Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas
quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit
quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis
ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum
etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia
demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de
his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus
grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit,
respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum
recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris
grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant
magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen
potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico
de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de
inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et
progressus patrii sermonis persecutus est.
Libros *de antiquitate litterarum* uno nouimus Prisciani testimonio,
qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed
minimum tres fuisse ex more uiri πολυγραφωτάτου conligendum est.
eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius
ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis
conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile
sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius
excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas
conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse
nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia
traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39
p. 30) ex hoc opere seruato _Attius noster_ conmemoretur, quod
secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem
missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus
quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina
inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si
argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de
grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad
Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum
Pompeius de _libris ad Attium_ loquatur. praeterea autem quam maxime
probabile est hunc Attium{115} tragicum illum clarissimum fuisse, quem
in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4
p. 2456P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere
uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon.
epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus,
cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit,
ut hoc casu tribuere temerarium esset. non uero dubium est, quin
tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti
non potuerint.
Footnote 115: Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium
Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr.
antiq. libr. p. 10, Atticum, ad quem libri de uita populi romani
(cf. H. Kettner de M. Ter. Varr. de uita p. r. lib. p. 2 sq.)
missi erant, F. Osann (anal. crit. p. 67) Atteium (cf. Suet. de
gramm. 10), quos refutauerunt I.G. Schneider de uita et script.
Varr. p. 239. O. Mueller ad Varr. p. 264. Ritschl quaest. Varr.
p. 25 sq. de Q. Axio (cf. rer. rust. III 2 sq.) cogitare uidetur
B. ten Brink M. Ter. Varr. locus de urbe Roma p. 2, idemque
proposuit L. Roth leben d. Varro p. 11 n. quibus ne credas cf.
Lachmannum ad Lucr. IIII 727 p. 254 de _Actio_, quod legitur in
Pompei codice Guelferbytano, et _Attio_ disputantem.
Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria
fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum
argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae
Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem
de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro
ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum
litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum
quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est.
quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint
ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii
Tarrhaei libro{116} περὶ γραμμάτων excerptae:
τῶν στοιχείων ὁ Κάδμος εὑρετής ἐστιν, ὥς φησιν Ἔφορος
καὶ Ἀριστοτέλης‧ ἄλλοι δὲ λέγουσιν ὅτι Φοινίκων εἰσὶν
ἑυρήματα, Κάδμος δὲ ταῦτα διεπόρθμευσεν εἰς τὴν Ἑλλάδα.
Πυθόδωρος δέ φησι‧ καὶ πρὸ Κάδμου ὁ Δαναὸς ἐκεῖθεν αὐτὰ
μετεκόμισεν. ἔνιοι δὲ Μουσαῖον εὑρετὴν λέγουσι τῶν
στοιχείων τὸν Μητίονος καὶ Στερόπης, γενόμενον κατὰ τοὺς
καιροὺς τοῦ Ὀρφέως. Ἀντικλείδης δὲ τοῖς Αἰγυπτίοις τὴν
εὕρεσιν ἀνατίθησιν. Αἰσχύλος δὲ Προμηθέα φησὶν εὑρηκέναι
αὐτὰ. Δωτιάδης (i.e. Δωσιάδης) δὲ ἐν Κρήτῃ λέγει
εὑρεθῆναι αὐτά. Στησίχορος δὲ Παλαμήδην εὑρετὴν αὐτῶν
ποιεῖται, ᾧ συμφωνεῖ καὶ Εὐριπίδης. Μνασέας δὲ κατὰ πάντα
τάπον εὑρετὰς γεγενῆσθαι τῶν στοιχεῖων.
prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue
Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in
Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq.
Tacit. annal. XI 14 cf. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita
Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus
argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda
essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a
Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus
Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat
inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem.
epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat,
partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse,
plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou.
mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi
inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et
inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum
Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis
narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni
momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet.
in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores
exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi
ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer
adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac.
l.l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R.H. Klausen
Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas
litteras adtulisse{117}, quod Varroni quoque placuisse Pompeius
(fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae
de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert
sumta esse non possint.
Footnote 116: Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse
ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller
Polem. fragm. p. 62. praeterea de litterarum inuentione cf. sch.
