Sicine[194] locutus esset Constantinus, cum quattuor orbis plagas

exsequitur,[195] ut has regiones nominaret, ceteras non nominaret; et a

Iudaea inciperet, quae pars Syriae numeratur et quae amplius Iudaea non

erat, eversa Hierosolima, fugatis et prope exstinctis[196] Iudaeis, ita

ut credam vix aliquem in sua tunc patria remansisse, sed alias habitasse

nationes? Ubi tandem erat Iudaea, quae nec Iudaea amplius vocabatur,

ut hodie videmus illud terrae nomen exstinctum? Et sicut exterminatis

Chananeis Chananea regio desiit appellari, commutato nomine in Iudaeam

a novis incolis, ita exterminatis Iudaeis et convenis gentibus eam

incolentibus desierat Iudaea nominari.

Nuncupas Iudaeam, Thraciam, insulas; Hispanias vero, Gallias, Germanos

non putas nuncupandos, et cum de aliis linguis loquaris, Hebraea, Graeca,

barbara, de ulla provinciarum Latino sermone utentium non loqueris.

Video: has tu ideo[197] omisisti, ut postea in donatione complectereris.

Et quid non tanti erant tot provinciae occidentis, ut continuandis

luminaribus suppeditarent sumptus, nisi reliquus orbis adiuvaret?

Transeo quod haec concedi ais per largitatem; non ergo, ut isti aiunt, ob

leprae curationem. Alioquin insolens sit, quisquis renumerationem loco

munerum ponit.

“Beato Silvestro eius vicario de praesenti tradimus palatium

imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam

capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale,

videlicet lorum quod imperiale circumdare[198] solet collum,

verum etiam chlamydem[199] purpuream, atque tunicam coccineam,

et omnia imperialia indumenta, seu etiam dignitatem imperialium

praesidentium equitum; conferentes etiam ei imperialia sceptra,

simulque cuncta signa atque banna et diversa ornamenta

imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et

gloriam potestatis nostrae.

“Viris etiam diversi ordinis reverendissimis[200] clericis

sanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularis

potentiae et praecellentiae habere sancimus, cuius amplissimus

noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios,[201]

consules effici. Nec non in ceteris dignitatibus imperialibus

eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis extat decorata

militia, ita clerum sanctae Romanae ecclesiae adornari

decrevimus. Et quemadmodum imperialis potentia diversis

officiis, cubiculariorum nempe et ostiariorum[202] atque

omnium concubitorum ordinatur,[203] ita et sanctam Romanam

ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus

praefulgeat, decernimus[204] et ut clerici sancti eiusdem

sanctae Romanae ecclesiae mappulis et linteaminibus, id est

candidissimo colore decoratos equos equitent, et sicut noster

senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido

linteamine illustrentur, et ita caelestia sicut terrena ad

laudem Dei decorentur.”

O sancte Iesu! Ad hunc sententias volventem sermonibus imperitis non

respondebis de turbine? Non tonabis? Non in tantam blasphemiam[205]

ultricia fulmina iaculabere? Tantumne probrum in tua familia sustines?

Hoc audire, hoc videre, hoc tamdiu conniventibus oculis praeterire potes?

Sed patiens[206] es, et multae misericordiae. Vereor tamen ne patientia

haec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos fuit, de quibus

dixisti: “Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, ibunt in

adinventionibus suis,” et alibi: “Tradidi eos in reprobum sensum, ut

faciant quae non conveniunt, quia non probaverunt se habere notitiam

mei.” Iube me, quaeso, Domine, ut exclamem adversus eos, et forte

convertantur.[207]

O Romani pontifices, exemplum facinorum omnium ceteris pontificibus!

O improbissimi scribae et Pharisaei,[208] qui sedetis super cathedram

Moysi, et opera Dathan et Abiron facitis! Itane vestimenta, apparatus,

pompa, equitatus, omnis denique vita Caesaris vicarium Christi decebit?

Quae communicatio sacerdotis ad Caesarem? Istane Silvester vestimenta

sibi induit? Eo apparatu incessit? Ea celebritate ministrantium domi

vixit atque regnavit? Sceleratissimi homines non intelligunt Silvestro

magis vestes Aaron, qui summus Dei sacerdos fuerat, quam gentilis

principis fuisse sumendas.

Sed haec alias erunt exagitanda vehementius. Impraesentiarum autem de

barbarismo cum[209] hoc sycophanta loquamur, cuius ex stultiloquio

impudentissimum eius patescit[210] sua sponte mendacium.

“Tradimus,” inquit, “palatium imperii nostri Lateranense”; quasi male

hoc loco inter ornamenta donum palatii posuisset, iterum postea ubi de

donis agitur replicavit. “Deinde diadema”; et quasi illi non videant qui

adsunt, interpretatur; “videlicet coronam.” Verum hic non addidit “ex

auro,” sed posterius easdem res inculcans inquit; “ex auro purissimo et

gemmis preciosis.” Ignoravit homo imperitus diadema e panno esse aut

fortassis ex serico; unde sapiens illud regis dictum celebrari solet,

quem ferunt traditum sibi diadema priusquam capiti imponeret retentum

diu considerasse ac dixisse: “O nobilem magisquam felicem pannum! Quem

si quis penitus agnosceret,[211] quam multis sollicitudinibus[212]

periculisque et miseriis sis refertus, ne humi quidem iacentem vellet

tollere.” Iste non putat illud nisi ex auro esse, cui circulus aureus

nunc cum gemmis apponi a regibus solet. Verum non erat rex Constantinus,

nec regem appellare, nec regio se ritu ornare fuisset ausus. Imperator

Romanorum erat, non rex. Ubi rex est, ibi respublica non est. At in

republica multi fuerunt etiam uno tempore imperatores; nam Cicero

frequenter ita scribit: M. Cicero imperator illi vel illi imperatori

salutem: licet postea peculiari nomine Romanus princeps, ut summus

omnium, imperator appelletur.

“Simulque phrygium, nec non superhumerale, videlicet lorum quod

imperiale circumdare solet collum.” Quis umquam phrygium Latine dici

audivit? Tu mihi dum barbare loqueris videri vis Constantini aut

Lactantii esse sermonem. Plautus in Menaechmis[213] phrygionem[214] pro

concinnatore vestium posuit. Plinius phrygionas[215] appellat vestes

acu pictas, quod earum Phryges fuerint[216] inventores. Phrygium vero

quid significat?[217] Hoc non exponis, quod obscurum; exponis quod est

clarius. Superhumerale ais esse lorum, nec quid sit lorum tenes; non

enim cingulum ex corio factum, quod dicitur lorum, sentis circumdari pro

ornamento Caesaris collo: hinc est quod habenas et verbera vocamus lora;

quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis quae auratae

collo equi aut alterius pecudis circumdari assolent intelligi potest.

Quae te res, ut mea fert opinio, fefellit, et cum lorum circumdare

collo[218] Caesaris atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de

summo pontifice, equum aut asinum[219] facis.

“Verum et chlamydem[220] purpuream, atque tunicam coccineam.” Quia

Matthaeus ait chlamydem coccineam, et Ioannes vestem purpuream, utrumque

voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color est, ut Evangelistae

significant, quid tu non fuisti contentus alterum nominasse, ut illi

contenti fuerunt: nisi accipis purpuram, ut nunc imperiti loquuntur,

genus panni serici colore albo? Est autem purpura piscis, cuius sanguine

lana tingitur, ideoque a tinctura datum est nomen panno, cuius color

pro rubro accipi potest, licet sit magis nigricans et proximus colori

sanguinis concreti, et quasi violaceus. Inde ab Homero atque Virgilio

purpureus dicitur sanguis et marmor porphyritum,[221] cuius color est

simillimus amethysto;[222] Graeci enim purpuram porphyram vocant.

Coccineum pro rubro accipi forte non ignoras; sed cur faciat coccineum

cum nos dicamus coccum, et chlamys quod genus sit vestimenti, iurarem te

plane nescire.

Atque ut ne se[223] longius persequendo singulas vestes mendacem

proderet, uno semel verbo complexus est, dicens; “omnia imperialia

indumenta.” Quid! Etiamne illa quibus in bello, quibus in venatione,

quibus in conviviis, quibus in ludis amiciri solet? Quid stultius quam

omnia Caesaris indumenta dicere convenire pontifici?

Sed quam lepide addit; “Seu etiam dignitatem imperialium praesidentium

equitum”! “Seu” inquit. Distinguere duo haec invicem voluit, quasi multum

inter se habeant similitudinis, et de imperatorio habitu ad equestrem

dignitatem delabitur,[224] nescio quid loquens. Mira quaedam effari vult,

sed deprehendi in mendacio[225] timet, eoque inflatis buccis et turgido

gutture dat sine mente sonum.

“Conferentes ei etiam imperialia sceptra.” Quae structura orationis! Qui

nitor! Qui ordo! Quaenam sunt sceptra ista imperialia? Unum est sceptrum,

non plura; si modo sceptrum gerebat imperator. Num et pontifex sceptrum

manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem et galeam et iaculum?

