DE FALSO CREDITA ET EMENTITA CONSTANTINI DONATIONE DECLAMATIO.[10]

Plures a me libri compluresque emissi sunt in omni fere doctrinarum

genere. In quibus quod a nonnullis magnisque et longo iam aevo probatis

auctoribus dissentio cum sint, qui indigne ferant meque ut temerarium

sacrilegumque criminentur, quid tandem nunc facturi quidam putandi sunt?

Quantopere in me debacchaturi, et si facultas detur, quam avide me ad

supplicium festinanterque rapturi, qui non tantum adversus mortuos

scribo, sed adversus etiam vivos; nec in unum alterumve, sed in plurimos;

nec contra privatos modo, verum etiam contra magistratus! At quos

magistratus! Nempe summum pontificem, qui non temporali solum armatus est

gladio, regum ac principum more, sed ecclesiastico quoque, ut ab eo neque

subter ipsum, ut sic loquar, clipeum alicuius principis[11] protegere te

possis, quominus excommunicatione, anathemate, exsecratione[12] feriare.

Quod si prudenter, ut dixit, sic fecisse existimatus est, qui inquit,

“Nolo scribere in eos qui possunt proscribere,” quanto mihi magis idem

faciendum esse videatur in eum qui ne proscriptioni quidem relinquat[13]

locum, quique invisibilibus me potestatis suae iaculis persequatur, ut

iure possim dicere, “Quo ibo a spiritu tuo et quo a tua fugiam facie!”

Nisi forte putamus patientius haec esse laturum summum pontificem[14]

quam ceteri[15] facerent. Nihil minus, si quidem Paulo, quod bona se

conscientia conversatum esse dicerat, Ananias, princeps sacerdotum,

coram tribuno qui iudex sedebat, iussit os verberari;[16] et Phasur,

eadem praeditus dignitate, Ieremiam ob loquendi libertatem coniecit in

carcerem. Sed illum tribunus ac praeses, hunc rex adversus iniuriam

pontificis tutari et potuit et voluit. Me vero quis tribunus, quis

praeses, quis rex e manibus summi sacerdotis, si me rapuerit ille, etiam

ut velit eripere poterit?

Verum non est causa cur me duplex hic periculi terror conturbet arceatque

a proposito. Nam neque contra ius fasque summo pontifici licet aut ligare

quempiam[17] aut solvere, et in defendenda veritate atque iustitia

profundere animam summae virtutis, summae laudis, summi praemii est. An

vero multi ob terrestrem patriam defendendam mortis adiere discrimen?

Ego ob caelestem[18] patriam assequendam (assequuntur autem eam qui Deo

placent, non qui hominibus) mortis discrimine deterrebor? Facessat igitur

trepidatio; procul abeant metus; timores excidant! Forti animo, magna

fiducia, bona spe, defendenda est causa veritatis, causa iustitiae, causa

Dei!

Neque enim is verus est habendus orator qui bene scit[19] dicere nisi et

dicere audeat. Audeamus itaque accusare eum[20] quicumque digna committit

accusatione. Et qui in omnes peccat, unius pro omnium voce carpatur. At

non debeo palam obiurgare fratrem, sed inter me et ipsum. Immo, “publice

peccans,” et qui privatum consilium non admitteret, “publice arguendus

est, ut ceteri timorem habeant.” An non Paulus, cuius verbis modo sum

usus, in os Petrum coram ecclesia reprehendit, quia reprehensibilis

erat? Et hoc ad nostram doctrinam scriptum reliquit.—At non sum Paulus,

qui Petrum possim reprehendere. Immo Paulus sum, qui Paulum imitor.

Quemadmodum, quod multo plus est, unus cum Deo spiritus efficior, cum

studiose mandatis illius obtempero. Neque aliquem sua dignitas ab

increpationibus tutum reddit quae Petrum non reddidit, multosque alios

eodem praeditos gradu; ut Marcellum quod diis libasset, ut Celestinum

quod cum Nestorio haeretico[21] sentiret, ut quosdam etiam nostra memoria

quos ab inferioribus (quis enim non est inferior papa?) reprehensos

scimus, ut taceam condemnatos.

Neque vero id ago ut quemquam[22] cupiam insectari et in eum quasi

Philippicas scribere, hoc enim a me facinus procul absit, sed ut errorem

a mentibus hominum convellam, ut eos a vitiis sceleribusque vel admonendo

vel increpando summoveam. Non ausim dicere ut alii per me edocti

luxuriantem nimiis sarmentis papalem sedem, quae Christi vinea est,

ferro coerceant, et plenas uvas non graciles labruscas ferre compellant.

Quod cum facio, numquis[23] erit qui aut mihi os aut sibi aures velit

occludere, ne dicam supplicium mortemque proponere? Hunc ego, si hoc

faciat, etiam si papa sit, quid dicam esse, bonumne pastorem, an aspidem

surdam quae nolit exaudire vocem incantantis, velit eiusdem membra morsu

venenoque praestringere?

Scio iamdudum exspectare[24] aures hominum quidnam pontificibus Romanis

criminis[25] impingam. Profecto ingens, sive supinae ignorantiae, sive

immanis avaritiae quae est idolorum servitus, sive imperandi vanitatis

cuius crudelitas semper est comes. Nam aliquot iam saeculis aut non[26]

intellexerunt donationem Constantini commenticiam[27] fictamque esse,

aut ipsi finxerunt, sive posteriores in maiorum suorum dolis vestigia

imprimentes pro vera quam falsam cognoscerent defenderunt, dedecorantes

pontificatus maiestatem, dedecorantes veterum pontificum memoriam,

dedecorantes religionem Christianam, et omnia caedibus, ruinis,[28]

flagitiisque miscentes. Suam esse aiunt urbem Romam; suum regnum Siciliae

Neapolitanumque; suam universam Italiam, Gallias, Hispanias,[29]

Germanos, Britannos; suum denique occidentem; haec enim cuncta in ipsa

donationis pagina contineri. Ergo haec omnia tua sunt, summe pontifex?

Omnia tibi in animo est recuperare? Omnes reges ac principes occidentis

spoliare urbibus, aut cogere ut annua tibi tributa pensitent, sententia

est?

At ego contra existimo iustius licere principibus spoliare te imperio

omni quod obtines. Nam, ut ostendam, donatio illa unde natum esse suum

ius summi pontifices volunt Silvestro pariter et Constantino fuit

incognita.

Verum antequam ad confutandam donationis paginam venio, quod unum

istorum patrocinium est, non modo falsum verum etiam stolidum, ordo

postulat ut altius repetam. Et primum dicam non tales fuisse Constantinum

Silvestrumque, illum quidem qui donare vellet, qui iure donare posset,

qui ut in manum alteri ea traderet in sua haberet potestate, hunc autem

qui vellet accipere, quique iure accepturus[30] foret. Secundo loco,

si haec non essent, quae verissima atque clarissima sunt, neque hunc

acceptasse neque illum tradidisse possessionem rerum quae dicuntur

donatae, sed eas semper in arbitrio et imperio Caesarum permansisse.

