1. QUÆ sint in nostro judicio decursa, comperta retines; et ideo nunc
quasi animæ portionem convenio meæ, habens apud te pro castitatis
contumelia familiarem et dolentem querelam. Itane oportuit inoratam
atque inauditam virginitatis causam adjudicari, ut non possit absolvi?
Hoc est, nisi sua injuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad
indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui
testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur. Hanc
igitur prærogativam detulisti integritati, hujusmodi honorificentiam,
qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quæ hoc munus recipiendum
putant; ut amittant libertatem communis adsertionis, nec se jure
tueantur vel sanctæ legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non
arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese projiciat
ad injuriam?
Sidenote: Judg. xx. 1 sqq.
Sidenote: Ib. 47.
2. Non ita majores nostri despicabilem habebant castimoniam, cui
tantum deferebant reverentiæ, ut bellum adversum temeratores pudicitiæ
suscipiendum putarent. Denique tantum fuit ultionis studium; ut omnes
tribules de Benjamin tribu extinguerentur, nisi sexcentos qui bello
reliqui forent natura editioris loci defendisset; sic enim lectionis
divinæ serie expressum tenetur, cujus tenorem recensere congruit.
Sidenote: Ib. xix. 1 sqq.
3. Levites vir animo major quam opibus, habitabat in partibus montis
Ephræm; ei quippe tribui sortito obtigerat locus in possessionem
terræ datus pro funiculo hereditatis. Is sibi accepit jugalem de Juda
Bethleem. Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat juvenculam
immodica animi cupiditate: simul quia similibus ejus non fungebatur,
exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum
exæstuabat. Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulæ, vel
levitate amoris, vel vi doloris, quod haud quaquam mercede pari secum
decerneret, cum eadem expostulabat. Hinc frequens jurgium: quo mulier
offensa, claves remisit, domum revertit.
Sidenote: Judg. xix. 3 sqq.
4. At ille amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum
quartum jam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio
parentum emolliretur animus adolescentulæ. Occurrit pro foribus socer,
generum introduxit, filiam reconciliavit; et ut lætiores dimitteret,
triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum
quoque diem comperendinavit, prætenta humanitatis specie, moras
innectendo. Pari modo cum etiam quintum diem vellet adjungere
superioribus, et jam novæ deessent causæ morandi, paterno tamen affectu
retinendæ filiæ desiderium non deforet, promissam profectionis copiam
distulit in meridiem ut viam cibo curati adorirentur. Post epulas
quoque volens dilationem adtexere, eo quod jam vesper appropinquaret,
generi precibus, ægre licet, tamen adquievit.
Sidenote: Ib. 10 sqq.
5. Ille iter suum perrexit lætus animi, quod dilectam sibi
recuperavisset. Qui uno comitati servulo, cum jam declinaret
dies, festino viam celerabant gradu. Mulier vehebatur jumento,
viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario
mulieris ac vernaculi sermone viam levaret. Denique ubi Hierosolymam
appropinquarunt, quæ triginta stadiis aberat, quam tunc temporis
Jebusæi tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, quia
sub noctem suspecta essent etiam illa, quæ tutiora sunt, cavendaque
tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolæ non essent de filiis
Israel. Et ideo prævertendum ne quid adversa studia gerentes insidiarum
inferrent, obscuro noctis dolum quærentibus ad perpetrandum facinus
satis opportuno. Sed domino ejus haudquaquam placuit sententia, ut
inter alienigenas hospitio succederent; cum Gaba et Rama non longe
abessent civitates Benjamin. Itaque prævalens sententia, posthabuit
servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium æstimaretur, et non
consilio quamvis infima conditio allevaretur. Et jam sol in occasu erat:
denique vix occurrit, cum jam urgeretur vespere in civitatem succedere.
Sidenote: Judg. xix. 15 sqq.
6. Gabaonitæ incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles;
omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent.
Denique commodius huic viro levitæ cesserat, si in Gabaa hospitium
non reperisset. Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu
diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam
imploraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere
agresti compulit nocte decedere. Et cum esset ei conspicuus, rogatus
quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Juda revertor,
contendo ad montem Ephræm, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti,
et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret. Non
quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed
tecti hospitio prohiberentur: præsto esse illa, nudum tecti hospitium
desiderari. Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi:
et succede hospes pariter et civis; nam et mihi origo de montis Ephræm
partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus
sedes fundavit. Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis
hospitalibus juxta fovit.
Sidenote: Ib. 22.