“Simulque cuncta signa atque banna.” Quid tu “signa” accipis? Signa sunt

aut statuae, unde frequenter legimus signa et tabulas pro sculpturis ac

picturis,—prisci enim non in parietibus pingebant, sed in tabulis,—aut

vexilla, unde illud; “Signa, pares aquilas.” A priore significato sigilla

dicuntur parvae statuae atque sculpturae. Num ergo statuas aut aquilas

suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius? At “banna” quid

sibi velit, non invenio. Deus te perdat, improbissime mortalium, qui

sermonem barbarum attribuis saeculo erudito!

“Et diversa ornamenta imperialia.” Quia dixit “banna,” satis putavit

significatum esse, et ideo cetera sub verbum universale conclusit.

Et quam frequenter inculcat “imperalia”; quasi propria quaedam sint

ornamenta imperatoris magis quam consulis, quam dictatoris, quam Caesaris!

“Et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam

potestatis nostrae.”

“Proicit ampullas et sesquipedalia verba,”

“Rex regum Darius, consanguineusque deorum,”

numquam nisi numero plurali loquens.[226] Quae est ista processio

imperialis; cucumeris per herbam torti, et crescentis[227] in ventrem?

Triumphasse existimas Caesarem quotiens domo prodibat, ut nunc solet

papa, praecedentibus albis equis, quos stratos ornatosque famuli

dextrant; quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius, nihilque a

pontifice Romano alienius? Quae etiam ista gloria est? Gloriamne, ut

Hebraeae linguae mos est, pompam et apparatus illum splendorem homo

Latinus appellasset? Ut illud quoque militiam pro milites, quod ab

Hebraeis sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius scribae

numquam aspexerant?

Verum quanta est munificentia tua, Imperator, qui non satis habes

ornasse[228] pontificem, nisi ornes et omnem clerum! “Culmen singularis

potentiae et praecellentiae,” ais, “effici patricios, consules.” Quis

audivit senatores aliosve homines effici patricios? Consules efficiuntur,

non patricii;[229] ex domo vel patricia, quae eadem senatoria dicitur,

siquidem senatores patres conscripti sunt, vel ex equestri, vel ex

plebeia; plusque est senatorem esse quam patricium, nam senator est

unus e delectis consiliariis reipublicae, patricius[230] vero qui e

domo senatoria ortum ducit. Ita qui senator aut ex patribus conscriptis

non protinus et patricius[230] est. Ridiculeque Romani mei hoc tempore

faciunt, qui praetorem suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno

homine constare possit, necesseque sit senatorem habere collegas; et

is[231] qui nunc senator dicitur fungatur officio praetoris. At dignitas

patriciatus in multis libris invenitur, inquies. Audio: sed in his

qui de temporibus post Constantinum loquuntur. Ergo post Constantinum

privilegium confectum est.

Sed numquid clerici fieri consules possunt? Coniugio sibi interdixere

Latini clerici: et consules fient, habitoque delectu militum cum

legionibus et auxiliis in provincias, quas fuerint sortiti, se conferent?

Ministrine et servi consules fient?[232] Nec bini, ut solebat, sed

centeni ac milleni ministri qui Romanae ecclesiae servient, dignitate

afficientur imperatoria? Et ego stolidus mirabar quod papa effici

diceretur! Ministri imperatores erunt; clerici vero milites. Militesne

clerici fient, aut militaria ornamenta gestabunt, nisi imperialia

ornamenta universis clericis impertis? Nam nescio quid dicas. Et quis

non videt hanc fabulam ab iis excogitatam esse, qui sibi omnem vestiendi

licentiam esse voluerunt? Ut existimem, si qua inter daemones qui aerem

incolunt ludorum genera exercentur, eos exprimendo clericorum cultu,

fastu, luxu, exerceri, et hoc scaenici[233] lusus genere maxime delectari.

Utrum magis insequar, sententiarum an verborum stoliditatem? Sententiarum

audistis. Verborum haec est; ut dicat senatum videri adornari, quasi

non utique adornetur, et quidem adornari gloria; et quod fit, factum

esse velit, ut “promulgavimus” pro promulgamus, illo enim modo sonat

iucundius oratio; et eandem rem per praesens et per praeteritum

enuntiet, velut “decernimus” et “decrevimus”; et omnia sint referta

his vocibus, “decernimus,” “decoramus,” “imperialis,” “imperatoria,”

“potentia,” “gloria”; et “exstat” pro est posuerit, cum “extare” sit

supereminere, vel superesse; et “nempe” pro scilicet; et “concubitores”

pro contubernales. “Concubitores” sunt qui concumbunt, et coeunt; nimirum

scorta intelligenda sunt. Addit, cum quibus dormiat, ne timeat, opinor,

nocturna phantasmata: addit cubicularios: addit hostiarios.

Non otiosum[234] est, quare haec ab eo minuta referuntur. Pupillum

instituit aut adolescentem filium, non senem; cui omnia quibus necesse

habet tenera aetas ipse velut amantissimus pater praeparat, ut David

Salomoni[235] fecit. Atque ut per omnes numeros fabula impleatur, dantur

clericis equi, ne asinario illo Christi more super asellos sedeant; et

dantur non operti sive instrati operimentis coloris albi, sed decorati

colore albo. At quibus operimentis! Non stragulis, non Babylonicis, aut

quo alio genere, sed “mappulis et linteaminibus”! Mappae ad mensam

pertinent, linteamina ad lectulos. Et quasi dubium sit cuius sint haec

coloris, interpretatur; “id est candidissimo colore.” Dignus Constantino

sermo, digna Lactantio facundia, cum in ceteris, tum vero in illo “equos

equitent”!

Et cum de vestitu senatorum nihil dixerit, non de laticlavo, non de

purpura, non de ceteris, de calceamentis sibi loquendum putavit; nec

lunulas appellavit, sed udones, sive “cum udonibus,” quos ut solet homo

ineptus exponit, “id est candido linteamine,” quasi udones linteamen

sint! Non occurrit impraesentiarum,[236] ubi repererim “udones,” nisi

apud Martialem Valerium, cuius disticon quod inscribitur “Udones

Cilicii”[237] hoc est:

“Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti;

Cinyphio[238] poterit planta latere sinu.”

Ergo non linei utique, nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus

non calceari pedes senatorum ait, sed senatores illustrari.

Atque per hoc, “sicut caelestia ita terrena[239] ad laudem Dei

decorentur,” quae tu “caelestia” vocas; quae “terrena”? Quomodo caelestia

decorantur? Quae autem Deo laus sit ista tu videris. Ego vero, si qua

mihi fides est, nihil puto nec Deo nec ceteris hominibus magis esse

invisum quam tantam clericorum in rebus saecularibus licentiam. Verum

quid ego in singula impetum facio? Dies me deficiat,[240] si universa,

non dico amplificare, sed attingere velim.

“Pre[241] omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro

et successoribus eius ex nostro indictu, ut quem placatus

proprio consilio clericare voluerit et in religioso numero

religiosorum clericorum connumerare, nullus ex omnibus

praesumat superbe agere.”

Quis est hic Melchisedec, qui patriarcham Abraam benedicit?

Constantinusne, vix Christianus, facultatem ei, a quo baptizatus est

et quem beatum appellat, tribuit clericandi? Quasi prius nec fecisset

hoc Silvester nec facere potuisset! Et qua comminatione vetuit, ne quis

impedimento esset? “Nullus ex omnibus praesumat superbe agere.” Qua etiam

elegantia! “Connumerare in numero religioso religiosorum,” “clericare ...

clericorum,” et “indictu,” et “placatus.”

Atque iterum ad diadema revertitur:

“Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius

diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi

concesserimus,[242] ex auro purissimo et gemmis pretiosis[243]

uti debeant pro honore beati Petri.”

Iterum interpretatur diadema; cum barbaris enim et obliviosis loquebatur;

et adicit “de auro purissimo,” ne forte aliquid aeris aut scoriae

crederes admixtum.[244] Et gemmas cum dixit, addit “pretiosas” eodem

timore ne viles forsitan suspicareris. Cur tamen non “pretiosissimas,”

quemadmodum “aurum purissimum”? Plus namque[245] interest inter gemmam

et gemmam, quam inter aurum et aurum. Et cum dicere debuisset distinctum

gemmis, dixit “ex gemmis.” Quis non vidit ex eo loco sumptum, quem

princeps gentilis non legerat; “Posuisti in capite eius coronam de lapide

pretioso”? Sic locutus[246] est Caesar vanitate quadam coronae suae

iactandae, si modo Caesares coronabantur, in se ipsum contumeliousus,

qui vereretur ne homines opinarentur eum non gestare coronam ex auro

purissimo cum gemmis pretiosis, nisi indicasset?

Accipe causam cur sic loquatur; “pro honore beati Petri.” Quasi Christus

non sit summus angularis lapis, in quo templum ecclesiae constructum est,

sed Petrus; quod iterum postea facit. Quem si tantopere venerari volebat,

cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni Baptistae Romae

dicavit?