Tertio, nihil datum Silvestro a Constantino, sed priori pontifici ante

quem etiam baptismum[31] acceperat, donaque illa mediocria fuisse,

quibus papa degere vitam posset. Quarto, falso dici donationis exemplum

aut apud Decreta reperiri aut ex historia Silvestri esse sumptum,

quod neque in illa neque in[32] ulla historia invenitur. In eoque

quaedam contraria, impossibilia, stulta, barbara, ridicula contineri.

Praeterea loquar de quorundam[33] aliorum Caesarum vel simulata vel

frivola donatione. Ubi ex abundanti adiciam, si Silvester possedisset,

tamen, sive illo sive quovis alio pontifice a possessione deiecto, post

tantam temporis intercapedinem nec divino nec humano iure posse repeti.

Postremo, ea quae a summo pontifice tenentur nullius temporis longitudine

potuisse[34] praescribi.

Atque quod ad primam partem attinet, loquamur autem de Constantino prius,

deinde de Silvestro.

Non est committendum ut publicam et quasi Caesaream causam non maiore

quam privatae solent ore agamus. Itaque quasi in[35] contione[36] regum

ac principum orans, ut certe facio, nam mea haec oratio in manus eorum

ventura est, libet tamquam praesentes et in conspectu positos alloqui.

Vos appello reges ac principes, difficile est enim privatum hominem

animi regii concipere imaginem, vestram mentem inquiro, conscientiam

scrutor, testimonium postulo. Numquid[37] vestrum quispiam, si fuisset

Constantini loco, faciendum sibi putasset ut urbem Romam, patriam suam,

caput orbis terrarum, reginam civitatum, potentissimam, nobilissimam,

ditissimam populorum, triumphatricem nationum, et ipso aspectu sacram,

liberalitatis gratia donaret alteri, et se ad humile oppidum conferret

deinde Byzantium? donaret praeterea una cum Roma Italiam, non provinciam

sed provinciarum victricem: donaret tres Gallias: donaret duas Hispanias:

donaret Germanos: donaret Britannos: totum donaret occidentem: et se

altero ex duobus[38] Imperii oculis orbaret? Hoc ego, ut quis faciat

compos mentis, adduci non possum ut credam.

Quid enim vobis exspectatius, quid iucundius,[39] quid gratius

contingere solet, quam accessionem imperiis vestris vos regnisque

adiungere, et longe lateque quam maxime proferre dicionem? In hoc, ut

videre videor, omnis vestra cura, omnis cogitatio, omnis labor dies[40]

noctesque consumitur. Ex hoc praecipua spes gloriae, propter hoc

voluptates relinquitis, propter hoc mille pericula aditis, propter hoc

carissima[41] pignora, propter hoc partem corporis aequo animo amittitis.

Siquidem neminem vestrum aut audivi aut legi a conatu ampliandi imperii

fuisse deterritum, quod aut luminis, aut manus, aut cruris, aut alterius

membri iacturam fecisset. Quin ipse hic ardor atque haec late dominandi

cupiditas, ut quisque maxime potens est, ita eum maxime angit atque

agitat. Alexander non contentus deserta Libyae pedibus peragrasse,

orientem ad extremum usque Oceanum vicisse, domuisse septentrionem,

inter tot vulnera, tot casus, recusantibus iam, detestantibus[42] tam

longinquas, tam asperas expeditiones militibus, ipse sibi nihil effecisse

videbatur, nisi et occidentem, et omnes nationes aut vi, aut nominis

sui auctoritate sibi tributarias reddidisset. Parum dico: iam Oceanum

transire et si quis alius orbis esset explorare, ac suo subicere arbitrio

destinaverat. In caelum[43] tandem, ut opinor, tentasset ascendere. Talis

fere est omnium regum voluntas, etsi non omnium talis audacia. Taceo

quanta scelera, quot abominanda propter imperium assequendum ampliandumve

admissa sunt, ut nec fratres a fratrum, nec filii a parentum, nec

parentes a filiorum sanguine nefarias abstineant manus. Adeo nusquam

magis, nusquam atrocius grassari solet humana temeritas. Et quod mirari

possis, non segniores ad hoc videas animos senum quam iuvenum, orborum

quam parentum, regum quam tyrannorum.

Quod si tanto conatu peti dominatus solet, quanto maiore necesse est

conservetur! Neque enim tantopere miserum est non ampliare imperium

quam imminuere; neque tam deforme tibi alterius regnum non accedere tuo

quam tuum accedere alieno. Nam quod ab rege aliquo aut populo legimus

nonnullos praepositos regno aut urbibus, id factum est non de prima nec

de maxima, sed de postrema quodammodo ac minima imperii parte, atque ea

ratione ut donantem qui donatus est quasi dominum et se ministrum illius

semper agnosceret.

Nunc quaeso, nonne abiecto animo et minime generoso videntur esse, qui

opinantur Constantinum meliorem a se imperii alienasse partem? Non dico

Romam, Italiamque et cetera, sed Gallias, ubi ipse proelia gesserat, ubi

solum diu dominatus fuerat, ubi suae gloria suique imperii rudimenta

posuerat. Hominem, qui cupiditate dominandi nationibus bella intulisset,

socios affinesque bello civili persecutus imperio privasset; cui nondum

perdomitae ac profligatae reliquiae essent alterius factionis, qui cum

multis nationibus bella gerere non modo soleret spe gloriae imperiique

sed etiam necesse haberet, utpote quotidie[44] a barbaris lacessitus;

qui filiis, qui coniunctis sanguine, qui amicitiis[45] abundaret; qui

senatum populumque Romanum huic facto repugnaturum nosset; qui expertus

esset instabilitatem victarum nationum, et ad omnem fere Romani principis

mutationem rebellantium; qui se meminisset more aliorum Caesarum, non

electione patrum consensuque plebis, sed exercitu, armis, bello dominatum

occupasse; quae tam vehemens causa et urgens aderat, ut ista negligeret

et tanta liberalitate uti vellet?

Aiunt, quia effectus erat Christianus. Ergone Imperii optima parte se

abdicaret? Credo scelus erat, flagitium, nefas iam regnare, nec cum

Christiana religione coniungi poterat regnum! Qui in adulterio sunt, qui

usuris rem auxerunt, qui aliena possident, ii[46] post baptismum alienam

uxorem, alienam pecuniam, aliena bona reddere solent. Hanc cogitationem

si habes, Constantine, restituere urbibus libertatem, non mutare

dominum debes. Sed non id in causa fuit; tantum in honorem religionis

ut faceres adductus es. Quasi religiosum sit magis regnum deponere

quam pro tutela religionis illud administrare! Nam quod ad accipientes

attinet, neque honesta erit illis neque utilis ista donatio. Tu vero

si Christianum te ostendere, si pietatem indicare tuam, si consultum

non dico Romanae ecclesiae vis sed ecclesiae Dei, nunc praecipue, nunc

principem agas, ut pugnes pro iis[47] qui pugnare non possunt nec

debent, ut eos tua auctoritate tutos reddas qui insidiis iniuriisque

obnoxii sunt. Nabuchodonosor, Cyro, Assuero, multisque aliis principibus

sacramentum veritatis Deus aperiri voluit; a nullo tamen eorum exegit

ut imperio cederet, ut partem regni donaret, sed tantum libertatem

Hebraeis[48] redderet eosque ab infestantibus finitimis protegeret. Hoc

satis fuit Iudaeis; hoc sat erit et Christianis. Factus es, Constantine,

Christianus? At indignissima res est Christianum te nunc imperatorem

minori[49] esse principatu quam fueras infidelis. Est enim principatus

praecipuum quoddam Dei munus, ad quem gentiles etiam principes a Deo

eligi existimantur.