7. Hortabatur ad lætitiam senior, et frequentioribus provocabat
poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt
eos Gabaonitæ, juvenes ad omnem projecti libidinem, nihil pensum ac
moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam
præcipitabat; capti enim ejus decore, et per senectutem hospitis,
atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem,
et pulsant januam.
Sidenote: Ib. 23, 24.
8. Itaque egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi
flagitio fœdarent, et reverendum jus etiam indomitis barbararum gentium
nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem
virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione cælestis
arbitri tanta affici contumelia. Quod ubi parum procedere advertit,
esse sibi filiam virginem adjecit, illam se offerre majore parentis
dolore, sed minore gratiæ hospitalis dispendio: publicum flagitium
privato dedecore tolerabilius habere. At illi exagitati æstu furoris,
et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam juvenculæ,
quo magis negabatur. Et justitiæ exsortes ridebant verba æquitatis,
filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui
habentes.
Sidenote: Judg. xix. 25 sqq.
9. Itaque cum piæ nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes
manus tenderet, desperato præsidio, rapitur mulier, et per totam
noctem injuriæ impletur. At ubi lux finem intemperantiæ dedit, januam
hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis
declinandum putaret, contumeliæ pudore miserabilis: sed ut affectum
viro referret, quæ castitatem amiserat, et contumeliæ suæ funus
lamentabili specie ante januam hospitalem exponeret. Egressus itaque
levita, cum jacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum
nequaquam adtollere auderet, consolari cœpit: quia non voluntate, sed
invita tantæ injuriæ succubuisset: hortari adsurgere, et secum repetere
domum. Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem majore
voce e somno excitare.
Sidenote: Ib. 28.
Sidenote: Ib. 20 sqq.
10. Verum ubi mortis supremæ patuit fides, impositas jumento reliquias
domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit
per singulas tribus Israel. Quo commotus universus populus convenit
in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum
exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere,
priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur. Animis
itaque ruebant in prælium; sed consilium prudentiorum prævertit
sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis
experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis:
neque justum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret,
et privata adolescentium peccata statum salutis publicæ labefactarent.
Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos
flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis
tantum facinus defendisse, quam exercuisse.
Sidenote: Judg. xix. 15 sqq.
11. Verum illis superba referentibus, consilia pacis bello mutata.
Neque primo aut secundo conflictu cum plurimi a paucis afflictarentur,
cedendum Israelitæ adversis præliis æstimarunt; quadringenta enim
millia virorum bellantium adversum vigintiquinque millia Benjamin
tribus, et septingentos Gabaonitas expertos belli juvenes decertabant.
Et cum sinistra sorte duo sibi jam cecidissent prælia; animi tamen
promtus haudquaquam deposuit Israel vincendi fiduciam, et ulciscendi
præsumtam spem.
Sidenote: Ib. 26 sqq.
12. Sed quia causa numeroque præstantiores, inferiores pugnæ eventu
pedem retulerant, divinam offensam rati, jejunio et fletu maximo
reconciliationem gratiæ cœlestis affectavere. Itaque orata Domini pace,
acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos dederat,
spem accumulaverat. Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis
per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium;
dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia,
et mox admoto statimque adulto incendio, flammarum fragor atque æstus
furens captæ urbis speciem manifestarunt. Quo et suis fracti animi, et
erecti hostium. Nam et Benjamin viri clausos se et circumventos rati,
priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum
fugere cœperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes
persequi.
Sidenote: Ib. 35 sqq.
13. Cæsa itaque ♦vigintiquinque millia, id est, omnes fere de viris
Benjamin, præter sexcentos, qui arrepto scrupeæ rupis munimento,
partim loci ingenio et subsidio naturæ, partim desperatione victoribus
terrori fuere. Nam secundæ res cautionis admonent: in adversis ultio
pro victoria habetur. Nec feminarum numerus tanti discriminis exsors
fuit: sed omnis tribus Benjamin muliebris sexus cum pueris et puellis,
omnique ætate gladio aut igne extinctus; sacramentumque additum, ne
quis tribus illius viro filiam suam in uxorem daret, quo reparandi
nominis omnis aboleretur successio.
Sidenote: Ib. xxi. 2, 3.
14. Belli finis simul atque iræ factus, et furor in pœnitentiam vertit:
armisque positis, in unum convenientes viri Israel fleverunt fletum
magnum, et celebrarunt jejunium, dolentes unam tribum perisse ex
fratribus, atque extinctam populi sui validam manum: jure quidem pro
delicti pretio bellatum adversum propugnatores flagitiorum, sed misere
in sua populum conversum viscera, et bello civili utrumque afflictum.