Quid? Illa loquendi barbaries nonne testatur non saeculo Constantini,

sed posteriori, cantilenam hanc esse confictam? “Decernimus quod ...

uti debeant,”[247] pro eo quod est decernimus[248] ut utantur: sic nunc

barbari homines vulgo loquuntur et scribunt, “Iussi quod deberes venire,”

pro eo quod est, “Iussi ut venires”: et “decrevimus” et “concessimus,”

quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint.

“Ipse vero beatus papa super coronam clericatus, quam gerit

ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti

corona.”

O tuam singularem stultitiam, Constantine! Modo dicebas coronam super

caput papae ad honorem facere beati Petri; nunc ais non facere, quia

Silvester illam recusat; et cum factum recusantis probes, tamen iubes eum

aurea uti corona; et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius

successores dicis agere debere. Transeo quod rasuram coronam vocas, et

papam pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat

coeptus.

“Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, resurrectionem

Dominicam designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris

imposuimus, et tenentes frenum equi pro reverentia beati Petri

dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio

omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad

imperii nostri imitationem.”

Nonne videtur hic auctor fabulae non per imprudentiam, sed consulto

et dedita opera praevaricari et undique ansas ad se reprehendendum

praebere? In eodem[249] loco ait, phrygio et Dominicam resurrectionem

repraesentari,[250] et imperii Caesarei esse imitationem; quae duo

inter se maxime discrepant. Deum testor, non invenio quibus verbis, qua

verborum atrocitate, confodiam hunc perditissimum nebulonem. Ita omnia

verba plena insaniae evomit. Constantinum non tantum officio similem

Moysi, qui summum sacerdotem iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria[251]

facit exponentem, quod difficillimum est iis qui diu in sacris

litteris[252] sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum pontificem

maximum, ut multi Imperatores fuerunt, ut commodius ipsius ornamenta in

alterum summum pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago

itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod[253] istam nefandissimam mentem

non nisi in stultissimum hominem cadere permisit: quod etiam posteriora

declarant. Namque Aaron sedenti in equo Moysen[254] inducit dextratoris

exhibuisse officium, et hoc non per medium Israel, sed per Chananeos

atque Aegyptios, id est per infidelem civitatem, ubi non tam imperium

erat orbis terrarum quam daemonum, et daemones colentium populorum.

“Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed ut[255] magis

quam imperii terreni dignitas, gloria et potentia decoretur,

ecce tam palatium nostrum, quamque Romanam urbem et omnes

Italiae sive occidentalium regionum provincias,[256] loca,

civitates beatissimo pontifici et universali papae Silvestro

tradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius

per pragmaticum constitutum decrevimus disponendas atque iuri

sanctae Romanae ecclesiae permanendas.”

De hoc in oratione Romanorum atque Silvestri multa disseruimus. Huius

loci est ut dicamus neminem fuisse facturum ut nationes uno cunctas

verbo donationis involveret, et qui minutissima quaeque superius est

exsecutus, lorum, calceos,[257] linteamina equorum,[258] non referret

nominatim provincias,[259] quarum singulae non[260] singulos reges nunc

aut principes regibus pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator

quae provinciae sub Constantino erant, quae non erant. Nam certe cunctae

sub eo non erant.[261] Alexandro exstincto videmus singulas regiones in

ducum partitione numeratas; a Xenophonte terras principesque nominatos,

qui vel ultro vel armis sub imperio Cyri fuerunt; ab Homero Graecorum

barbarorumque regum nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem,

numerum navium et prope numerum[262] militum, catalogo[263] comprehensum,

cuius exemplum cum multi Graeci, tum vero nostri Latini, Ennius,

Virgilius, Lucanus, Statius, aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et

Moyse in divisione terrae promissionis viculos quoque universos fuisse

descriptos;[264] et tu gravaris etiam provincias recensere? Occidentales

tantum provincias nominas. Qui sunt fines occidentis; ubi incipiunt,

ubi desinunt? Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et

orientis, meridieique et septentrionis, ut sunt Asiae, Africae, Europae?

Necessaria verba subtrahis, ingeris supervacua. Dicis, “provincias, loca,

civitates.” Nonne et provinciae et urbes loca sunt? Et cum dixeris

provincias, subiungis civitates, quasi hae sub illis non intelligantur.

Sed non est mirum qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem

urbium provinciarumque nomina praeterire, et quasi lethargo oppressum,

quid loquatur ignorare. “Italiae sive occidentalium regionum,” tamquam

aut hoc aut illud, cum tamen utrumque intelligat: appellans “provincias

regionum,” cum sint potius regiones provinciarum; et “permanendam”[265]

dicens pro permansuram.

“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam

potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae

provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et

illic nostrum constitui imperium.”[266]

Taceo quod dixit civitates aedificari, cum urbes aedificentur non

civitates; et “Byzantiam[267] provinciam.” Si tu es Constantinus,

redde causam cur illum potissimum locum condendae urbi[268] delegeris.

Quod enim alio te transferas post Romam traditam non tam congruum quam

necessarium est. Nec te appelles imperatorem, qui Romam amisisti, et

de nomine Romano, quod discerpis, pessime meritus es; nec regem, quod

nemo ante te fecit; nisi ideo te regem appelles quia Romanus esse

desiisti.[269] Sed affers causam sane honestam:

“Quoniam ubi princeps sacerdotum et Christianae religionis

caput constitutum est ab imperatore caelesti iustum non est ut

illic imperator terrenus habeat potestatem.”

O stultum David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam, Iosiamque, et

ceteros reges, stultos ac parum religiosos, qui in urbe Hierusalem cum

summis sacerdotibus habitare sustinuerunt, nec tota illis urbe cesserunt!

Plus sapit Constantinus triduo quam illi tota vita sapere potuerunt!

Et “imperatorem caelestem” appellas, quia terrenum accepit imperium;

nisi Deum intelligis,—nam ambigue loqueris,—a quo terrenum principatum

sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum esse mentiris.

“Haec vero omnia, quae per hanc imperialem sacram[270] et per

alia divalia decreta statuimus et firmamus,[271] usque in finem

mundi illibata et inconcussa permanere decrevimus.”

Modo terrenum te vocaveras, Constantine: nunc divum sacrumque vocas.

Ad gentilitatem recidis, et plusquam gentilitatem. Deum te facis, et

verba tua sacra, et decreta immortalia; nam mundo imperas ut tua iussa

conservet “illibata et inconcussa.” Non cogitas quis tu es, modo e[272]

sordidissimo impietatis caeno[273] lotus et vix perlotus? Cur non

addebas; “Iota unum aut unus apex de privilegio hoc non praeteribit,[274]

ut non magis pereat caelum et terra?” Regnum Saul a Deo electi ad

filios non pervenit; regnum David in nepote discerptum est, et postea

exstinctum. Et tu ad finem usque mundi regnum, quod tu sine Deo[275]

tradis, permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam tam cito te

docuit mundum esse periturum? Nam poetis, qui hoc etiam testantur, non

puto te hoc tempore fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius

tibi affinxit.

Ceterum, qui tam magnifice superbeque locutus est, timere incipit,

sibique diffidere, eoque obtestationibus agit:

“Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit,[276] et

coram terribili eius iudicio obtestamur[277] omnes nostros

successores Imperatores vel cunctos optimates, satrapas etiam

amplissimumque senatum et universum populum in universo orbe

terrarum, nec non[278] et in posterum,[279] nulli eorum quoquo

modo licere hoc aut confringere vel in quoquam convelli.”

Quam aequa, quam religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per

innocentiam et fidem obtestetur ceteros lupos atque pastores, ne oves,

quas sustulit interque filios et amicos partitus est, aut illi adimere,

aut hi repetere tentent. Quid tantopere extimescis, Constantine? Si opus

tuum ex Deo non est, dissolvetur: sin ex Deo, dissolvi non poterit.

Sed video! Voluisti imitari Apocalypsim ubi dicitur: “Contestor autem

audienti omnia verba prophetiae libri huius; si quis apposuerit ad haec,

apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis

diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de

libro vitae et de civitate sancta.” At tu numquam legeras Apocalypsim,

ergo non sunt haec verba tua.

“Si quis autem, quod non[280] credimus, in hoc temerator

exstiterit, aeternis condemnationibus subiaceat condemnatus,

et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi in praesenti et

in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori

concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.”

Hic terror atque haec comminatio non[281] saecularis principis solet

esse, sed priscorum sacerdotum ac flaminum, et nunc ecclesiasticorum.

Itaque non est Constantini oratio haec, sed alicuius clericuli stolidi,

nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et crasi, ac inter

crapulam interque fervorem vini has sententias et haec verba ructantis,

quae non in alium transeunt, sed in ipsum convertuntur auctorem. Primum

ait, “aeternis condemnationibus subiaceat,” deinde, quasi plus addi

queat, alia addere vult, et post aeternitatem poenarum adiungit poenas

vitae praesentis; et cum Dei condemnatione nos terreat, adhuc, quasi

maius quiddam sit, terret nos odio Petri,—cui Paulum cur adiungat,

aut cur solum, nescio. Iterumque solito lethargo ad poenas aeternas

redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si minae hae exsecrationesque

Constantini forent, invicem exsecrarer ut tyrannum et profligatorem

reipublicae meae, et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis

extimescat[282] exsecrationem avarissimi hominis et ritu histrionum

verba simulantis ac sub persona Constantini alios deterrentis? Hoc est

proprie hypocritam esse, si Graecam vocem exquirimus, sub aliena persona

abscondere tuam.