At erat levatus a lepra. Ideo verisimile est referre gratiam voluisse,

et maiore mensura reddere quod acceperat. Itane? Naaman[50] ille Syrus

ab Heliseo curatus munera tantum offerre voluit, non dimidium bonorum.

Constantinus dimidium Imperii obtulisset? Piget me impudenti fabellae

tamquam indubitatae historiae respondere, sic enim haec fabula ex

historia Naaman et Helisei, ut altera[51] draconis ex fabuloso dracone

Beli adumbrata est. Sed, ut ista concedam, numquid in hac historia de

donatione fit mentio? Minime. Verum de hoc commodius postea.[52]

Levatus est a lepra? Cepit[53] ob id mentem Christianam Dei timore Dei

amore imbutus; illi honorem habere voluit. Non tamen persuaderi possum

eum tanta donare voluisse, quippe cum videam neminem, aut gentilem in

honorem deorum, aut fidelem in honorem Dei viventis, imperium deposuisse

sacerdotibusque donasse. Siquidem ex regibus Israel nemo adduci potuit

ut pristino more ad templum Ierusalem populos sacrificaturos ire

permitteret, eo videlicet timore ne forte ad regem Iudae a quo defecerant

redirent, sacro illo cultu religionis admoniti ac templi maiestate. Et

quanto maius est hoc quod fecisse dicitur Constantinus! Ac ne quid tibi

propter curationem leprae blandiaris, Ieroboam primus a Deo in regem

Israel electus est, et quidem ex infima condicione, quod mea sententia

plus est quam esse lepra levatum;[54] et tamen is non est ausus regnum

suum Deo credere. Et tu vis Constantinum regnum Deo donasse quod ab

illo non accepisset, qui praesertim (id quod in Ieroboam non cadebat)

offenderet filios, deprimeret amicos, negligeret suos, laederet patriam,

maerore omnes afficeret, suique oblivisceretur!

Qui si etiam talis fuisset, et quasi in alium hominem versus, certe non

defuissent qui eum admonerent, et imprimis filii, propinqui amici; quos

quis est qui non putet protinus Imperatorem fuisse adituros? Ponite

igitur illos ante oculos, mente Constantini audita, trepidos, festinantes

cum gemitu lacrimisque[55] ad genua principis procumbentes, et hoc voce

utentes:

“Itane, pater antehac filiorum amantissime, filios privas,

exheredas,[56] abdicas! Nam quod te optima maximaque Imperii

parte exuere vis, non tam querimur quam miramur. Querimur

autem quod eam ad alios defers, cum nostra et iactura et

turpitudine. Quid enim causae est quod liberos tuos exspectata

successione Imperii fraudas, qui ipse una cum patre regnasti?

Quid in te commisimus? Qua in te, qua in patriam, qua in nomen

Romanum ac maiestatem Imperii impietate digni videmur quos

praecipua optimaque prives principatus portione, qui a patriis

laribus, a conspectu natalis soli, ab assueta aura, a vetusta

consuetudine relegemur![57] Penates, fana,[58] sepulchra exules

relinquemus, nescio ubi aut qua terrarum regione victuri!

“Quid nos propinqui, quid nos amici, qui tecum totiens in

acie stetimus, qui fratres, parentes, filios hostili mucrone

confossos palpitantesque conspeximus, nec aliena morte territi

sumus, et ipsi pro te parati mortem oppetere, nunc abs te

universi deserimur![59] Qui Romae gerimus magistratus, qui

urbibus Italiae, qui Galliis, qui Hispaniis, qui ceteris

provinciis[60] praesumus, aut praefuturi sumus,[61] omnesne

revocamur! Omnes privati iubemur esse! An iacturam hanc aliunde

pensabis? Et quomodo pro merito ac pro dignitate poteris,

tanta orbis terrarum parte alteri tradita? Num qui praeerat

centum populis, eum tu, Caesar, uni praeficies? Quomodo tibi

istud in mentem venire potuit? Quomodo subita tuorum te cepit

oblivio, ut nihil te misereat amicorum, nihil proximorum,

nihil filiorum? Utinam nos, Caesar, salva tua dignitate atque

victoria, in bello contigisset occumbere potius quam ista

cernamus!

“Et tu quidem de imperio tuo ad tuum arbitratum agere potes,

atque etiam de nobis, uno dumtaxat excepto, in quo[62] ad

mortem usque erimus contumaces; ne a cultu deorum immotalium

desistamus—magno etiam aliis exemplo, ut scias tua ista

largitas quid mereatur de religione Christiana. Nam si non

largiris Silvestro Imperium, tecum Christiani esse volumus,

multis factum nostrum imitaturis: sin largiris, non modo

Christiani fieri non sustinebimus, sed invisum, detestabile,

exsecrandum nobis hoc nomen efficies, talesque reddes ut tandem

tu et vitae et mortis nostrae miserearis, nec nos sed te ipsum

duritiae accuses.”

Nonne hac oratione Constantinus, nisi exstirpatam[63] ab eo volumus

humanitatem, si sua sponte non movebatur, motus fuisset? Quid si hos

audire noluisset, nonne erant qui huic facto et oratione adversarentur

et manu? An senatus populusque Romanus sibi tanta in re nihil agendum

putasset? Nonne oratorem, ut ait Virgilius, gravem pietate ac meritis

advocasset, qui apud Constantinum hanc haberet orationem?

“Caesar, si tu tuorum immemor es atque etiam tui, ut nec filiis

hereditatem, nec propinquis opes, nec amicis honores, nec tibi

Imperium esse integrum velis, non tamen senatus populusque

Romanus immemor potest esse sui iuris suaeque dignitatis.

