AMBROSIUS SYAGRIO.

♦1. PROSPICIENDUM esse ne de nostro obloquantur judicio carissimi

nostri Veronenses, propriis texuisti litteris. Non arbitror fore,

certe non solent. Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant haud

dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur;

præsertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus

nostris participatum processerit: tu autem sine alicujus fratris

consilio hoc judicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante

judicium præjudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctæ memoriæ judicio

probatam, ejusque sanctificatam benedictione, post tot annos, sine

auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in

periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab

hæreticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per

avaritiam, per intemperantiam, quærentibus proprii libertatem flagitii;

ab iis postremo qui domo ejus ejecti atque eliminati forent, quod

discolora opera subtexerent, quam prima fronte suæ professionis

prætenderant.

Sidenote: S. Matt. xviii. 16.

2. Hujusmodi accusatores, hujusmodi testes in tuo constituebas judicio,

qui neque accusare audebant, neque delationis se nexu obligare;

atque ita inspectioni adjudicandam constituebas virginem, quam nullus

argueret, nullus deferret. Ubi hæc cognitionis solemnitas? Ubi talis

judicandi formula? Si leges publicas interrogamus, accusatorem exigunt:

si Ecclesiæ; _Duobus_, inquit, _et tribus testibus stat omne verbum_:

sed illis testibus qui ante hesternum et nudiustertius non fuerint

inimici; ne irati nocere cupiant, ne læsi ulcisci sese velint.

Sidenote: Hist. of Sus. 34 sqq.

3. Inoffensus igitur affectus testium quæritur; ita tamen ut accusator

prius in medium procedat. Ipsi illi presbyteri Judæorum manus suas

prius supra caput imposuerunt Susannæ, et accusationem professi sunt,

et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus

sub errore positus acceperat: sed divino judicio per prophetam retexit

et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam

præseminare adversum innocentis periculum, qui deficerent accusationis

argumento, et firmamento probationis, conjicientes videlicet quod

si præoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, præjudicium

examinandæ veritatis inferret. Etenim cum audita præveniunt, aurem

obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro

convicto teneatur crimine.

4. Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenæ Maximum

perurgendum arbitrati sumus. Verum ille accusationem, quam studio

informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu

urgebat, arte exsequebatur, sed fugiebat nomine, quod diffideret

probationi. Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis

et destinatis, quæsivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam

opprimi potuit integritas et circumveniri. Nam si habuisset probationes,

numquam inspectionem tua sententia flagitavisset.

5. Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam

credideris, non possum advertere. Itane ergo liberum erit accusare

omnibus, et, cum probatione destiterint, patebit ut genitalium

secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacræ virgines

ad hujusmodi ludibria, quæ et visu et auditu horrori et pudori

sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatæ expressionis

verecundia est. Quæ ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare

non queunt, ea possunt in virgine sine ejus tentari verecundia?

6. Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris

pudibundo ministerio, et exponas ejus modestiam; cum præsertim nihil

sanctius in virgine sit, quam verecundia? Non enim sacra virgo ut

corpore tantummodo integra sit quæritur, et non ut in omnibus ejus

inoffensus maneat pudor. Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui

probationem, nec alienis dotibus eget; ut se virginem probet: et

nec abditorum occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia

adstipulatur integritati. Non placet Deo, quam non suorum gravitas

morum probat: non probatur Domino, quæ unius obstetricis indiget

testimonio, quod plerumque quæritur pretio. Ea ergo tibi locuples

videtur ad fidem, quæ et redimi et falli potest; ut excuset ream, et

crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere?

7. Neque vero illud justum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris,

quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui

fluctuet. Ergo omnes quæ inspectæ non sunt, periculum subierunt

pudoris? Ergo et quæ nupturæ sunt, prius inspiciantur, ut nubant

probatiores? Ergo et quæ velandæ sunt, prius subjiciendæ sunt hujusmodi

adtrectationi; non enim visitantur, sed adtrectantur: et rectius

secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata.

8. Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi

inspectionis fidem, et ipsis medicinæ vetustis doctoribus id sententiæ

fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus, sæpe inter obstetrices obortam

varietatem, et quæstionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quæ

inspiciendam se præbuerit, quam de ea quæ non fuerit inspecta. Siquidem

et proximo id comperimus exemplo: nam quædam conditionis servilis

Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem jussu, sed

Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata

est a peritissima et locupleti femina hujusmodi artis; et cum simul

ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret

fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quæstio.