“Huius vero imperialis decreti paginam propriis manibus

roborantes super venerandum corpus beati Petri posuimus.”

Chartane an membrana fuit pagina in qua scripta haec sunt? Tametsi

paginam vocamus alteram faciem, ut dicunt, folii; veluti quinternio habet

folia dena, paginas vicenas.

O rem inauditam et incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse

me quendam[283] memini, quis librum Iob scripsisset; cumque ille

respondisset, “Ipse Iob,” tunc me subiunxisse, “Quo pacto igitur de sua

ipsius morte faceret mentionem?” Quod de multis aliis libris dici potest,

quorum ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari potest id

quod nondum esset administratum, et in tabulis contineri id quod post

tabularum, ut sic dicam, sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil

aliud est quam paginam privilegii ante fuisse mortuam sepultamque quam

natam, nec tamen umquam a morte atque sepultura reversam; praesertim

antequam conscripta esset roboratam, nec id una tantum sed utraque

Caesaris manu. Et quid istud est roborare illam? Chirographone Caesaris,

aut anulo signatorio? Magnum nimirum robur, maiusque multo quam si

tabulis aereis mandavisset! Sed non est opus scriptura aerea, cum

super corpus beati Petri charta reponatur. Cur hic Paulum retices, qui

simul iacet cum Petro, et magis custodire possent ambo quam si afforet

tantummodo corpus unius?

Videtis artes malitiamque[284] nequissimi Sinonis. Quia donatio

Constantini doceri non potest, ideo non in tabulis aereis sed charteis

privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi apostoli

dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro[285] inquirere, aut, si

inquireremus, carie absumptum putaremus. Sed ubi tunc erat corpus beati

Petri? Certe nondum in templo ubi nunc est, non in loco sane munito ac

tuto. Ergo non illic Caesar paginam collocasset. An beatissimo Silvestro

paginam non credebat, ut parum sancto, parum cauto, parum diligenti?

O Petre, O Silvester, O sancti[286] Romanae ecclesiae pontifices,

quibus oves Domini commissae sunt, cur vobis commissam paginam non

custodistis?[287] Cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere passi

estis? Opinor quia corpora quoque vestra contabuerunt. Stulte igitur

fecit Constantinus. En redacta in pulverem pagina, ius simul privilegii

in pulverem abiit!

Atqui, ut videmus, paginae exemplar ostenditur. Quis ergo illam de sinu

sanctissimi apostoli temerarius accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit.

Unde porro exemplar?[288] Nimirum aliquis antiquorum scriptorum debet

afferri, nec posterior Constantini temporibus. At is nullus affertur,

sed fortasse aliquis recens. Unde hic habuit? Quisquis enim de superiore

aetate historiam texit, aut Spiritu Sancto dictante loquitur, aut veterum

scriptorum et eorum quidem qui de sua aetate scripserunt sequitur

auctoritatem. Quare quicumque veteres non sequitur, is de illorum

numero erit quibus ipsa vetustas praebet audaciam mentiendi. Quod si

quo in loco ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit quam

illa glossatoris[289] Accursii de legatis Romanis ad leges accipiendas

dimissis in Graeciam plusquam stulta narratio cum Tito Livio aliisque

praestantissimis scriptoribus convenit.

“Datum Romae tertio Kalendas[290] Aprilis, Constantino Augusto

quarto consule et Gallicano quarto consule.”

Diem posuit penultimum Martii ut sentiremus hoc factum esse sub tempus

sanctorum dierum, qui illo plerumque tempore solent esse. Et Constantino

quartum consule, et Gallicano quartum consule! Mirum si uterque ter

fuerat consul et in quarto consulatu forent collegae! Sed mirandum magis

Augustum leprosum elephantia, qui morbus inter ceteros ut elephas inter

beluas eminet, velle etiam accipere consulatum, cum rex Azarias simul

ac lepra tactus est in privato se continuerit, procuratione regni ad

Ionatam[291] filium relegata, ut fere omnes leprosi fecerunt! Quo uno

argumento totum prorsus privilegium confutatur, profligatur, evertitur.

Ac ne quis ambigat ante leprosum esse debuisse quam consulem, sciat et ex

medicina paulatim hunc morbum succrescere, et ex notitia antiquitatis

consulatum iniri Ianuario mense magistratumque esse annuum, et haec

Martio proximo gesta referuntur.

Ubi neque hoc[292] silebo; in epistolis scribi solere “datum,” non autem

in ceteris, nisi apud indoctos. Dicuntur enim epistolae dari vel illi,

vel ad illum; illi quidem qui perfert ut puta tabellario, ut reddat et

in manum porrigat homini cui mittuntur; ad illum vero ut ei a perferente

reddantur, hic est is cui mittuntur.[293] Privilegium autem, ut aiunt,

Constantini, quod reddi alicui non debebat, nec dari debuit dici: ut

appareat eum qui sic locutus est mentitum esse, nec[294] scisse fingere

quod Constantinum dixisse ac fecisse verisimile esset. Cuius stultitiae

atque vesaniae affines se ac socios faciunt quicumque hunc vera dixisse

existimant atque defendunt; licet nihil iam habeant quo opinionem suam,

non dico defendere, sed honeste excusare, possint.

An honesta erroris excusatio est, cum patefactam videas veritatem, nolle

illi acquiescere quia nonnulli magni homines aliter senserint?[295]

Magni, inquam, dignitate, non sapientia nec virtute. Unde tantum[296]

scis an illi quos tu sequeris, si eadem audissent quae tu, mansuri in

sententia fuerint, an a sententia recessuri? Et nihilominus indignissimum

est plus homini velle tribuere quam veritati, id est Deo. Ita enim quidam

omnibus defecti rationibus solent mihi[297] respondere: Cur tot summi

pontifices donationem hanc veram esse crediderunt? Testificor vos, me

vocatis quo nolo, et invitum me maledicere summis pontificibus cogitis,

quos magis in delictis suis operire vellem. Sed pergamus ingenue loqui,

quandoquidem aliter agi nequit haec causa.

Ut fatear eos ita credidisse, et non malitia[298] fecisse; quid

mirum si ista crediderunt, ubi tantum lucri blanditur, cum plurima,

ubi nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam credant? Nonne

apud Aram Coeli, in tam eximio templo et in loco maxime augusto,[299]

cernimus pictam fabulam Sibyllae et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate

Innocentii tertii haec scribentis, qui etiam de ruina templi Pacis sub

natale Salvatoris, hoc est in partu Virginis, scriptum reliquit? Quae

ad evertendam magis fidem quia falsa, quam ad stabiliendam quia miranda

sunt, pertinent. Mentirine ob speciem[300] pietatis audet vicarius

veritatis, et se scientem hoc piaculo obstringere? An non mentitur?

Immo vero a sanctissimis viris se, cum hoc facit, dissentire non videt?

Tacebo alios: Hieronymus Varronis testimonio utitur, decem Sibyllas

fuisse; quod opus Varro ante Augustum condidit. Idem de templo Pacis

ita scribit: “Vespasianus et Titus Romae templo Pacis aedificato, vasa

templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt, quae Graeca et

Romana narrat historia.” Et hic unus indoctus plus vult libello suo etiam

barbare scripto credi quam fidelissimis veterum, prudentissimorum hominum

historiis!

Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam ipsius tacito[301]

praeteriri. Romae ex auctoritate papae ostenditur codex Bibliae,[302]

tamquam reliquiae sanctorum luminibus[303] semper accensis, quod

dicunt[304] scriptum chirographo Hieronymi. Quaeris argumentum? Quia

multum, ut inquit Virgilius, est pictai vestis et auri: res quae magis

Hieronymi manu indicat scriptum non esse. Illum ego diligentius

inspectum comperi scriptum esse iussu regis, ut opinor, Roberti

chirographo hominis imperiti.

Huic simile est, quamquam decem millia huiusmodi Romae sunt, quod

inter religiosa demonstratur in tabella effigies Petri et Pauli,

quam Silvester Constantino ab eisdem apostolis in somnis admonito in

confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico quia negem effigies illas

esse apostolorum (utinamque tam vera esset epistola nomine Lentuli missa

de effigie Christi, quae non minus improbe ementita est quam privilegium

quod confutavimus!) sed quia tabella illa a Sylvestro non fuerit exhibita

Constantino; in quo non sustineo animi mei admirationem continere.

Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri, quia et omnis in hoc quaestio

versatur, et mihi cum sermo sit cum pontificibus Romanis, de pontifice

Romano potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile aliorum

coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis quae ibi narrantur unam tantum

de dracone attingam, ut doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim

Gesta Silvestri ab Eusebio quodam Graeco homine, ut interpres testatur,

composita sunt,[305] quae natio ad mendacia semper promptissima[306] est,

ut Iuvenalis satirica[307] censura ait:

“... Quicquid Graecia mendax

Audet in historia.”