Etenim quomodo tibi tantum permittis de Imperio Romano quod

non tuo sed nostro sanguine paratum[64] est! Tune unum corpus

in duas secabis partes, et ex uno duo efficies regna, duo

capita, duas voluntates; et quasi duobus fratribus gladios

quibus[65] de hereditate decernant porriges! Nos civitatibus

quae de hac urbe bene meritae sunt iura civitatis damus, ut

cives Romani sint: tu a nobis dimidium Imperii aufers, ne

hanc urbem parentem suam agnoscant! Et in alveis quidem apium

si duo reges nati sunt, alterum qui deterior est occidimus:

tu in alveo Imperii Romani, ubi unus et optimus princeps

est,[66] alterum et hunc deterrimum, et non apem sed fucum,

collocandum putas! Prudentiam tuam vehementer desideramus,

Imperator. Nam quid futurum est, si vel te vivo, vel post

tuam mortem, aut huic parti quam alienas, aut alteri quam

tibi relinquis, bellum a barbaris nationibus inferatur? Quo

robore militum, quibus copiis occurremus? Vix nunc totius

Imperii viribus possumus; tunc poterimus? An perpetuo membrum

hoc cum illo in concordia erit? Ut reor, nec esse poterit,

cum Roma dominari velit, nolit pars illa servire. Quin et te

vivo breve intra tempus, revocatis veteribus praesidibus[67],

suffectis novis, te in tuum regnum profecto et longe agente,

hic altero dominante, nonne omnia nova, id est diversa atque

adversa, erunt? Regno fere inter duos fratres diviso, protinus

et populorum animi dividuntur, et prius a se ipsis quam ab

externis hostibus bellum auspicantur. Idem eventurum in hoc

Imperio quis non videt? An ignoras hanc olim imprimis fuisse

causam optimatibus, cur dicerent citius se in conspectu populi

Romani esse morituros quam rogationem illam ferri sinerent ut

pars senatus ac pars plebis ad incolendum Veios mitteretur,

duasque urbes communes[68] populi Romani esse; si enim in una

urbe tantum dissensionum esset, quid in duabus urbibus futurum!

Ita hoc tempore, si tantum discordiarum in uno Imperio, testor

conscientiam tuam ac labores, quid in duobus imperiis fiet!

“Age vero, putasne hinc fore qui tibi bellis occupato esse

auxilio aut velint aut sciant? Ita ab armis atque ab omni re

bellica abhorrentes erunt qui praeficientur militibus atque

urbibus, ut ille qui praeficit. Quid, nonne hunc tam imperitum

regnandi et iniuriae facilem aut Romanae legiones aut ipsae

provinciae[69] spoliare tentabunt, ut quem sperabunt vel non

repugnaturum, vel poenas non repetiturum? Credo, me hercule,

ne unum quidem mensem illos in officio mansuros, sed statim

et ad primum profectionis tuae nuntium[70] rebellaturos. Quid

facies? Quid consilii capies, cum duplici atque adeo multiplici

bello urgebere? Nationes quas subegimus continere vix possumus;

quomodo illis accedente ex liberis gentibus bello resistetur?

“Tu, Caesar, quid ad te spectet ipse videris. Nobis autem

haec res non minus quam tibi curae esse debet. Tu mortalis

es: Imperium populi Romani decet esse immortale, et quantum

in nobis est erit, neque Imperium modo, verum etiam pudor.

Scilicet quorum religionem contemnimus eorum accipiemus

imperium, et, principes orbis terrarum, huic contemptissimo

homini serviemus! Urbe a Gallis capta, Romani senes demulceri

sibi barbam a victoribus passi non sunt: nunc sibi tot

senatorii ordinis, tot praetorii, tot tribunicii,[71] tot

consulares, triumphalesque viri eos dominari patientur, quos

ipsi tamquam[72] servos malos omni contumeliarum genere

suppliciorumque affecerunt! Istine homines magistratus

creabunt, provincias regent, bella gerent, de nobis sententias

capitis ferent? Sub his nobilitas Romana stipendia faciet,

honores sperabit, munera assequetur? Et quod maius quodque

altius penetret vulnus accipere possumus? Non ita putes,

Caesar, Romanum degenerasse sanguinem ut istud passurus sit

aequo animo et non quavis ratione devitandum existimet: quod

medius fidius neque mulieres nostrae[73] sustinerent, sed magis

se una cum dulcibus liberis sacrisque penatibus concremarent,

ut non Carthaginienses[74] feminae[75] fortiores fuerint quam

Romanae.

“Etenim, Caesar, si regem te delegissemus, haberes tu

quidem magnum de Imperio Romano agendi arbitrium, sed

non ita ut vel minimum de ipsius imminueres maiestate,

alioquin qui te fecissemus regem, eadem facultate abdicare

te regno iuberemus—nedum posses regnum dividere, nedum tot

provincias[76] alienare, nedum ipsum regni caput peregrino

atque humillimo homini addicere. Canem ovili praeficimus;[77]

quem si lupi mavult officio fungi, aut eicimus aut occidimus.

Nunc tu, cum diu canis officio in ovili Romano defendendo sis

functus, ad extremum in lupum nullo exemplo converteris?

“Atque, ut intelligas, quandoquidem nos pro iure nostro

cogis[78] asperius loqui, nullum tibi in populi Romani Imperio

ius esse. Caesar vi dominatum occupavit,[79] Augustus et in

vitium successit et adversariorum partium profligatione se

dominum fecit, Tiberius, Gaius, Claudius, Nero, Galba, Otho,

Vitellius, Vespasianus, ceterique aut eadem aut simili via

libertatem nostram praedati sunt, tu quoque, aliis expulsis

aut interemptis, dominus effectus es. Sileo quod ex matrimonio

natus non sis.

“Quare, ut tibi nostram mentem testificemur, Caesar, si

non libet te[80] Romae principatum tenere, habes filios,

quorum aliquem in locum tuum, nobis quoque permittentibus ac

rogantibus, naturae lege substituas. Sin minus, nobis in animo

est publicam amplitudinem cum privata dignitate defendere.

Neque enim minor haec iniuria Quiritum quam olim fuit violata

Lucretia, neque nobis deerit Brutus qui contra Tarquinium[81]

se ad libertatem recuperandam huic populo praebeat ducem. Et

in istos primum quos nobis praeponis, deinde et in te ferrum

stringemus, quod in multos Imperatores et quidem leviores ob

causas fecimus.”

Haec profecto Constantinum, nisi lapidem eum aut truncum existimamus,

permovissent. Quae si populus non dixisset, tamen dicere apud se

et his passim verbis fremere credibile erat. Eamus nunc et dicamus

Constantinum gratificari voluisse Silvestro, quem tot hominum odiis, tot

gladiis subiceret ut vix, quantum sentio, unum Silvester diem in vita

futurus fuisset. Nam eo paucisque aliis absumptis, videbatur[82] omnis

sublatum iri de pectoribus Romanorum tam dirae iniuriae contumeliaeque

suspicio.[83]

Age porro, si fieri potest, concedamus neque preces, neque minas, neque

ullam rationem aliquid profecisse, perstareque adhuc Constantinum, nec

velle a suscepta semel persuasione recedere.[84] Quis non ad Silvestri

orationem, si res vera fuisset umquam,[85] commotum[86] assentiatur? Quae

talis haud dubie fuisset:

“Princeps optime ac fili, Caesar, pietatem quidem tuam tam

pronam tamque effusam non possum non amare atque amplecti,

verumtamen quod in offerendis Deo muneribus immolandisque

victimis nonnihil erres, minime demiror; quippe qui adhuc es

in Christiana militia tiro. Ut non decebat olim a sacerdote

omnem pecudem feramque et avem[87] sacrificari, ita non omne ab

eodem accipiendum est munus. Ego sacerdos sum ac pontifex, qui

dispicere debeo quid ad altare patiar offerri, ne forte, non

dico immundum animal offeratur, sed vipera aut serpens. Itaque

sic habeas. Si foret tui iuris, partem Imperii cum regina

orbis, Roma, alteri tradere quam filiis (quod minime sentio);

si populus hic, si Italia, si ceterae nationes sustinerent,

ut quos oderunt et quorum religionem adhuc respuunt, capti

illecebris saeculi, eorum imperio obnoxii esse vellent (quod

impossibile est): tamen, si quid mihi credendum putas, fili

amantissime, ut tibi assentirer[88] ulla adduci ratione non

possem,[89] nisi vellem mihi ipsi esse dissimilis et condiconem

meam oblivisci ac propemodum dominum Iesum[90] abnegare. Tua

enim munera, sive, ut tu vis, tuae remunerationes et gloriam

et innocentiam et sanctimoniam meam atque omnium qui mihi

successuri sunt polluerent ac prorsus everterent, viamque iis

qui ad cognitionem veritatis venturi sunt intercluderent.

“An vero Heliseus,[91] Naaman Syro a lepra curato, mercedem

accipere noluit: ego te curato accipiam? Ille munera respuit;

ego regna mihi dari sinam? Ille personam prophetae maculare

noluit; ego personam Christi quam in me gero maculare potero?

Cur autem ille accipiendis muneribus personam prophetae

maculari putavit? Nempe quod videri poterat vendere sacra,

faenerare donum Dei, indigere praesidiis hominum, elevare atque

imminuere beneficii dignitatem. Maluit ergo sibi principes ac

reges[92] beneficiarios facere, quam ipse beneficiarius illorum

esse; immo ne mutua quidem beneficentia uti. ‘Beatius est enim

multo,’ ut inquit Dominus, ‘dare quam accipere.’ Eadem mihi

atque adeo maior est causa, cui etiam a Domino praecipitur

dicente, ‘Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate,

daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.’ Egone tantum

flagitium admittam, Caesar, ut Dei praecepta[93] non exsequar;

ut gloriam meam polluam? ‘Melius est,’ ut inquit Paulus, ‘mihi

mori quam ut gloriam meam quis evacuet.’ Gloria nostra est

apud Deum honorificare ministerium nostrum, ut idem inquit,

‘Vobis dico gentibus; quamdiu ego quidem sum gentium apostolus,

glorificabo ministerium meum.’

“Ego, Caesar, aliis quoque sim et exemplum et causa

delinquendi; Christianus homo, sacerdos Dei, pontifex

Romanus, vicarius Christi? Iam vero innocentia sacerdotum

quomodo incolumis erit inter opes, inter magistratus, inter

administrationem saecularium negotiorum?[94] Ideone terrenis

renuntiamus, ut eadem uberiora assequamur; et privata

abiecimus, ut aliena possideamus et publica? Nostrae erunt

urbes? nostra tributa? nostra vectigalia? Et cur clericos, si

hoc[95] fecerimus, nos vocari licebit? Pars nostra sive sors,

quae Graece dicitur κλῆρος,[96] est non terrena sed caelestis.

Levitae, qui iidem[97] clerici sunt, partem cum fratribus non

fuere sortiti: et tu nos iubes etiam fratrum sortiri portionem!

“Quo mihi divitas atque opes, qui Domini voce iubeor nec de

crastino esse sollicitus, et cui dictum est ab illo: ‘Nolite

thesaurizare super terram; nolite possidere aurum, neque

argentum, neque pecuniam in zonis vestris’; et, ‘Difficilius

est divitem introire in regnum caelorum, quam camelum per

foramen acus transire?’ Ideoque pauperes sibi ministros

elegit et qui omnia relinquerent[98] et eum sequerentur;

et paupertatis ipse fuit exemplum. Usque adeo divitiarum

pecuniarumque tractatio innocentiae inimica est, non modo

possessio illarum atque dominatus. Unus Iudas, qui loculos

habebat et portabat quae mittebantur, praevaricatus est; et

amore pecuniae, cui assueverat, Magistrum, Dominum, Deum et

reprehendit et prodidit. Itaque vereor, Caesar, ne me ex Petro

facias Iudam.

“Audi etiam quid Paulus dicat: ‘Nihil intulimus in hunc mundum:

haud dubium, quod nec auferre quid possumus. Habentes autem

alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui

volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum

diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, quae mergunt

homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum

est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et

inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, homo Dei, haec

fuge.’ Et tu me accipere iubes, Caesar, quae velut venenum

effugere debeo!

“Et quis praeterea, pro tua prudentia, Caesar, consideres, quis

inter haec divinis rebus faciendis locus? Apostoli, quibusdam

indignantibus quod viduae ipsorum in ministerio quotidiano

despicerentur, responderunt non esse aequum relinquere se

verbum Dei et ministrare mensis. Et tamen viduarum mensis

ministrare, quanto aliud est quam exigere vectigalia, curare

aerarium, stipendium numerare militibus, et mille aliis

huiusmodi curis implicari? ‘Nemo militans Deo implicat se

negotiis saecularibus,’ inquit Paulus. Numquid Aaron, cum

ceteris Levitici generis, aliud quam Domini tabernaculum

procurabat? Cuius[99] filii, quia ignem alienum in thuribula

sumpserant, igni caelesti conflagraverunt. Et tu iubes nos

ignem saecularium divitiarum, vetitum ac profanum,[100] in

sacrata thuribula, id est in sacerdotalia opera sumere! Num

Eleazar, num Phinees, num ceteri pontifices ministrique aut

tabernaculi aut templi quicquam nisi quod ad rem divinam

pertineret administrabant? Administrabant dico? Immo

administrare poterant, si officio suo satisfacere volebant?

Quod si nolint, audiant exsecrationem Domini dicentis:

‘Maledicti, qui opus Domini faciunt negligenter.’ Quae

exsecratio, cum in omnes, tum in pontifices maxime cadit.

“O quantum est pontificale munus! Quantum est caput esse

ecclesiae! Quantum est praeponi pastorem tanto ovili, e cuius

manu uniuscuiusque agni ovisque amissae sanguis exigitur; cui

dictum est: ‘Si amas me plusquam alii, ut fateris, pasce agnos

meos.’ Iterum, ‘si amas me, ut fateris, pasce oves meas.’

Tertio, ‘si amas me, ut fateris, pasce oves meas!’ Et tu me

iubes, Caesar, capras etiam pascere et porcos, qui nequeunt ab

eodem pastore custodiri!

“Quid, quod me regem facere vis, aut potius Caesarem, id est

regum principem? Dominus Iesus Christus, Deus et homo, rex et

sacerdos, cum se regem affirmaret, audi de quo regno locutus

est: ‘Regnum meum,’ inquit, ‘non est de hoc mundo: si enim de

hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent.’