9. Quid profuit igitur eam inspici, cum damnatio maneat? Nam ut quisque

voluerit, aut imperitam medicam, aut redemptam asseret; ita sine

effectu ullo injuria inspectionis est. Quid deinde fiet? Quotiescumque

emerserit, qui non credat, toties virgo adtrectabitur? Nam si umquam se

visitandam abnuerit, secundum adsertionem tuam de crimine confitebitur.

Et facilius est ut refutet, quod numquam fecerit, quam quod fecerit.

Variabuntur igitur obstetrices, ne suspectæ aliqua repetatur gratiæ.

Erit itaque inter plures, quamquam paucarum etiam in magnis urbibus

hic usus medendi sit, erit, inquam, vel malevola, vel imperita, quam

pudoris claustra prætereant, et per imperitiam integro notam affigat

pudori. Vides in quod periculum inducas virginalem professionem, dum

obstetricem adhibendam putas; ut jam non solum verecundiæ suæ dispendio,

sed etiam obstetricis incerto periclitetur.

Sidenote: Gen. xxxv. 17.

Sidenote: Ib. xxxviii. 27.

Sidenote: Ex. i. 15 sqq.

10. Nunc consideremus quod obstetricis officium sit. Legimus etiam

in veteri Testamento obstetrices, sed non inspectrices; denique ad

parturientes ingrediebantur, non ad virgines; ut partus susciperent,

non ut pudorem examinarent. Unde et obstetrices dictæ, eo quod

obsistant dolori, vel certe pignori, ne laxatis uteri genitalibus

claustris, in terram defluat. Secundo et tertio loco in Scripturis

invenimus obstetrices adhibitas: sed ubique partui, nusquam inspectioni.

Primo ubi Rachel parturit, deinde ubi Thamar parit, tertio ubi necandos

mares Pharao mandat Hebræorum obstetricibus; quando responderunt illæ,

non eo more Hebræas feminas parere, quo pariunt Ægyptiæ: sed Hebræas

prius parere, quam introeant obstetrices ad eas. Qui locus ut superiori

utilis ad Hebræorum salutem; ita reliquo confragosus ad obstetricum

fidem, quæ didicerunt mentiri pro salute, et fallere pro excusatione.

11. Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum majora sint alia

examinandæ veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora

insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum

sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto

quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. Tumescit alvus, et

incedentem fœtus sui onera gravant; ut prætermittamus alia, quibus se

vel tacita prodit conscientia.

Sidenote: Gen. iii. 16.

Sidenote: Isa. xiii. 8, 9.

12. At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit

flagitium. Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus, (dum

invidiæ magis, quam probationi consulitur,) dissipatus sit per aures

universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit. Nempe

Veronæ fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in

honore enim semper erat. Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiæ

reverentiam, et gravitatis speculum. Quomodo ergo potuit occulere

crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? Quomodo

non refugit adspectum mulierum, oculos salutantium? Quomodo parturiens

vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos

maximos dicit dolores, qui sunt parturientis. Sic enim inquit,

Dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui

intercludit omnia effugia delitescendi.

Sidenote: S. Luke i. 24.

Sidenote: S. Matt. i. 18.

13. Hæc est verior documentorum fides, quam erubescunt et mulieres.

Denique Elizabeth occultabat se mensibus quinque; eo quod sterilis

conceperat in senectute. His signis et ipsa Mariæ virginitas apud

ignaros mysterii probri suspectabatur. Unde et Joseph, cui desponsata

erat Virgo, suspectum habebat vitium, dum adhuc nesciret Dominicæ

incarnationis sacramentum.

14. Quid ergo, negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam

legerim, non adstruo, nec verum arbitror. Sed quia pleraque ad speciem

facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter

prætendimus, (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu pœnæ,)

relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus

injuriæ deterret metus: apud quas nulla cura pudoris et castitatis

gratia, sed pœnæ timor est. Relinquamus vernaculis, quibus formido est

deprehendi magis, quam peccasse. Absit a virgine sacra, ut obstetricem

noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen

pudoris. Relinquamus etiam illis, si quæ gravibus appetitæ calumniis,

oppressæ testimoniis, strangulatæ argumentis, ad id confugiant, ut

se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen

deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina

integritatis. Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis quam

mentis prærogativa. Malo morum signaculo, quam corporis claustro

virginitatem exprimi.

15. Jam illud præclarum, quod scripsisti insinuatum tibi a quibusdam

quod nequaquam tibi communicarent, si eam sine visitatione suscipiendam

crederes. Ergo judicandi accepisti formulam. Quales illi, qui volunt

præscribere sacerdotibus quid sequi debeamus? Liberavimus itaque te

a cognitionis gravissimæ necessitate, ne necesse haberes formulam

mandatam exsequi. Quid nobis futurum est, qui eorum studiis non

obtemperavimus?

Sidenote: S. Luke i. 28.