Unde draco ille venerat? Romae dracones non gignuntur. Unde etiam illi

venenum? In Africa tantum pestiferi dracones ob ardorem regionis esse

dicuntur. Unde praeterea tantum veneni ut tam spatiosam civitatem peste

corrumperet, praesertim cum in tam alto specu demersus esset, ad quem

centum quinquaginta gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan

basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque interimunt. Nec

Cato Caesarem fugiens cum tanta hominum manu per medias Africae harenas,

dum iter faceret ac dormiret, ullum suorum comitum[308] serpentis afflatu

vidit exstinctum; neque illi populi ob id aerem sentiunt pestilentem.

Et si quid fabulis credimus, et Chimaera et Hydra et Cerberus sine noxa

vulgo conspecti sunt ac tacti.

Adhuc quin eum Romani potius occidissent? Non poterant, inquis? At multo

grandiorem serpentem in Africa ad ripam Bagradae[309] Regulus occidit.

Hunc vero vel obstructo ore specus facile erat interimere. An nolebant?

Ita, opinor, pro deo colebant, ut Babylonii fecerunt. Cur ergo, ut[310]

Daniel illum dicitur occidisse, non et Silvester hunc potius occidisset,

quem[311] canabaceo filo alligasset, et domum illam in aeternum

perdidisset? Ideo commentator fabulae noluit draconem interimi, ne plane

Danielis narratio referri videretur. Quod si Hieronymus, vir doctissimus

ac fidelissimus interpres, Apollinarisque et Origenes atque Eusebius

et nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si eam Iudaei

in Veteris Instrumenti archetypo non agnoscunt; id est, si doctissimi

quique Latinorum, plerique Graecorum, singuli Hebraeorum illam ut fabulam

damnant, ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, quae nullius scriptoris

auctoritate fulcitur, et quae magistram multo superat stultitia?

Nam quis beluae subterraneam domum aedificaverat? Quis illic eam

collocaverat, et ne prodiret atque avolaret (volant enim dracones,

ut quidam aiunt, etsi alii negant) imperaverat? Quis genus illud

cibi excogitaverat?[312] Quis feminas,[313] easque virgines ac

sanctimoniales, descendere praeceperat, nec nisi Kalendis? An tenebat

draco quis esset dies Kalendarum? Et tam parco raroque erat cibo

contentus? Nec virgines tam altum specum, tam immanem et esurientem

beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco, ut feminis, ut

virginibus, ut cibaria afferentibus. Credo, etiam cum illis fabulabatur.

Quid ni, honore dicto, etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex

draconis serpentisve cum matre concubitu geniti dicuntur. Quid, denegato

postea victu, non potius aut prodisset,[314] aut fuisset exstinctus?

O miram hominum dementiam, qui his anilibus deliramentis fidem habent!

Iam vero quamdiu hoc factitatum est? Quando fieri[315] coeptum? Ante

adventum Salvatoris, an postea? Nihil horum scitur. Pudeat nos, pudeat

harum neniarum et levitatis plusquam inimicae.[316] Erubescat Christianus

homo, qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui quae non modo

vera non sunt, sed nec verisimilia.

At enim inquiunt, hanc daemones potestatem in gentibus obtinebant, ut eas

diis servientes illuderent. Silete, imperitissimi[317] homines, ne dicam

sceleratissimos, qui fabulis vestris tale semper velamentum obtenditis!

Non desiderat sinceritas Christiana patrocinium falsitatis; satis per se,

superque sua ipsius luce ac veritate defenditur, sine istis commenticiis

ac praestigiosis fabellis, in Deum, in Christum, in Spiritum Sanctum

contumeliosissimis. Siccine Deus arbitrio daemonum[318] tradiderat genus

humanum, ut tam manifestis, tam imperiosis miraculis seducerentur;[319]

ut propemodum posset iniustitiae[320] accusari, qui oves lupis

commisisset, et homines magnam errorum suorum haberent excusationem?

Quod si tantum olim licebat daemonibus, et nunc apud infideles vel

magis liceret; quod minime videmus, nec ullae ab eis huiusmodi fabulae

proferuntur.

Tacebo de aliis populis; dicam de Romanis, apud quos paucissima miracula

feruntur, eaque vetusta atque incerta. Valerius Maximus ait hiatum

illum terrae in medio foro, cum se in eum Curtius armatum adacto equo

immisisset, iterum coisse inque pristinam formam continuo revertisse.

Item Iunonem Monetam, cum a quodam milite Romano captis Veiis per iocum

interrogata esset, an Romam migrare vellet, respondisse velle.

Quorum neutrum Titus Livius sentit et prior auctor et gravior. Nam

et hiatum permansisse vult, nec tam fuisse subitum quam vetustum,

etiam ante conditam urbem, appellatumque Curtium lacum quod in eo

delituisset Curtius Mettius Sabinus Romanorum fugiens impressionem; et

Iunonem annuisse, non respondisse, adiectumque fabulae postea vocem

reddidisse. Atque de nutu quoque palam est illos esse mentitos, vel

quod motum simulacri, avellebant autem illud, interpretati sunt sua

sponte esse factum, vel qua lascivia hostilem et victam et lapideam deam

interrogabant, eadem lascivia annuisse finxerunt. Tametsi Livius[321]

inquit non annuisse, sed milites quod annuisset exclamasse. Quae tamen

boni scriptores non defendunt facta, sed dicta excusant. Nam prout idem

Livius ait; “Datur haec[322] venia antiquitati, ut miscendo humana

divinis primordia urbium augustiora faciat.” Et alibi: “Sed in rebus tam

antiquis si qua similia veri sunt pro veris accipiantur, satis habeam.

Haec[323] ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad

fidem; neque affirmare neque refellere est operae pretium.”[324]

Terentius Varro, his duobus et prior et doctior et, ut sentio, gravior

auctor, ait triplicem historiam de lacu Curtio a totidem auctoribus

proditam; unam a Proculo, quod is lacus ita sit appellatus a Curtio,

qui se in eum deiecit; alteram a Pisone, quod a Mettio Sabino; tertiam a

Cornelio, cuius rei socium addit Luctatium, quod a Curtio consule, cui

collega fuit M. Genutius.[325]

Neque vero dissimulaverim Valerium non plane posse reprehendi quod ita

loquatur, cum paulo post graviter et severe subiciat: “Nec me praeterit

de motu et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque percepto,

quam in ancipiti opinione aestimatio versetur. Sed quia non nova

dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vendicent.” De voce

deorum dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum Fortunae, quod

bis locutum fingitur his verbis: “Rite me, matronae, vidistis,[326] rite

dedicastis.”

At vero nostri fabulatores passim inducunt idola loquentia, quod ipsi

gentiles et idolorum cultores non dicunt et sincerius negant quam

Christiani affirmant. Apud illos[327] paucissima miracula non fide

auctorum, sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione

nituntur; apud istos recentiora quaedam narrantur, quae illorum homines

temporum nescierunt.[328]

Neque ego admirationi sanctorum derogo, nec ipsorum divina opera

abnuo,[329] cum sciam tantum fidei quantum est granum sinapis[330]

montes etiam posse transferre. Immo defendo illa ac tueor, sed misceri

cum fabulis non sino. Nec persuaderi possum hos[331] scriptores alios

fuisse quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum Christianorum,

si haec figmenta per dolosos homines in manus imperitorum delata

acciperentur pro veris, aut fideles habentes quidem aemulationem Dei,

sed non secundum scientiam,[332] qui non modo de gestis sanctorum,

verum etiam Dei genetricis atque adeo Christi improba quaedam et[333]

pseudevangelia scribere non reformidarunt. Et summus pontifex hos

libros appellat apocryphos, quasi nihil vitii sit[334] quod eorum

ignoratur auctor, quasi credibilia sint quae narrantur, quasi sancta et

ad confirmationem religionis pertinentia; ut iam non minus culpae sit

penes hunc qui mala probat quam penes illum qui mala excogitavit. Nummos

reprobos discernimus, separamus, abicimus;[335] doctrinam reprobam non

discernemus, sed retinebimus, sed cum bona miscebimus, sed pro bona

defendemus?

Ego vero, ut ingenue[336] feram sententiam, Gesta Silvestri nego esse

apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam fertur auctor; sed falsa atque

indigna quae legantur existimo cum in aliis tum vero in alio[337] quod

narratur de dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam tanta

repetii. Neque enim si Naaman leprosus fuit, continuo et Constantinum

leprosum fuisse dicemus? De illo multi auctores meminerunt, de hoc

principe orbis terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit, nisi

nescio quis alienigena, cui non aliter habenda est fides quam alteri

cuidam de vespis intra nares Vespasiani nidificantibus, et de rana partu

a Nerone emissa, unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana

lateat in sepulcro: quod nec vespae ipsae nec ranae, si loqui possent,

dixissent;[338] nisi ad deos Capitolinos hoc referunt, quasi illi loqui

consuessent et hoc fieri iussissent.[339]

Sed quid mirer haec non intelligere pontifices, cum nomen ignorent suum!