Et quae fuit prima vox, ac frequentior[101] clamor

praedicationis eius, nonne hic:[102] ‘Paenitentiam agite;

appropinquavit enim regnum caelorum. Appropinquavit regnum Dei,

cui comparabitur regnum caeli?’ Nonne, cum haec dixit, regnum

saeculare nihil ad se pertinere declaravit? Eoque non modo

regnum huiusmodi non quaesivit, sed oblatum quoque accipere

noluit. Nam cum intelligeret aliquando populos destinasse ut

eum raperent regemque facerent, in montium solitudines fugit.

Quod nobis qui locum eius[103] tenemus non solum exemplo dedit

imitandum, sed etiam praecepto, inquiens: ‘Principes gentium

dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in

eos. Non ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos

maior fieri sit vester minister, et qui voluerit primus inter

vos esse erit vester servus: sicut filius hominis non venit ut

ministretur ei, sed ut ministret et det animam suam in[104]

redemptionem pro multis.’

“Iudices olim Deus, ut scias, Caesar, constituit super Israel,

non reges, populumque sibi nomen regium postulantem detestatus

est. Nec aliter ob duritiam[105] cordis illorum regem dedit,

quam quod repudium permiserat, quod in nova lege revocavit.

Et ego regnum accipiam, qui vix iudex esse permittor? ‘An

nescitis,’ inquit Paulus, ‘quod sancti de hoc mundo iudicabunt?

Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de

minimis iudicetis. Nescitis quod angelos iudicabimus? Quanto

magis saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis,

contemptibiles qui sunt in ecclesia, eos constituite ad

iudicandum.’ Atqui iudices de rebus et controversiis[106]

tantummodo iudicabant, non etiam tributa exigebant. Ego exigam,

qui scio a Domino interrogatum Petrum: ‘A quibusnam reges

terrae acciperent tributum censumve, a filiis an ab alienis?’

et cum hic respondisset ‘Ab alienis,’ ad eodem dictum: ‘Ergo

liberi sunt filii?’ Quod si omnes filii mei sunt, Caesar, ut

certe sunt, omnes liberi erunt; nihil quisquam solvet. Igitur

non est opus mihi tua donatione, qua nihil assecuturus sum

praeter laborem quem, ut minime debeo, ita minime possum ferre.

“Quid quod necesse haberem potestatem exercere sanguinis,

punire sontes, bella gerere, urbes diripere, regiones ferro

ignique vastare! Aliter non est quod sperem posse me tueri quae

tradidisses. Et si haec fecero, sacerdos, pontifex, Christi

vicarius, sum? Ut illum in me tonantem audiam atque dicentem:

‘Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus, et tu

fecisti eam speluncam latronum.’ ‘Non veni in mundum,’ inquit

Dominus, ‘ut iudicem mundum, sed ut liberem eum.’ Et ego qui

illi successi causa mortium ero, cui in persona Petri dictum

est: ‘Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui

acceperint gladium gladio peribunt?’ Ne defendere quidem nobis

ferro nos licet, siquidem defendere Dominum Petrus volebat cum

auriculam abscidit servo. Et tu divitiarum aut comparandarum

aut tuendarum causa uti ferro nos iubes?

“Nostra potestas est potestas clavium, dicente Domino, ‘Tibi

dabo claves regni caelorum. Quodcumque[107] ligaveris super

terram erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris

super terram erit solutum et in caelis. Et portae inferi non

praevalebunt adversus eas.’ Nihil ad hanc potestatem, nihil ad

hanc dignitatem,[108] nihil ad hoc regnum adici potest. Quo qui

contentus non est, aliud sibi quoddam a diabolo postulat, qui

etiam Domino dicere ausus est: ‘Tibi dabo omnia regna mundi, si

cadens in terram adoraveris me.’ Quare, Caesar, cum pace tua

dictum sit, noli mihi diabolus effici qui Christum, id est me,

regna mundi a te data accipere iubeas. Malo enim illa spernere

quam possidere.

“Et ut aliquid de infidelibus, sed, ut spero, futuris

fidelibus, loquar; noli me de angelo lucis reddere illis

angelum tenebrarum, quorum corda ad pietatem inducere volo,

non ipsorum cervici iugum imponere, et gladio quod est verbum

Dei, non gladio ferreo,[109] mihi subicere; ne deteriores

efficiantur, ne recalcitrent, ne cornu feriant, ne nomen

Dei meo irritati errore blasphement.[110] Filios mihi

carissimos[111] volo reddere, non servos; adoptare, non emere;

generare, non manu capere; animas eorum offerre sacrificium

Deo, non diabolo corpora. ‘Discite a me,’ inquit Dominus, ‘quia

mitis sum et humilis corde. Capite iugum meum, et invenietis

requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave[112] et pondus

meum leve.’

“Cuius ad extremum, ut iam[113] finem faciam, illam de[114] hac

re sententiam accipe quam quasi inter me et te tulit. ‘Reddite

quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo.’ Quo fit ut

nec tu, Caesar, tua relinquere, neque ego quae Caesaris sunt

accipere debeam; quae vel si millies offeras numquam accipiam.”

Ad hanc Silvestri orationem apostolico viro dignam, quid esset quod

amplius Constantinus posset opponere? Quod cum ita sit, qui aiunt

donationem esse factam nonne iniuriosi sunt in Constantinum, quem

suos privare imperiumque Romanum voluisse convellere; iniuriosi in

senatum populumque Romanum, Italiam, totumque occidentem, quem contra

ius fasque mutari imperium permississe; iniuriosi in Silvestrum, quem

indignam sancto viro donationem acceptam habuisse; iniuriosi in summum

pontificatum cui licere terrenis potiri regnis et Romanum moderari

Imperium arbitrantur? Haec tamen omnia eo pertinent, ut appareat

Constantinum inter tot impedimenta numquam fuisse facturum, ut rem

Romanam Silvestro ex maxima parte donaret ut isti aiunt.

* * * * *

Age porro, ut credamus istam donationem de qua facit pagina vestra

mentionem, debet constare etiam de acceptatione Silvestri. Nunc de

illa non constat. At credibile est, dicitis, ratam hunc habuisse

donationem. Ita credo, nec ratam habuisse modo, verum etiam petiisse,

rogasse, precibus extorsisse, credibile est. Quid vos credibile, quod

praeter opinionem est hominum, dicitis? Nec quia in pagina privilegii

de donatione fit mentio, putandum est fuisse acceptatum:[115] sed e

contrario, quia non fit mentio de acceptatione, dicendum est non fuisse

donatum.[116] Ita plus contra vos facit, hunc donum respuisse, quam

illum dare voluisse; et beneficium in invitum non confertur. Neque vero

tantum donata respuisse Silvestrum suspicari debemus, sed tacite etiam

indicasse nec illum dare iure[117] nec se iure accipere posse.