Lacrymarum effusio movit passionem animi, et affectum perpulit, sævitiæ
ratio successit: missique legati ad sexcentos illos Benjamin viros, qui
per quatuor menses edito se præruptarum tuebantur rupium, aut deserti
indigentia, quæ multitudini obsidentium periculo foret, deploraverunt
communem illam ærumnam, quod illi contribules, isti cognatos et
socios amisissent; sed tamen non penitus interceptam reparandæ tribus
successionem, consulere se in medium quomodo et sacramenti fides sibi
constet, et tribus una nequaquam a corpore avulsa intercidat.
Sidenote: Judg. xxi. 4 sqq.
15. Altari itaque posito, reconciliationis et pacis oblatum
sacrificium. Et quia Jabis Galaad populus erat pœnæ et maledicto
obnoxius, (obstrinxerat enim se omnis Israel magno sacramento, ut si
quis non ascendisset cum eo ad puniendum flagitium, morte moreretur,)
duodecim millia bellatorum directa: ut et viri omnes et mulieres ferro
extinguerentur, solas virilis thori exsortes reservarent adolescentulas.
Interfectis itaque omnibus Jabis Galaad, solæ virgines quadringentæ
exitio ceterorum superfuerunt. Quas accipiens Israel, statuit viros
Benjamin belli metum deponere, et in conjugium sibi sumere integras
ævi juxta ac pudoris puellas: quibus et causa esset apud viros integra,
quod nemo suorum adversum eos bellum susceperat: et caritatis gratia,
quia propter eos supremo supplicio ereptæ forent. Hoc igitur modo
quadringentis juvenibus quæsita copularum consortia sunt.
Sidenote: Ib. 16 sqq.
16. Sed quia ducenti numero supererant, quibus jugales deerant, iis
quoque sine fraude sacramentorum consultum accepimus. Die festus in
Silo quotannis celebrabatur. Ibi exsultare solitæ virgines, et choreas
ducere in honorem religionis: aliæ præire matribus, et totum iter
agmine viantum repleri. Dixit unus ex senioribus: Si ducenti illi
tribus Benjamin viri intra vineas siti excubias tenderent, donec se
omnis feminea turba effunderet, et surgentes ex vineis unusquisque quam
occursus dederit, uxorem sibi vindicaret, fraudi id nequaquam futurum;
populum etenim favere reparandæ tribus successioni, propter sacramentum
impertire non posse filiarum suarum societatem: neque tamen contra
sacramentum videri, si prohibendum non putaret; quia sacramento neque
cogendi, neque prohibendi necessitas imposita videretur: illos sibi
sine metu consulere oportere. Sane si puellarum parentes vindictam
efflagitarent, partim prece, partim etiam retorquendo in ipsos
invitæ culpam custodiæ, sese revocaturos; quia cum scirent Benjamin
viros exsortes esse jugalium, cum filiabus processerint: dignam sane
tribum jam non pœna, sed misericordia: satis dure sævitum in eos,
et debellatam corporis sui partem: immoderatius exarsisse plebem, ut
successionem domesticam extingueret, atque ex suis necaret: placere Deo
non perire populo tribum, neque pro una muliere tam acerbe consuli.
Sidenote: Judg. xxi. 23.
17. Probaverunt consilium Israelitæ: exsequuti sunt viri Benjamin, et
dispositi in vineis loco opportuno et tempore, plenas feminei agminis
vias occupaverunt. Præbuit illis festum nuptiarum religionis solemnitas.
Avulsæ de complexu patrum filiæ, tanquam in manum ab ipsis parentibus
tradebantur, et velut pactam e gremio matris non abduci, sed prodire
arbitrareris. Ita tribus Benjamin pene intercepta atque extincta
brevi floruit, documentum exhibens, quod magno exitio sit insolentibus
vindicta pudicitiæ, et læsæ castitatis ultio.
Sidenote: Gen. xii. 17.
18. Nec hoc solo loco, sed plerisque Scriptura hoc docet. Nam et in
Genesi legimus exercitum quæstionibus regem Ægypti Pharao, quod Saram
adtentavisset; et tamen alienam esse uxorem nesciebat.
Sidenote: S. Luke xx. 36.
19. Est igitur Domino castitatis tuendæ voluntas, quanto magis est
defensandæ integritatis? Unde nulla debet virginibus sacris irrogari
injuria; quæ enim non nubunt, et qui uxores non ducunt, habentur sicut
Angeli Dei in cælo. Et ideo cœlesti gratiæ non inferamus corporalem
contumeliam; quoniam potens est Deus, quem nec prævaricatio prætereat,
et moveat accepti sibi muneris et consecratæ virginitatis acerba et
gravis contumelia. Vale, frater, et nos dilige: quia nos te diligimus.