Dion. Thr. p. 781 sq. 1168 sq. Theodos. p. 1 sq. 10 sq.
Footnote 117: Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim
litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et
inconsiderantia Cn. Flauium, quem M. dicit, reliquas addidisse
opinatur (cf. Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 7. S.W. Zimmern
gesch. d. roem. priuatrechts p. 205 sq.). ingeniose subicit
φιλεῖ γὰρ ὁ χρόνος ἐναμείβειν τὰ πράγματα, sed uereor ne tantundem
stupor Lydorum.
Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro _cur tot sint litterae
et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur_.
antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104)
totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum
uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l.l. p. 17) nec latinae
(cf. Franz l.l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.)
sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel
neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem
quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus
I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos
auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam
Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt:
Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et
Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t
litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a
Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia
scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim
en illum] grammatici _praeterea_ Demetrius Phalereus,
Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius
tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis
ut ad linguam nostram _peruenirent_, eas namque Cadmus in
Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat.
cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam
transtulerit, post _litterarum_ minimum _Chaldaei_, quod propter
similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel _Phoenices
erant_ nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso,
quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de
Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam _praeterea_
aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundum grammaticis
praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini
historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino
male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi
indulgenda sint, sed non dubito, quin pro _peruenirent_ scribendum
sit _conuenirent_. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et
Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique
(cf. Hertz l.l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse
dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse
uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt
α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas
fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod
primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215
intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et
latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ
simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur{118}. cum
uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et
latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet,
facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L
omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur,
nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras
uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque
enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.
Footnote 118: Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in
antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l.s. p. 16),
antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l.s. p. 15), V
contra aliam atque Υ litteram, quia alium apud graecos sonum
haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt.
Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum
cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentum quod idem
(I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet{119} ad
eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum
apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12
p. 11, 1 leguntur:
apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant
literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem
seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere
eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone:
_digamma_ Aeolicum ϝ, quod apud antiquissimos latinorum
eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco
C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus.
adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ
accepisse{120}. ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum
litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis,
K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim
neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus
praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): ‘K et Q, quamuis figura et
nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam
in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus
superuacua est’ e.q.s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne
intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non
conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani
inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis
libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse
Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum
illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in
fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo
traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum
Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q
superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis
notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica
(fr. 95) repudiasse censendus est{121}. in illa uero de antiquis
litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura
profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas
gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed
simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam
secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non
pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari
uidimus. sed primus erat ut uidetur{122} Aristoteles.
Footnote 119: Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse
alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de
quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII.
Footnote 120: Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p.
27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis
romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae
pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse
uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro
mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala
Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55
Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse
uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum
demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2,
36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277,
ubi G.I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit,
cf. O. Iahn Palam. p. 24.
Footnote 121: Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum
I 4, 5 p. 2456P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K
posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram sed notam
adspirationis tradidit.
Footnote 122: Cuius libros III περὶ στοιχείων Laert. Diog. V 23
profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose
Aristot. pseudepigr. p. 472. 534. praeterea occurrunt Pythodorus
(cf. supra p. 119), Apion eiusque discipulus Apollonius Archibii,
qui idem esse uidetur ac Messenius, περὶ ἀρχαίων γραμμάτων(sch.
Dion. Thr. p. 484), Diogenes uel Diogenianus et Apollonius
Dyscolus (Suid.).
De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt (cf. Th. Mommsen
l.l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum
numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est
dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo
quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd.
gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis
singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine
dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l.l. VIII 64
p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos
diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l.s. p. 319 cf.
schol. Dion. Thr. p. 781.
Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam
etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix
aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de
ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat.
ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum
Velius Longus p. 2215 haec scribit:
Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae
apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis
scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti
sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt μακρὸς
μακροῦ μακρῷ et confusas fuisse Ο et Ω.
latinorum uero qui _de antiquis litteris_ scripserunt neminem nouimus
praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem
re egerunt{123}. non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio
adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus
litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus
docuerit quaerendum est. de H littera eum Varronis sententiam
inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit,
Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis
firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere
non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere
grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict.
p. 277 L. p. 1945P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi
disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit
dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae
profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino
ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte
huc quadrant.