Sed o caecam semper inconsultamque avaritiam![118] Demus ut tabulas

quoque de assensu Silvestri proferre possitis veras, incorruptas,

sinceras: num protinus donata sunt quae in talibus[119] continentur? Ubi

possessio? Ubi in manus traditio? Nam si chartam modo Constantinus dat,

non gratificari Silvestro voluit, sed illudere. Verisimile est, dicitis,

qui donat quippiam eum et possessionem tradere. Videte quid loquamini!

cum possessionem non esse datam constet, et an datum sit ius ambigatur.

Verisimile est qui possessionem non dedit, eum ne ius quidem dare

voluisse.

An non constat possessionem numquam fuisse traditam? Quod negare

impudentissimum est. Numquid Silvestrum Constantinus in Capitolium quasi

triumphantem inter frequentium Quiritum, sed infidelium, plausum duxit?

In sella aurea adsistente universo senatu collocavit? Magistratus pro sua

quemque dignitate regem salutare et adorare iussit? Hoc[120] erga novos

principes fieri solet, non tantum aliquod palatium velut Lateranense

tradi. Num postea per universam Italiam circumduxit?[121] Adiit cum illo

Gallias; adiit Hispanos;[122] adiit Germanos, ceterumque occidentem? Aut

si gravabantur[123] ambo tantum obire terrarum, quibusnam tam ingens

officium delegarunt, qui et Caesaris vice traderent possessionem et

Silvestri acciperent? Magni ii[124] viri atque eximiae auctoritatis esse

debuerunt: et tamen qui fuerint ignoramus. Et quantum in his duobus

verbis, _tradere_ et _accipere_, subest pondus![125] Nostra memoria,

ut exempla vetusta omittam, numquam aliter facitatum vidimus, cum quis

aut urbis aut regionis aut provinciae dominus factus est; ita demum

traditam existimari possessionem, si magistratus pristini summoveantur

novique subrogentur. Hoc si tunc Silvester fieri non postulasset, tamen

magnificentiae Constantini intererat, ut declararet non verbo se, sed re

possessionem tradere, suos praesides amovere aliosque ab illo substitui

iubere. Non traditur possessio quae penes eosdem remanet qui possidebant,

et novus dominus illos summovere non audet.

Sed fac istud quoque non obstare, et nihilominus putari Silvestrum

possedisse, atque omnia praeter morem praeterque naturam tunc esse

dicamus administrata. Postquam ille abiit, quos provinciis urbibusque

rectores Silvester praeposuit; quae bella gessit; quas nationes ad arma

spectantes oppressit; per quos haec administravit? Nihil horum scimus,

respondetis. Ita puto, nocturno tempore haec omnia gesta sunt, et ideo

nemo vidit.

Age, fuit in possessione Silvester? Quis eum de possessione deiecit?

Nam perpetuo in possessione non fuit, neque successorum aliquis saltem

usque ad Gregorium Magnum, qui et ipse caruit possessione. Qui extra

possessionem est, nec se ab ea deiectum probare potest, is profecto

numquam possedit; et si se possedisse dicat, insanit. Vides ut te insanum

etiam probo! Alioquin, dic quis papam deiecit? Ipsene Constantinus,

an eius filii, an Iulianus, an quis[126] alius Caesar? Profer nomen

expulsoris, profer tempus, unde primum, unde secundo, ac deinceps

expulsus est. Num per seditionem[127] et caedes, an sine his? Coniurarunt

in eum pariter nationes, an quae prima? Quid! Nemo omnium auxilio fuit:

ne illorum quidem qui per Silvestrum aliumve papam praepositi urbibus ac

provinciis erant? Uno die universa amisit; an paulatim et per partes?

Restitit ipse suique magistratus; an ad primum se tumultum abdicarunt?

Quid! Ipsi victores non in eam faecem[128] hominum, quam indignam imperio

ducebant, ferro grassati sunt, in ultionem[129] contumeliae, in tutelam

occupatae dominationis, in contemptum religionis nostrae, in ipsum etiam

posteritatis exemplum? Omnino eorum qui victi sunt nemo fugam cepit?

nemo latuit? nemo timuit? O admirabilem casum! Imperium Romanum tantis

laboribus, tanto cruore partum, tam placide, tam quiete a Christianis

sacerdotibus vel partum est, vel amissum, ut nullus cruor, nullum bellum,

nulla querela intercesserit; et quod non minus admirari debeas, per quos

hoc gestum sit, quo tempore, quomodo, quamdiu, prorsus ignotum. Putes in

silvis inter arbores regnasse Silvestrum, non Romae, et inter homines; et

ab hibernis[130] imbribus frigoribusque, non ab hominibus eiectum.

Quis non habet cognitum, qui paulo plura lectitarit, quot reges Romae,

quot consules, quot dictatores, quot tribuni plebis, quot censores,

quot aediles[131] creati fuerint? Nemoque ex tanta hominum copia, ex

tanta vetustate nos fugit. Scimus item quot Atheniensium duces, quot

Thebanorum, quot Lacedaemoniorum exstiterint; pugnas eorum terrestres

navalesque universas tenemus. Non ignoramus qui reges Persarum,

Medorum,[132] Chaldaeorum, Hebraeorum fuerint, aliorumque plurimorum; et

quomodo horum quisque aut acceperit regnum, aut tenuerit, aut perdiderit,

aut recuperaverit. Romanum autem, sive Silvestrianum, Imperium, qua

ratione inceperit, aut qua desierit, quando, per quos, in ipsa quoque

urbe nescitur. Interrogo num[133] quos harum rerum testes auctoresque

proferre possitis. Nullos, respondetis. Et non pudet vos, non tam

homines, quam pecudes dicere verisimile esse possedisse Silvestrum!

Quod quia vos non potestis, ego e contrario docebo, ad ultimum usque diem

vitae Constantinum, et gradatim deinceps omnes Caesares possedisse, ut

ne quid habeatis quod hiscere possitis. At perdifficile est et magni,

ut opinor, operis hoc docere! Evolvantur omnes Latinae Graecaeque

historiae; citentur ceteri auctores qui de illis meminere temporibus:

ac[134] neminem reperies in hac re ab alio discrepare. Unum ex mille

testimoniis sufficiat.[135] Eutropius, qui Constantinum, qui tres

Constantini filios a patre relictos dominos orbis terrarum vidit, qui de

Iuliano filio fratris Constantini ita scribit: “Hic Iulianus, qui fuit

subdiaconus[136] in Romana ecclesia, Imperator[137] effectus apostatavit

in idolorum cultu,[138] rerum potitus est, ingentique apparatu Parthis

intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui.” Nec de donatione

Imperii occidentis tacuisset; nec paulo post de Ioviano, qui successit

Iuliano, ita dixisset: “Pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem

fecit, mutatis finibus ac nonnulla Imperii Romani parte tradita. Quod

ante, ex quo Romanum Imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam

legiones nostrae apud Caudium per Pontium Telesinum[139] et in Hispania

apud Numantiam et in Numidia sub iugo missae sunt, ut nihil tamen finium

traderetur.”

