulta eorum quae ad

cognoscendam linguae latinae historiam maximi momenti sunt, e Varrone

transtulerint. sed quamuis fines quos mihi constitui in hac re non

inuito animo transgrederer, tamen in certis uel simplicissima

argumentatione huc referendis acquiesco.

Footnote 77: Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64

n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod

moneam.

Footnote 78: Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio

Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba

reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non

adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum

refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86)

et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum

(fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni

et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile

intelleges.

Footnote 79: Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum

de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi

libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque

re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.

Footnote 80: Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit

p. 2251: ‘recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus:

historia, originatione quam graeci ἐτυμολογίαν appellant,

proportione quae graece ἀναλογία dicitur’. historia quaerit quid

auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum

indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit.

consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam

nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465P.

Footnote 81: Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores

suos ‘deflorauit’, ostendunt misera excerpta ex Velio Longo

p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius

Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum

Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de

litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in

Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido

additamento, quod bis ponere ei non longum erat.

Footnote 82: Eidem igitur operi praeter locum de _deliro_ (Velius

Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae

apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long.

p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284,

quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.

Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus

ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus

habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his

libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum

librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et

accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et

diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae

relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt.

alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec

scribit (p. 2284):

_lacrumae_ an _lacrimae, maxumus_ an _maximus_ et si quae

similia sunt scribi debeat (debeant _P._), quaesitum est.

Terentius Varro tradidit Caesarem{83} per I eiusmodi uerba

solitum esse enuntiare et scribere. inde propter

auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam.

de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente

uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui

potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut

multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendi ratio a Caesare

instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias

rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate

litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem

de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque

aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus

temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus

Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec

sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum

orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant,

nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum

argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo

talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur.

his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros

distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui

postulant.

Footnote 83: Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus

(p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.--Cum

hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare

inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.:

‘Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, _lac_

non debemus dicere sed _lact_. sed dixit Caesar contra ipsum rem

ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari’. Caesaris enim

praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit

eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere

ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.

Incipiam ab eis quae ad *librum primum* pertinere uidentur. notum

est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae

sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent

excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen

ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus.

rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr.

lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non

admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216):

I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in

eo quod est _prodit uincit condit_ exilius uolo sonare, in

eo uero quod significatur _prodire uincire condire_ aeque

usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I

quaedam debeant (habeant _P._) dici an per V, ut est

_optimus maximus_. in quibus adnotandum antiquum sermonem

plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque

illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare.

errauere autem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V

enuntiari

e.q.s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito

(fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus

eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam

Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini,

quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui

quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem

tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret,

unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII

p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244

sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae

huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in

pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo

pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo

singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel.

Long. l.s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis

uocabulis ut _meile meiles meilitia_, in quibus interdum et pluralem a

singulari eodem modo distinxit, ut _pilum_ quo pinsitur _peila_ iacula

militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone

excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius

doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis

nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo

consentiat{84}, hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit,

euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde

reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter

inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus

ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem

inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque

diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec

enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce

codice Bernensi sic fere legendum esse puto:

quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa

uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I

litterae extremae E praeponi, in singulari uero non.

minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali

syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim

mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod

absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et

diuersa regula corrigantur.{85}

eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur, in quorum

pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram

enuntianda sint (fr. 45). _mium_ pro _meum_, _commircium_ pro

_commercium_, _Mircurius_ pro _Mercurius_ audiri dixit. hanc

pronuntiationem si tuebatur in Mercurio{86} quod mirandarum rerum

esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul.

p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus

uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17.

Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis

elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo

placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) _mercedem_

a _merendo_ ducit.

Footnote 84: Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII

commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): ‘Si _huius_’

inquit ‘_amici_ uel _huius magni_ scribas, unum _i_ facito

extremum, sin uero _hei magnei, hei amicei_ casu multitudinis

recto, tum ante _i_ scribendum erit _e_, atque id ipsum facies in

similibus’. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius,

praeterquam quod ille _hii magnii hii amicii_, hic _hi magnei hi

amicei_ habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium

secutum esse docet idem Gelli caput.

Footnote 85: Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil

leguntur in cod. Bern. 330:

quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa

uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere

litterę {*above ę: ·i·} praeponi in singulari uero

minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari

quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est.

dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem

quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant

et diuersa regula corrigantur.

uox _et_ non suo loco ac littera _·i·_ omisso _e_ (quod requiri

uidit L.F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt

disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba

ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent

quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus

restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse

et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco

inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita

fere uerba se habuisse uideantur:

quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa

uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae |

praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- |

lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |

{Continuing from right edge:}

litterae |·i·

in singu- |extremę

...festum est, |·e· & non

_dicimus_ e.q.s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta

sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba

_extremę, et, non_ falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa et

ad _syllaba_ accommodata uoce _extremę_, uocabulum _plurali_ et

littera _·e·_ intercidit. praeterea autem _aliunde_, quod quid

sibi uelit non adsequor, in _aliter_ correxi. in extremis uerbis

_ut_ superuacaneum et pro _et diuersa_ fortasse _nec diuersa_

scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi tribuere

mauis.