Footnote 123: Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in
libro _de nouis litteris_, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga
materia praesto erat inde ab Appio Claudio et Sp. Caruilio usque
ad Ti. Claudi Caesaris litteras.
L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse
(cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391)
ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est,
quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno
u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus
nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).
Transeo ad libros *de origine linguae latinae*, quos tres fuisse
Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano
I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina
uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr.
p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4),
quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr.
p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium
explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque
opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse
docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter
suspicatus est F.W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten
Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44
sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet,
ἄγγμα{124} nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota
eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro
eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque
Attium{125} talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec:
_in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G,
quod in hoc ueritatem uidere facile non est._ additis uerbis ‘_quod
... non est_’ non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa;
nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est:
_similiter agceps agcora_, quibus quo conpleretur dictio haec fere
adiecisse scriptor uidetur _per GC Attius, illi per NC_. itaque non
illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed
eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem
sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus
simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni
forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione
exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent
Ernestius lexic. technol. latin. p. 417 et Ellendtius ad Ciceron. de
orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin
Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit
siue interpretatus sit, cum ‘anceps’ et similia uerba per NC non GC
scribi ideo iubet ‘_quoniam ... familiarior est auribus nostris N
potius quam G_’. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24
sic locum scripsit: _quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo
non est._ ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile
est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut
in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid
antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti
momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.
Footnote 124: Ἄγγμα e coniectura ten Brinki l.s. scripsi cum nomen
litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.
Footnote 125: Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456P.) _Attius cum
scriberet anguis angulus_ (_anguies angules_ cod. Paris. 7539
Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l.s. p. 23)
_imponebat_ referenda sunt ad ea quae praecedunt _consonantes
litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari
oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in
multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae
pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S
scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non
ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam_ e.q.s.
in quibus quaedam de scribendo nomine _Tecmesa_ cum duobus S
excidisse puto, a quibus ad formas _Tecumesa_ et _Tecmesa_
declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse
uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon.
epigr. enarr. p. 81.
Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus{126} de
magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem
graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l.l. V 21 p. 31)
in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem τὸν πολυμαθέστατον
dicit ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον αὐτῷ γεγραμμένων. unde sequi
uidetur libros nostros Pompeio{127} missos fuisse. multis quidem
libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum
praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit,
sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio
n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque
testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso,
cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo
disceret Pompeius consul, _quid facere dicereque deberet cum senatum
consuleret_ (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner.
Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus
in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse
nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel
l.s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi
igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae
similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius
contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus
(inst. or. I 6, 31): ‘continet (etymologia) in se multam eruditionem,
siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque
_aeolica_ ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue’
e.q.s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:
uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex
omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa
uenerunt. taceo de _tuscis_ et _sabinis_ et _praenestinis_
quoque ... plurima _gallica_ ualuerunt ... sed haec diuisio
mea ad _graecum_ sermonem praecipue pertinet, nam et maxima
ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque
graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,
cf. Varr. de l.l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.
Footnote 126: Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere
iudicauit I.F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis
ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco
laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad
Aen. I 292 _Quirinum_ a κοιράνῳ, eundem Lydus a κυρίῳ ducit, et
scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque
praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis
usum esse (cf. Schultze l.l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus
concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut
illud inde efficias.
Footnote 127: Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua
latina, de origine linguae latinae, _ad Pompeium_ missum fuisse
uoluit, L. Krahner l.s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum
illum primum a Prisciano de origine l.l., in Pompei conmento _ad
Atticum_, a Lydo πρὸς Πομπώνιον, quod pro πρὸς Πομπήιον scribit,
uocari opinatur.
Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum
est. scribit enim in eodem opere II 13 haec:
τὴν δὲ ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος οἱ Γάλλοι
καρταμέραν (λέγουσιν), ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἐξ
ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον,
μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς
διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν
Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική, καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων,
ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν
Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή.
unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino
sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re
nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum
ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia
stupiditate uanitate praeditus fuerit{128}. grauius fortasse est quod
quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac
quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros
de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et
de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino
haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad
quintum de lingua latina relata sunt ab I.D. Fussio, primo librorum
Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel
ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia
autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse,
perspexit O. Mueller ad de l.l. V 116. nihilo magis in hoc libro
locum habet uox καρταμέρα, quam V 116 p. 121 excidisse putabant.
leguntur ibi in codice Florentino haec: _lorica quod e loris de corio
crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id
uocabulum ex anulis ferream tunicam_, ubi siue cum O. Muellero _ex
anulis ferrea tunica_ siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404)
_ex anulis fere iam tunica_ scribis, de re non de gallico nomine agi
concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque
nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia
translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei
explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo
loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum
locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi
καρταμέραν (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa
generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec
uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod
non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res
a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica
aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod
quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis
sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit,
neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos
intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l.s.
p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi
omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua
testimonia probant.