Cephas enim dicunt vocari Petrum quia caput apostolorum esset, tamquam

hoc vocabulum sit Graecum ἀπὸ τῆς κεφαλῆς,[340] et non Hebraicum,

seu[341] potius Syriacum, quod Graeci κηφᾶς[342] scribunt, quod apud

eos interpretatur Petrus, non caput. Est enim “petrus,” et “petra,”

Graecum vocabulum, stulteque per etymologiam Latinam exponitur petra,

quasi pede trita. Et metropolitanum ab archiepiscopo distinguunt[343]

voluntque illum a mensura civitatis dictum, cum Graece dicatur non

μετρόπολις sed μητρόπολις,[344] id est mater-civitas sive urbs;[345] et

patriarcham quasi patrem patrum; et papam ab interiectione pape dictum;

et fidem orthodoxam quasi rectae gloriae; et Simonem media correpta,

cum legendum sit media longa, ut Platonem et Catonem;[346] et multa

similia quae transeo, ne culpa aliquorum omnes summos pontifices videar

insectari. Haec dicta sint, ut nemo miretur si donationem Constantini

commenticiam[347] fuisse papae multi non potuerunt deprehendere, tametsi

ab aliquo eorum ortam esse hanc fallaciam reor.

* * * * *

At dicitis, cur Imperatores, quorum detrimento res ista cedebat,

donationem Constantini non negant, sed fatentur, affirmant, conservant?

Ingens argumentum; mirifica defensio! Nam de quo tu loqueris Imperatore?

Si de Graeco, qui verus fuit Imperator, negabo confessionem: si de

Latino, libenter etiam confitebor. Etenim quis nescit Imperatorem Latinum

gratis factum esse a summo pontifice, ut opinor Stephano, qui Graecum

Imperatorem, quod auxilium non ferret Italiae, privavit, Latinumque

fecit; ita ut plura Imperator a papa quam papa ab Imperatore acciperet?

Sane Troianas opes quibusdam pactionibus soli Achilles et Patroclus

inter se partiti sunt! Quod etiam mihi videntur indicare Ludovici[348]

verba, cum ait; “Ego Ludovicus, Imperator Romanus Augustus, statuo et

concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro, principi

apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali[349] summo pontifici

et successoribus eius in perpetuum,[350] sicut a praedecessoribus[351]

nostris usque nunc in vestra potestate et dicione[352] tenuistis,

Romanam civitatem cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus

et territoriis eius montanis atque maritimis litoribus et portubus,

seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac villis in Tusciae

partibus.”[353]

Tune, Ludovice, cum Paschale pacisceris? Si tua, id est Imperii Romani,

sunt ista, cur alteri concedis? Si ipsius et ab eo[354] possidentur, quid

attinet te illa confirmare? Quantulum etiam ex Imperio Romano tuum erit,

si caput ipsum Imperii amisisti? A Roma dicitur Romanus Imperator. Quid,

cetera quae possides tuane an Paschalis sunt? Credo tua dices. Nihil

ergo valet donatio Constantini, si ab eo pontifici donata tu possides.

Si valet, quo iure Paschalis tibi cetera remittit, retentis tantum sibi

quae possidet? Quid sibi vult tanta, aut tua in illum, aut illius in te

de Imperio Romano largitio? Merito igitur pactum appellas, quasi quandam

collusionem.

“Sed quid faciam?” inquies. “Repetam armis quae papa occupat?

At ipse iam factus est me potentior. Repetam iure? At ius meum

tantum est quantum ille esse voluit;[355] non enim hereditario

nomine ad Imperium veni, sed pacto, ut, si Imperator esse

volo, haec et haec invicem papae promittam. Dicam nihil

donasse ex Imperio Constantinum? At isto modo causam agerem

Graeci Imperatoris et me omni fraudarem Imperii dignitate.

Hac enim ratione papa se dicit facere Imperatorem me, quasi

quendam vicarium suum, et nisi promittam, non facturum; et nisi

paream, me abdicaturum. Dummodo mihi det, omnia fatebor, omnia

paciscar. Mihi tantum[356] crede, si Romam ego ac[357] Tusciam

possiderem, tantum abest ut facerem quae facio; ut etiam

frustra mihi Paschalis donationis, sicut reor falsae,[358]

caneret cantilenam. Nunc concedo quae nec teneo nec habiturum

esse me spero. De iure papae inquirere non ad me pertinet, sed

ad Constantinopolitanum illum[359] Augustum.”

Iam apud me excusatus es, Ludovice, et quisquis alius princeps[360] es

Ludovici similis. Quid de aliorum Imperatorum cum summis pontificibus

pactione suspicandum est, cum sciamus quid Sigismundus fecerit, princeps

alioqui[361] optimus ac fortissimus, sed iam affecta aetate minus fortis,

quem per Italiam paucis stipatoribus saeptum in diem vivere vidimus

Romae etiam fame periturum, nisi eum, sed non gratis—extorsit enim

donationem—Eugenius pavisset! Is cum Romam venisset ut pro Imperatore

Romanorum coronaretur, non aliter a papa coronari potuit, quam[362]

Constantini donationem ratam haberet eademque omnia de integro donaret.

Quid magis contrarium quam pro Imperatore Romano[363] coronari qui Romae

ipsi renuntiasset, et coronari ab illo quem et confiteatur et, quantum in

se est, dominum Romani Imperii faciat, ac ratam habere donationem, quae

vera si sit, nihil Imperatori de Imperio reliqui fiat? Quod, ut arbitror,

nec pueri fecissent. Quominus mirum si papa sibi arrogat Caesaris

coronationem, quae populi Romani esse deberet.

Si tu, papa, et potes Graecum Imperatorem privare Italia

provinciisque[364] occidentis, et Latinum Imperatorem facis, cur

pactionibus uteris; cur bona Caesaris partiris; cur in te Imperium[365]

transfers?

Quare sciat, quisquis est qui dicitur[366] Imperator Romanorum, me iudice

se non esse nec Augustum, nec Caesarem, nec Imperatorem, nisi Romae

imperium teneat; et nisi operam det ut urbem Romam recuperet, plane esse

periurum. Nam Caesares illi priores, quorum fuit primus Constantinus,

non adigebantur iusiurandum interponere quo nunc Caesares obstringuntur,

sed quantum humana ope praestari potest, nihil imminuturos esse de

amplitudine Imperii Romani, eamque sedulo adaucturos.

Non ea re tamen vocati[367] Augusti, quod Imperium augere deberent, ut

aliqui sentiunt Latinae linguae imperiti, est enim Augustus quasi sacer

ab avium gustu dictus, quae in auspiciis adhiberi solebant, Graecorum

quoque testante lingua, apud quos Augustus σεβαστός[368] dicitur, unde

Sebastia vocata. Melius summus pontifex ab augendo Augustus diceretur,

nisi quod dum temporalia auget, spiritualia minuit. Itaque videas ut

quisque pessimus est summorum pontificum, ita maxime defendendae huic

donationi incumbere; qualis Bonifacius octavus, qui Caelestinum tubis

parieti insertis decepit. Hic et de donatione Constantini scribit

et regem Franciae[369] privavit, regnumque ipsum, quasi donationem

Constantini exsequi vellet, ecclesiae Romanae fuisse et esse subiectum

iudicavit; quod statim successores eius, Benedictus et Clemens, ut

improbum iniustumque revocarunt.

Verum quid sibi vult ista vestra, pontifices Romani, sollicitudo quod a

singulis Imperatoribus donationem Constantini exigitis confirmari, nisi

quod iuri diffiditis vestro? Sed laterem lavatis, ut dicitur; nam neque

illa umquam fuit, et quod non est confirmari non potest; et quicquid

donant Caesares, decepti exemplo Constantini faciunt, et donare Imperium

nequeunt.

* * * * *

Age vero, demus Constantinum donasse Silvestrumque aliquando possedisse,

sed postea vel ipsum, vel aliquem ipsorum[370] a possessione deiectum.

(Loquor nunc de his quae papa non possidet; postea loquar de his quae

possidet.) Quid possum vobis magis dare quam ut ea quae nec fuerunt nec

esse potuerunt fuisse concedam? Tamen[371] dico vos nec iure divino nec

iure humano ad recuperationem agere posse. In lege veteri Hebraeus supra

sextum annum Hebraeo servire vetabatur, et quinquagesimo[372] quoque

anno omnia redibant ad pristinum dominum. Tempore gratiae Christianus

a vicario Christi, redemptoris nostrae servitutis, premetur servitio

aeterno? Quid dicam! Revocabitur ad servitutem postquam liber factus est

diuque potitus libertate?

Sileo quam saevus, quam vehemens, quam barbarus dominatus frequenter est

sacerdotum; quod si antea ignorabatur, nuper est cognitum ex monstro illo

atque portento, Ioanne Vitellesco, cardinale et patriarcha, qui gladium

Petri quo auriculam Malcho abscidit in Christianorum sanguine lassavit;

quo gladio et ipse periit. An vero populis Israel a domo David et

Salomonis, quos prophetae a Deo missi unxerant, tamen propter graviora

onera desciscere licuit, factumque eorum Deus probavit; nobis ob tantam

tyrannidem desciscere non licebit, ab his praesertim qui nec sunt reges,

nec esse possunt, et qui de pastoribus ovium, id est animarum, facti sunt

fures ac latrones?