Footnote 86: MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum

Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter

autem _dios_ pro _deos_ antiquos pronuntiasse dixit in libro

tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem _di_, a _mium_

uocatiuum _mi_ duxit.

V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit

(fr. 46){87} eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l.l. p. 357.

Corssen l.l. p. 193 sq. F. Buecheler de Ti. Claudio Caesare gramm.

p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante ϝ

uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque

testatur I 4, 12 p. 11 H.: ‘ϝ Aeolicum digamma, quod apud

antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit’. pro

graecorum Ψ in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47),

ut in nominatiuo _bs_ scriberetur, si genetiuos in _bis_, _ps_ si in

_pis_ exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l.l. p. 218. Corssen

l.l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus

(cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20

sq.). posteriores grammatici ubique _ps_ scribere uoluerunt analogiae

cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae

fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus

p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l.s., Curtius

Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati

obedire mauolt.

Footnote 87: Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium

p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15.

Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae

adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse

constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt

Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo

debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen

in opere, cui inscriptum erat περὶ τῆς παρὰ Ῥωμαίοις ἀναλογίας

(Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse

libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio

confirmatur consensu illo cum Cornuto.

Ad *librum secundum* refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de

uerbis _delirus_ (fr. 50) _interuallum_ (fr. 51) _naro_ (fr. 52)

leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant

pluribus loqui non opus est.

Denique pauca de *adspiratione* quam in *libro tertio* tractatam

fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse

Varro{88} uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non

disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim

referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc

sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores

grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258).

Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud

statuerit discimus. ‘H littera’ inquit

tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae.

et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua

sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex

ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos

numeri prima semper litera nominis quo significantur

notentur, ut Δ δέκα, Π πεντήκοντα, Η ἕκατον notentur (ut

δέκα πεντήκοντα ἕκατον _P._). unde adparet hanc literam

loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur.

uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque

(fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda

non esse (fr. 57). spiritum quem _adflatum_ ipse dicit rerum

rusticarum III 1, 6, _flatum_ ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252,

quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum

uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit

_ortus_ non _hortus_ ab oriendo, _alica_ ab alendo, _alicula_ ab alis.

idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in _Cilone_ eam

originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam

qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra

cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis

fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui

eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus

fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur{89}.

adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut

Scaurus p. 2256 demonstrat

et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in

consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter

C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino

dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur,

quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit.

consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae

necessario H poscunt, ut _ueho traho_. scripsit autem _uemens_ a ui

mentis, _prensus_ a prendendo, Graccus a gerendo, _coors_ a coercendo,

quamquam alii _cohortem_ militum a mutua cohortatione, _coortes_

uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque

eundem spiritum amouere studuit, ut _coclea_ eum protulisse scimus.

ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re,

_non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem

consonanti_ (adde _in medio uocabulo_, ut Varronis mentem restituas)

_non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus

et Otho et Bocchus_, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse,

et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime

ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat.

I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l.s. p. 33. Ritschl

l.s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur

dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.

Footnote 88: In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis

docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456P. ceterum cf. Schneider l.l.

p. 180 sq. Corssen l.l. p. 46 sq.

Footnote 89: Cum uero praeterea e Varrone antiquos _habam_ dixisse

quod posteriores _fabam_ proferatur, hoc non multum ab eis abesse

uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39

Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695:

‘Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti

sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae

quae Hormiae fuerunt ἀπὸ τῆς ὁρμῆς. nam posteritas in multis

nominibus F pro H posuit’.

Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo

proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et

manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco περὶ

φωνῆς respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44.

55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo:

ἑλληνισμὸς οὖν ἐστι φράσις ἀδιάπτωτος ἐν τῇ τεχνικῇ καὶ μὴ εἰκαίᾳ

συνηθείᾳ (L.D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua

definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem

dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de

accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim

Diogenes l.s.s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi

narrat{90}. desunt contra omnia uestigia in his libris partes

orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non dubium

est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo

argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro

de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros

nostros ad rhetoricos libros περὶ λέξεως prope accedere nonnullis

locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex

libri Theophrastei περὶ λέξεως fragmentis quae conposuit Max.

Schmidt l.s. l. p. 37 sq.{91} intellegitur, tum ex Dionysii

Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda

(p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro

quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse

debeant τῷ βουλομένῳ τὴν λέξιν εὖ συντιθέναι eademque omnia

tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re

coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque

grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius

(de gramm. et rhet. 7) ‘docuit autem’ ait ‘et rhetoricam, ita ut

quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi

nundinis’. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l.s.)

nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat.

I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum

explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.

Footnote 90: Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina

constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia

tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione

accentibus e.q.s. agebatur.

Footnote 91: Posidonii quoque περὶ λέξεως εἰςαγογήν (cf. I. Bake

Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4)

Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque

Tarsensis scripsit περὶ λέξεως καὶ λεγομένων (Laert. Diog. VII

58), ubi λέξεως cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon.

253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, λέξεων cod. Laur. plut LXVIIII

28, qui peioris est notae.

Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis

significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut

Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII

refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua

latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse

uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus

Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem

tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur

statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint

circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit

tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt

alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero

Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet

Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit,

encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post

hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit.

Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de

M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum

Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse

bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249

sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.),

nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII.

reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius

iudicauerit prorsus incertum est.

* * * * *

De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis · 第 5 / 57 题