Footnote 128: De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime
disputauit I.F. Schultze l.s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen
verm. schr. I p. 62 sq. C. Wachsmuth proleg. Lydi de ostentis p.
XVIII. XXXVI. ipse de se uerissime iudicauit de magistr. I 23: καὶ
πολλὰ ἄν τις τοιαῦτα συνάγοι κατὰ σχολήν, εἰ τυχὸν αὐτόν, οὐκ
ἔχοντα ὅ τι πράττοι, ἀφρόντιδα συμβαίνει διαβιοῦν, καὶ τοιουτοις
ὁποιοις ἐγο, καιπερ μυριαις συμπεπλεγμένος φροντίσιν, ἐναγρυπνῶ
*μωραίνων* ἀθύρμασιν.
Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici
potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per
triginta annos, inde ab a.u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam,
coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.
Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota
aspirationis et de diphthongis (cf. I.N. Madvig opusc. acad. p. 3)
accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem _in libro
de origine l.l._ et de diphth. p. 125 eundem _in libris de origine
l.l._ adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic
libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap.
Ritschelium l.s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.),
siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue
codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice
libris V-VII inscribitur _de lingua latina de disciplina originum
uerborum_, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I
p. 270) _de uerborum origine_{129}, aliis uero _de origine linguae
latinae_ inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii
Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar.
ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris
libris de origine l.l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum
uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit
Apuleius, quare breuiter testimonia percurram{130}. ex uno autem loco
ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not.
asp. p. 107) _M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo
horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur_
(_dicit?_ Osann) si contuleris locum de l.l. V 106 p. 109 _hordeum ab
horrido_ ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse _horreum ab
hordeo, hordeum ab horrido_, quod confirmat Augustinus de dial. VI
p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: _aut per id quod
continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab
hordeo nominatum._ quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de
diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94
_trahere_, p. 125 _uehere_, cf. Mommsen l.s. p. 358. de diphth.
p. 127: _ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem
deriuatum est_ conlatis de l.l. V 160 p. 160 _aedes ab aditu quod
plano pede adibant_ scribendum est _ab adeundo_{131}. p. 129 scribit
_aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum
putant_, contra Varro V 169 p. 169 _as ab aere_.
Footnote 129: Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam
Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 _M. Varro in libro
de uerbis poeticis_ sumptus est.
Footnote 130: Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his
conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l.l. VII 23 p. 308. Isid.
XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 132 cf. VII 96 p. 372. p. 135 cf. V
20 p. 29. p, 138. 139 cf. VI 50 p. 226. Isid. I 26, 14. X 155. p.
141 cf. V 178 p. 178. p. 141 cf. V 40 p. 40. p. 142 cf. VI 79 p.
255. p. 143 cf. VI 11 p. 193. locum p. 145 e pluribus locis
Varronianis conglutinauit V 173 p. 173. VI 11 p. 193 deque suo
addidit _saenus a sex_.
Footnote 131: Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec
secuntur: _et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed
male uidetur dicere quod a principali traxit e, cum edo breuietur
in prima syllaba._ pro priore _e_ habet codex Gudianus _ae_ et
scribendum est _a_, in omnibus enim his etymologiis exponitur unde
_a_ in diphthongo _ae_ oriatur. quae uero secuntur _sed male_ e.q.s.
quidam adscripsit uerbis iam deprauatis.
* * * * *
V
A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant
opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix
habeo quod dicam.
Libri *de similitudine uerborum III* in Hieronymi indice exstant et
semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de
ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos
e libris de lingua latina. X 3 p. 545:
de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum,
quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac
continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque
uidetur habere easdem quas illud cuius est simile.
dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum
ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil
potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil
dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile.