Et, ut ad ius humanum veniam, quis ignorat nullum ius esse bellorum; aut

si quod est, tamdiu valere quamdiu possideas quae bello parasti? Nam cum

possessionem perdis, et ius perdidisti; ideoque captivos, si fugerint,

nemo ad iudicem repetere solet; etiam nec praedas,[373] si eas priores

domini receperint. Apes et quaedam alia volucrum genera, si e privato

meo longius evolaverint et in alieno desederint, repeti non queunt.

Tu homines, non modo liberum animal, sed dominum ceterorum, si se in

libertatem manu et armis asserant, non manu et armis repetes, sed iure,

quasi tu homo sis, illi pecudes.

Neque est quod dicas: Romani iuste bella nationibus intulerunt, iusteque

libertate illas exuerunt. Noli me ad istam vocare quaestionem,[374] ne

quid in Romanos meos cogar dicere; quamquam nullum crimen tam grave esse

potuit ut aeternam mererentur populi servitutem; cum eo quod saepe culpa

principis, magnive alicuius in republica civis, bella gesserunt, et victi

immerita servitutis poena affecti sunt; quorum exemplis plena sunt omnia.

Neque vero lege naturae comparatum est, ut populus sibi populum subigat.

Praecipere aliis eosque exhortari possumus; imperare illis ac vim

afferre non possumus, nisi relicta humanitate velimus ferociores beluas

imitari, quae sanguinarium in infirmiores imperium exercent, ut leo in

quadrupedes, aquila in volucres, delphinus in pisces. Verumtamen hae

beluae non in suum genus sibi ius vindicant,[375] sed in inferius. Quod

quanto magis faciendum nobis est, et homo homini religioni habendus, cum,

ut M. Fabius inquit, nulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago

sua sancta sit.

Itaque quattuor fere causae sunt ob quas bella inferuntur: aut ob

ulciscendam iniuriam defendendosque amicos; aut timore accipiendae

postea calamitatis, si vires aliorum augeri sinantur; aut spe praedae;

aut gloriae cupiditate; quarum prima nonnihil honesta, secunda parum,

duae posteriores nequaquam honestae sunt. Et Romanis quidem illata fuere

bella frequenter, sed postquam se defenderant, et illis et aliis ipsi

intulerunt; nec ulla gens est quae dicioni eorum cesserit, nisi bello

victa et domita, quam recte aut qua causa, ipsi viderint. Eos ego nolim

nec damnare, tamquam iniuste pugnaverint, nec absolvere tamquam iuste;

tantum dicam eadem ratione Romanos ceteris bella intulisse qua reliqui

populi regesque, atque ipsis qui hello lacessiti victique sunt licuisse

deficere a Romanis, ut ab aliis dominis defecerunt; ne forte, quod nemo

diceret, imperia omnia ad vetustissimos illos, qui primi domini fuere, id

est, qui primi praeripuere aliena, referantur.

Et tamen melius in victis bello nationibus populo Romano quam Caesaribus

rempublicam opprimentibus ius est. Quocirca si fas erat gentibus a

Constantino, et quod multo plus est a populo Romano desciscere, profecto

et ab eo ius erit cuicumque cesserit ille ius suum. Atque, ut audacius

agam, si Romanis licebat Constantinum aut exigere ut Tarquinium, aut

occidere ut Iulium Caesarem, multo magis eum vel Romanis vel provinciis

licebit occidere qui in locum Constantini utcumque successit. Hoc etsi

verum, tamen ultra causam meam est, et idcirco[376] me reprimere volo nec

aliud ex his colligere quae dixi, nisi ineptum esse, ubi armorum vis

est, ibi ius quemque afferre verborum; quia quod armis acquiritur, idem

rursus armis amittitur.

Eo quidem magis, quod aliae novae gentes, ut de Gothis accepimus, quae

numquam sub imperio Romano fuerunt, fugatis veteribus incolis, Italiam et

multas provincias occuparunt, quas in servitutem revocari in qua numquam

fuerunt, quae tandem aequitas est, praesertim victrices, et fortasse

a victis? Quo tempore, si quae urbes ac nationes, ut factum fuisse

scimus, ab Imperatore desertae ad barbarorum adventum necesse habuerunt

deligere sibi regem, sub cuius auspiciis victoriam reportarunt, numquid

hunc postea a principatu deponerent; aut eius filios, tum commendatione

patris, tum propria virtute favorabiles iuberent esse privatos, ut iterum

sub Romano principe essent, maxime cum eorum opera assidue indigerent,

et nullum aliunde auxilium sperarent? Hos[377] si Caesar ipse, aut

Constantinus ad vitam reversus, aut etiam senatus populusque Romanus

ad commune iudicium, quale in Graecia Amphictyonum[378] fuit, vocaret,

prima statim actione repelleretur, quod a se olim custode desertos, quod

tamdiu[379] sub alio principe degentes, quod numquam alienigenae regi

subditos, quod denique homines libertati natos et in libertatem robore

animi corporisque assertos, ad famulatum servitiumque reposceret. Ut

appareat, si Caesar, si populus Romanus a repetendo exclusus est, multo

vehementius papam esse exclusum! Et si licet aliis nationibus quae sub

Roma fuerunt, aut regem sibi creare, aut rempublicam tenere, multo magis

id licere populo Romano, praecipue adversus novam papae tyrannidem.

* * * * *

Exclusi a defendenda donatione adversarii, quod nec umquam fuit et si

qua fuisset iam temporum conditione intercidisset, confugiunt ad alterum

genus defensionis, et velut relicta urbe in arcem se recipiunt, quam

statim deficientibus cibariis dedere cogentur. Praescripsit, inquiunt,

Romana ecclesia in iis[380] quae possidet. Cur ergo, quae maior pars

est, ea reposcit, in quibus non praescripsit, et in quibus alii

praescripserunt? Nisi id non licet aliis in hanc, quod huic licet in

alios.

Praescripsit Romana ecclesia! Cur ergo ab Imperatoribus totiens curat

sibi ius confirmandum? Cur donationem confirmationemque Caesarum iactat?

Si hoc unum satis est, iniuriam ei facis si de altero quoque iure non

sileas. Cur igitur de altero non siles? Nempe quia hoc sibi non sufficit.

Praescripsit Romana ecclesia! Et quomodo potest praescripsisse ubi de

nullo titulo sed de malefidei[381] possessione constat; aut, si malefidei

possessionem neges, profecto stultae fidei negare non possis? An in tanta

re tamque aperta excusata debet esse et iuris et facti ignorantia? Facti

quidem, quod Romam provinciasque non dedit Constantinus, quod ignorare

idiotae hominis est, non summi pontificis; iuris autem, quod illa nec

donari potuere nec accipi, quod nescire vix Christiani est. Itane stulta

credulitas dabit tibi ius in his quae, si prudentior fores, tua numquam

fuissent? Quid! Nonne nunc saltem, postquam te per ignorantiam atque

stultitiam possedisse docui, ius istud, si quod erat, amittes, et quod

inscitia male contulerat tibi, nonne id rursum cognitio bene adimet,

mancipiumque ab iniusto ad iustum dominum revertetur, fortassis etiam cum

usufructu? Quod si adhuc possidere pergis, iam inscitia in malitiam[382]

fraudemque conversa est, planeque effectus es[383] malefidei possessor.

Praescripsit Romana ecclesia! O imperiti, O divini iuris ignari! Nullus

quantusvis[384] annorum numerus verum abolere titulum potest. An vero

captus ego a barbaris, creditusque perisse,[385] post centum annos

quibus captivus fui, postliminio reversus paternae hereditatis repetitor

excludar? Quid hac re inhumanius? Atque, ut aliquod afferam exemplum, num

Jephte, dux Israel, reposcentibus filiis Ammon terram “a finibus Arnon

usque in Iaboc atque in Iordanem” respondit, “Praescripsit Israel iam per

trecentos annos?” An quod numquam illorum, sed Amorreorum fuisset terra

quam reposcerent ostendit; et hoc argumentum esse, ad Ammonitas[386]

illam non pertinere, quod numquam intra tot annorum curriculum

repoposcissent?

Praescripsit Romana ecclesia! Tace, nefaria lingua! Praescriptionem, quae

fit de rebus mutis et irrationabilibus, ad hominem transfers, cuius quo

diuturnior in servitute possessio eo est detestabilior? Aves ac ferae in

se praescribi nolunt, sed quantolibet tempore possessae, cum libuerit

et oblata fuerit occasio, abeunt: homini ab homine possesso abire non

licebit?[387]

Accipe unde magis fraus dolusque quam ignorantia Romanorum pontificum

appareat utentium iudice bello non iure; cui simile quiddam primos

pontifices in occupanda urbe ceterisque oppidis credo fecisse. Parum

ante me natum, testor eorum memoriam qui interfuerunt, per inauditum

genus fraudis Roma papale accepit imperium seu tyrannidem potius, cum

diu libera fuisset. Is fuit Bonifacius nonus, octavo in fraude ut[388]

in nomine par, si modo Bonifacii[389] dicendi sunt qui pessime faciunt.