Sidenote: Hist. of Sus. 15 sqq.

16. Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum. Nam

et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc

querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod

ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque

ambiat. Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo

persuadebimus ut cultus adsumat novos, suos exuat? Grave flagitium

virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis! Sic

certe lectio docet Mariam domi repertam, cum ad eam Gabriel Archangelus

venisset. Susanna fugiens turbarum inducitur. Denique cum se lavaret,

paradisum claudi jubebat. Quid autem præstantius, (præsertim in

virgine, cujus ♦præcipuum opus verecundia,) quam secretum? quid tutius

secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit,

non concursationis. Sed de aliis videro, tuæ nunc mihi respondendum

epistolæ est.

17. Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse

accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris;

cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito jam jurgio,

negare non potuerit adversus sacram virginem judicia adtentavisse:

muroque interjecto, discretas ædes uxoris suæ ac virginis, divisam

germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod

virgo in agro affinitatis suæ refugisset consortium. Quomodo ergo non

accusator, qui affectum accusatoris jamdudum exercuit, qui sermone suo

accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis

deduxit, cognitionem poposcit?

18. Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam

scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio

crimen grave detulerit. Sola hæc epistola satis est ad accusationis

testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum

putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse,

quod ad me scripseras: et tamen cum epistola tuæ sibi non convenirent,

consulendum te, non arguendum putavi. Quid igitur sibi vult illa

argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam

videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici

adserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris. Illa

ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas

protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non

legerat, nec quid haberent, sciebat.

Sidenote: 1 Kings xxi. 10.

Hist. of Sus. 15 sqq.

S. Matt. xxvi. 59, 60.

19. Ego autem exhorrui a primo calumniam, quia advertebam non crimen

intendi, sed injuriam virginis desiderari, cujus inspectio et visitatio

postulabatur, non aliquod flagitium deferebatur. Quis enim istud a

principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non

arbitraretur? Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum

virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum,

eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum

episcopum, dimissas eas quæ dixisse ferebantur, atque in fugam coactas,

ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos

prodisse Renatum et Leontium, duos illos iniquitatis viros, quos

apposuit Jezabel, redarguit Daniel, subornavit Judæorum populus; ut

auctorem vitæ suæ falso appeterent testimonio. Qui tamen cum simul

composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid

præteream a juncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius, iis qui

illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo adstiterunt judicio, cum

primo de origine causæ quærerem, diversa et distantia prompsere, non

locorum separati, sed mendaciorum divortio.

20. Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimæ

conditionis et detestabilioris nequitiæ personas amandavissent,

aufugisset Theudule, non ignara objiciendi sibi facinoris, quod ante

lectum Renati sola cubitavisset, ancilla præesto esset alia, quæ stupro

ejusdem Renati se diceret coinquinatam; die ipso, qui dictus erat

cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui; licet etiam pridie

subito se profecturos idem Renatus clamaverit.

21. Unde ego judicio præscripsi diem, et tamen nullo accusante,

nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctæ sorori quod peteres

coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem. At illa sancte

inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens

nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris

et sanctitatis: habitasse eam Romæ in domo nostra, nobis absentibus,

nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a

Domino Jesu partem reservari in regno Dei.

22. Paternam quoque filiam nostram interrogavi, quod ab ea numquam

soleat discedere, cujus caritas vitæ hujus testimonium est. Itaque

etsi quod injurata diceret, fidei sacramento conferendum foret; sub

obstestatione tamen professa est alienam criminis quo appetebatur, nec

quidquam in ea scire se bonæ vacuum conversationis.

23. Nutricem quoque liberæ conditionis interrogavimus, cui et status

haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret,

et fides atque ætas ad veritatem adstipularetur, et officium nutricis

ad cognitionem secreti. Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil

sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione.

24. His moti, Indiciam inoffensi virginem muneris pronuntiavimus:

Maximum autem et Renatum et Leontium ita involvit sententia, ut Maximo,

si errorem emendaret, spes reditus reservaretur; Renatus autem et

Leontius excommunicati manerent, nisi forte probata sui pœnitentia, et

hujus facti diuturna deploratione, dignos se præberent misericordia.

Vale, frater, et nos dilige; ♦quia nos te diligimus.

EPISTOLA VI.

A.D. 380.

CUM Syagrio quod Indiciam contumeliosæ inspectioni sententia

sua addixisset, Ambrosius amice expostulat; eique atrocissimam

ultionem, quam Israelitæ ob violatam in levitæ uxore castitatem

repetiverunt, ante oculos ponens, totam rei seriem eleganter

describit.

The Letters of S. Ambrose, Bishop of Milan · 第 174 / 340 题