VIII 23 p. 407:
cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria
declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas
(quae cuius modi sint aperietur infra{132}), quod utraque
declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo
graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii
putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a
similibus similiter essent declinata quas appellarunt
ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius
sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam
uocant ἀνωμαλίαν, cum ut ego arbitror utrumque sit nobis
sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in
naturali magis analogia.
de eadem igitur re{133} hos libros conscripsit. num uero eis quasi
praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat
contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non
potest. e libro secundo (fr. 109) picem{134} singulariter tantum dici
legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua
latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller
ed. Varr. p. 264. Ritschl l.s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum
ad ea quae de l.l. VIIII 37 p. 482. X 83 p. 590 exponuntur, quod enim
natura non subest deest multitudinis casus.
Footnote 132: cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem
uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur
sine doctrina.
Footnote 133: G. Boissier étude sur la uie et les ouvr. de M.T.
Varron p. 130 errat cum scribit _le de similitudine uerborum, qui
était sans doute quelque traité sur les synonymes_. ne uero mirere
quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine
nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat
aut refutare lubeat.
Footnote 134: E Charisi uerbis _pix singulariter dicitur ut ait
Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III
450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras_ effecit
grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post
Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F.G. Ottone Gissae
1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): _pix gen. fem. ut Varro:
Idaeasque pices_. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O.
Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H.
p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam
habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus
desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis
libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.:
_calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius_ (Aen.
XI 714): _ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen.
cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura
quam_, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis
mentem non adsecutus est scriptor (cf. de _x_ littera supra p.
124). 63 p. 31 O.: _compago gen. fem., ut Varro: haec compages_.
312 p. 99 H. p. 53 O.: _stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius
genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas_,
cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class.
auct. VII p. 581.
Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris
*de utilitate sermonis*, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius
p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34)
ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de
l.l. VIIII 48 p. 490:
cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio,
sequendum non quae habebit similitudinem sed quae
utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam
concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines
sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga
togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et
pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis
causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter
se sequi debemus,
quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem
disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et
quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit.
persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit
nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et
similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque
hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi
omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint,
utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed
necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque
conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus
inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus
existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in
illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum
putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte
pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum
posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur,
et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non
ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas
declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent
considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si
titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum,
quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius
tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius
hae res fuerint intellegitur.
Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem
indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum
sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per
ἀντίστοιχον uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28)
dictum esse (fr. 112) uoluit.
Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse
arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII
16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos _senatuis
fluctuis domuis_ similia uel (V 21, 6) formas _pluria_ et _conpluria_
probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas
etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut
paucis exemplis defungar: _ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant_
(Seru. in Aen. I 449), _amoena quasi amunia hoc est sine fructu_
(Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5)
_freni a frendere dicti_ (Seru. Aen. VIII 230), _hilum Varro ait
significare medullam eius ferulae quam graeci_ ἀσφόδελον _uocant,
et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos_ οὐδὲ γρῦ (Isid.
orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia
ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam
protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus
p. 376 haec _uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae
uel futurae longitudinis_ eadem esse ac _protinam a protinus
continuitatem significans_ nisi ipse adscripsisset librum de l.l. VII
(107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae
qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 _Varro nebulones uocat
obscuro loco natos_, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4)
incidi: _itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac
rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi
piscibus an ranis frequens habet uinarium_, quae excripta sunt, si
tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9:
_quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis
piscibus stagnum habeat plenum an ranis?_ primae in hac re deferendae
sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis,
quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde
neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l.l. V 72
p. 77: _Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id
est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia
Neptuni a salo._ inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236
ed. Bas.: _Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut
coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui.
eius sacrificia dicuntur salatia a salo._ e Varronis (V 73 p. 78)
_uirtus ut uiri uis a uirilitate_ primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344
p. 112) _uirtus a uiriditate_, deinde _uirgo dicitur a uiriditate_
(ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166
p. 78 ed. Bas.) habet: _mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro_,
ad eundem uersum Seruius: _uannus: legimus tamen et uallus secundum
Varronem_ (de l.l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), _quod
idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait
(Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae
pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis
frumenta purgantur_, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius
uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.
* * * * *
* * * *
* * * * *