Et cum Romani deprehenso dolo apud se indignarentur, bonus[390] papa in

morem Tarquinii summa quaeque papavera virga decussit. Quod cum postea,

qui ei successit, Innocentius imitari vellet, urbe fugatus est. De

aliis pontificibus nolo dicere, qui Romam vi semper oppressam armisque

tenuerunt; licet, quotiens potuit, rebellavit; ut sexto abhinc anno,

cum pacem ab Eugenio obtinere non posset, nec par[391] esset hostibus

qui earn obsidebant, et ipsa papam intra aedes obsedit, non permissura

illum abire priusquam aut pacem cum hostibus faceret aut administrationem

civitatis relegaret ad cives. At ille maluit urbem deserere dissimulato

habitu uno fugae comite, quam civibus gratificari iusta et aequa

petentibus. Quibus si des electionem, quis ignorat libertatem magis quam

servitium electuros?

Idem suspicari libet de ceteris urbibus quae a summo pontifice in

servitute retinentur, per quem a servitute liberari debuissent. Longum

esset recensere quot urbes ex hostibus captas populus Romanus olim

liberas fecit, adeo ut Titus Flaminius omnem Graeciam, quae sub Antiocho

fuisset, liberam esse et suis uti legibus iuberet. At papa, ut videre

licet, insidiatur sedulo libertati populorum; ideoque vicissim illi

quotidie oblata facultate (ad Bononiam modo respice) rebellant. Qui si

quando sponte, quod evenire potest aliquo aliunde periculo urgente, in

papale imperium concenserunt, non ita accipiendum est concensisse, ut

servos se facerent; ut numquam subtrahere a iugo colla possent; ut postea

nati non et ipsi arbitrium sui habeant; nam hoc iniquissimum foret.

“Sponte ad te, summe pontifex, ut nos gubernares venimus;

sponte nunc rursus abs te ne gubernes diutius recedimus.

Si qua tibi a nobis debentur, ponatur calculus datorum et

acceptorum. At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus,

qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus. Adde huc

iniurias quae aut abs te aut a tuis magistratibus huic civitati

frequentissime inferuntur. Deum testamur, iniuria cogit nos

rebellare, ut olim Israel a Roboam fecit. Et quae tanta fuit

illi[392] iniuria? Quanta portio nostrae calamitatis graviora

solvere tributa? Quid enim si rempublicam nostram exhaurias?

Exhausisti.[393] Si templa spolies? Spoliasti. Si virginibus

matribusque familias stuprum inferas? Intulisti. Si urbem

sanguine civili perfundas? Perfudisti. Haec nobis sustinenda

sunt? An potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos quoque

filios esse[394] obliviscemur? Pro patre, summe pontifex, aut

si te hoc magis iuvat, pro domino hic te populus advocavit, non

pro hoste atque carnifice: patrem agere aut dominum non vis,

sed hostem ac carnificem. Nos saevitiam tuam impietatemque,

etsi iure offensae poteramus, tamen quia Christiani sumus,

non imitabimur, nec in tuum caput ultorem stringemus gladium,

sed te abdicato atque summoto, alterum patrem dominumve

adoptabimus. Filiis a malis parentibus a quibus geniti sunt

fugere licet; nobis a te, non vero patre sed adoptivo et

pessime nos tractante, non licebit? Tu vero, quae sacerdotii

operis sunt, cura, et noli tibi ponere sedem ad Aquilonem

et illinc tonando[395] fulgurantia fulmina in hunc populum

ceterosque vibrare.”

Sed quid plura opus est in re apertissima dicere? Ego non modo

Constantinum non donasse tanta, non modo non potuisse Romanum pontificem

in eisdem praescribere, sed etiam si utrumque esset, tamen utrumque ius

sceleribus possessorum exstinctum esse contendo, cum videamus totius

Italiae multarumque provinciarum cladem ac vastitatem[396] ex hoc uno

fonte fluxisse. Si fons amarus est, et rivus; si radix immunda, et

rami; si delibatio sancta non est, nec massa. Ita e diverso, si rivus

amarus, fons obstruendus est; si rami immundi, e radice vitium venit; si

massa sancta non est, delibatio quoque abominanda[397] est. An possumus

principium potentiae papalis pro iure proferre, quod tantorum scelerum

tantorumque omnis generis malorum cernimus esse causam?

Quamobrem dico, et exclamo, neque enim timebo homines, Deo fretus;

neminem mea aetate in summo pontificatu fuisse aut fidelem dispensatorem

aut prudentem; qui tantum abest ut dederit familiae Dei cibum, ut

devorarit illam velut cibum et escam panis.[398] Papa et ipse bella

pacatis populis infert, et inter civitates principesque discordias

ferit. Papa et alienas sitit opes, et suas exsorbet,[399] ut Achilles in

Agamemnonem, Δημοβόρος βασιλεύς,[400] id est populi vexator rex.[401]

Papa non modo rempublicam, quod non Verres, non Catilina, non quispiam

peculator auderet, sed etiam rem ecclesiasticam et Spiritum Sanctum

quaestui[402] habet, quod Simon ille Magus etiam detestaretur. Et cum

horum admonetur, et a quibusdam bonis viris reprehenditur, non negat,

sed palam fatetur, atque gloriatur licere enim[403] quavis ratione

patrimonium ecclesiae a Constantino donatum ab occupantibus extorquere;

quasi eo recuperato religio Christiana futura sit beata,—et non magis

omnibus flagitiis, luxuriis libidinibusque oppressa, si modo opprimi

magis potest, et ullus est sceleri ulterior locus!

Ut igitur recuperet cetera membra donationis, male ereptas a bonis viris

pecunias peius effundit, militumque equestres pedestresque copias,

quibus omnia infestantur, alit, cum Christus in tot millibus pauperum

fame ac nuditate moriatur. Nec intelligit, O indignum facinus! cum ipse

saecularibus auferre[404] quae ipsorum sunt laborat, illos vicissim

sive pessimo exemplo induci, sive necessitate cogi, licet non est vera

necessitas, ad auferenda quae sunt ecclesiasticorum. Nulla itaque usquam

religio, nulla sanctitas, nullus Dei timor; et quod referens quoque

horresco, omnium scelerum impii homines a papa sumunt excusationem. In

illo enim comitibusque eius est[405] omnis facinoris exemplum, ut cum

Esaia et Paulo, in papam et papae proximos dicere possumus: “Nomen Dei

per vos blasphematur inter gentes. Qui alios docetis, vos ipsos non

docetis; qui praedicatis non furandum, latrocinamini; qui abominamini

idola, sacrilegium facitis; qui in lege et in pontificatu gloriamini, per

praevaricationem legis Deum verum pontificem inhonoratis.”

Quod si populus Romanus ob nimias opes veram illam Romanitatem perdidit,

si Salomon ob eandem causam in idolatriam amore feminarum lapsus est,

nonne idem putamus fieri in summo pontifice ac reliquis clericis? Et

postea putamus Deum fuisse permissurum ut materiam peccandi Silvester

acciperet? Non patiar hanc iniuriam fieri sanctissimo viro; non feram

hanc contumeliam fieri[406] pontifici optimo, ut dicatur imperia,

regna, provincias accepisse, quibus renuntiare[407] etiam solent qui

clerici fieri volunt. Pauca possedit Silvester, pauca ceterique sancti

pontifices, quorum aspectus apud hostes quoque erat sacrosanctus; veluti

illius Leonis, qui trucem barbari regis animum terruit ac fregit, quem

Romanae vires nec[408] frangere nec terrere potuerant. Recentes vero

summi pontifices, id est divitiis ac deliciis[409] affluentes, id

videntur laborare, ut quantum prisci fuere sapientes et sancti, tantum

ipsi et impii sint et stulti, et illorum egregias laudes omnibus probris

vincant. Haec quis Christiani nominis queat aequo animo ferre?

Verum ego in hac prima nostra oratione nolo exhortari principes ac

populos, ut papam effrenato cursu volitantem inhibeant eumque intra

suos fines consistere compellant, sed tantum admoneant, qui forsitan

iam edoctus veritatem, sua sponte ab aliena domo in suam, et ab insanis

fluctibus saevisque tempestatibus in portum se recipiet. Sin recuset,

tunc ad alteram orationem multo truculentiorem accingemur. Utinam,

utinam aliquando videam, nec enim mihi quicquam est longius quam hoc

videre, et praesertim meo consilio effectum, ut papa tantum vicarius

Christi sit, et non etiam Caesaris; nec amplius horrenda vox audiatur:

“Partes ecclesiae,” “Partes contra ecclesiam,” “Ecclesia contra Perusinos

pugnat,” “contra Bononienses!” Non contra Christianos pugnat ecclesia,

sed papa; illa pugnat contra spiritualia nequitiae in caelestibus. Tunc

papa et dicetur et erit Pater Sanctus, pater omnium, pater ecclesiae;

nec bella inter Christianos excitabit, sed ab aliis excitata censura

apostolica et papali maiestate sedabit.[410]

The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine · 第 13 / 21 题