Hoc loco libet vos,[140] nuperrime licet[141] defuncti estis, convenire,

pontifices Romani, et te, Eugeni, qui vivis cum Felicis[142] tamen

venia. Cur donationem Constantini magno ore iactitatis, frequenterque

vos ultores erepti Imperii quibusdam regibus principibusque minamini,

et confessionem quandam servitutis a Caesare dum coronandus est et a

nonnullis aliis principibus extorquetis, veluti ab rege Neapolitano

atque Siciliae; id quod numquam aliquis veterum Romanorum pontificum

fecit, non Damasus apud Theodosium, non Syricius apud Arcadium,[143] non

Anastasius apud Honorium, non Ioannes apud Iustinianum, non alii apud

alios sanctissimi papae apud optimos Caesares, sed semper illorum Romam

Italiamque, cum provinciis quas nominavi, fuisse professi sunt? Eoque

numismata aurea, ut de aliis monumentis sileam templisque urbis Romanae,

circumferuntur, non Graecis sed Latinis litteris inscripta, Constantini

iam Christiani et deinceps cunctorum ferme Imperatorum, quorum multa

penes me sunt cum hac plerumque subscriptione subter imaginem crucis,

“Concordia orbis.” Qualia infinita reperirentur summorum pontificum, si

umquam Romae imperassetis! Quae nulla reperiuntur, neque aurea, neque

argentea, neque ab aliquo visa memorantur. Et tamen necesse erat illo

tempore proprium habere numisma quisquis imperium Romae teneret; saltem

sub imagine Salvatoris aut Petri.

Pro[144] imperitiam hominum! Non cernitis, si donatio Constantini vera

est, Caesari—de Latino loquor—nihil relinqui. En qualis Imperator, qualis

rex Romanus erit, cuius regnum si quis habeat, nec aliud habeat, omnino

nil habet! Quod si itaque palam est Silvestrum non possedisse; hoc est,

Constantinum non tradidisse possessionem, haud dubium erit ne ius quidem,

ut dixi, dedisse possidendi: nisi dicitis ius quidem datum, sed aliqua

causa possessionem non traditam; ita plane dabat quod minime futurum

intelligebat; dabat quod tradere non poterat; dabat quod non prius venire

in manus eius cui dabatur possibile erat quam esset extinctum; dabat

donum quod ante quingentos annos aut numquam valiturum foret. Verum hoc

loqui aut sentire insanum est.

* * * * *

Sed iam tempus est, ne longior fiam, causae adversariorum iam concisae

atque laceratae letale[145] vulnus imprimere et uno eam iugulare ictu.

Omnis fere historia, quae nomen historiae meretur, Constantinum a

puero cum patre Constantio[146] Christianum refert multo etiam ante

pontificatum Silvestri; ut Eusebius ecclesiasticae scriptor historiae,

quem Rufinus,[147] non in postremis doctus, in Latinum interpretatus duo

volumina de aevo suo adiecit, quorum uterque paene[148] Constantini

temporibus fuit. Adde huc testimonium etiam Romani pontificis qui his

rebus gerendis non interfuit sed praefuit, non testis sed auctor, non

alieni negotii sed sui narrator. Is est Melchiades papa, qui proximus

fuit ante Silvestrum, qui ita ait: “Ecclesia ad hoc usque pervenit, ut

non solum gentes sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam

tenebant, ad fidem Christi et[149] fidei sacramenta concurrerent. E

quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter

adeptus, licentiam dedit per universum orbem[150] suo degentibus imperio

non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et praedia

constituit tribuenda. Denique idem praefatus princeps donaria immensa

contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri instituit; adeo

ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro suisque successoribus

profuturam concederet.” En nihil Melchiades a Constantino datum ait,

nisi palatium Lateranense, et praedia, de quibus Gregorius in registro

facit saepissime mentionem. Ubi sunt qui nos[151] in dubium vocare non

sinunt donatio Constantini valeat necne, cum illa donatio fuerit et ante

Silvestrum et rerum tantummodo privatarum?

Quae res quamquam plana et aperta sit, tamen de ipso quod isti stolidi

proferre solent privilegio disserendum est.

Et ante omnia non modo ille qui Gratianus videri voluit, qui nonnulla ad

opus Gratiani adiecit, improbitatis arguendus est, verum etiam inscitiae

qui opinantur paginam privilegii apud Gratianum contineri; quod neque

docti umquam putarunt, et in vetustissimis quibusque editionibus[152]

decretorum non invenitur. Et si quo in loco huius rei Gratianus

meminisset, non in hoc ubi isti collocant seriem ipsam orationis

abrumpentes, sed in eo ubi agit de Ludovici[153] pactione meminisset.

Praeterea duo millia locorum in decretis sunt quae ab huius loci fide

dissentiant; quorum unus est ubi, quae superius retuli, Melchiadis

verba ponuntur. Nonnulli eum qui hoc capitulum adiecit aiunt vocatum

_Paleam_ vel vero nomine, vel ideo quod quae de suo adiunxit ad Gratianum

comparata instar palearum iuxta frumenta existimentur. Utcumque sit,

indignissimum est credere, quae ab[154] hoc adiecta sunt, ea decretorum

collectorem aut ignorasse, aut magnifecisse habuisseque pro veris. Bene

habet, sufficit; vicimus. Primum quod hoc Gratianus non ait ut isti

mentiebantur, immo adeo, prout[155] ex infinitis locis datur intelligi,

negat atque confutat. Deinde quod unum et ignotum et nullius auctoritatis

ac minimi[156] hominem afferunt, ita etiam stolidum, ut ea Gratiano

affinxerit, quae cum ceteris illius dictis congruere non possent. Hunc

ergo vos auctorem profertis? Huius unius testimonio nitimini?[157] Huius

chartulam ad tantae rei confirmationem contra sexcenta probationum genera

recitatis? At ego exspectaveram ut aurea sigilla, marmoratos titulos,

mille auctores ostenderetis.

Sed ipse, dicitis, Palea auctorem profert, fontem historiae ostendit,

et Gelasium[158] papam cum multis episcopis in testimonium citat. “Ex

Gestis,” inquit, “Silvestri, quae beatus Gelasius in concilio septuaginta

episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc

dicit ecclesias imitari; in quibus legitur, Constantinus et cetera.”

Multo superius, ubi de libris legendis et non legendis agitur, etiam

dixerat, “Actus beati Silvestri praesulis, licet eius qui scripsit nomen

ignoremus, a multis tamen ab urbe Roma catholicis legi cognovimus,

et pro antiquo usu hoc imitantur ecclesiae.” Mira haec auctoritas,

mirum testimonium, inexpugnabilis probatio! Dono vobis hoc, Gelasium

dum de concilio septuaginta episcoporum loquitur id dixisse. Num id

dixit, paginam privilegii in beatissimi Silvestri Gestis legi? Is vero

tantum ait Gesta Silvestri legi[159] et hoc Romae, cuius ecclesiae

auctoritatem multae aliae sequuntur,[160] quod ego non nego; concedo,

fateor; me quoque una cum Gelasio testem exhibeo. Verum quid vobis ista

res prodest, nisi ut in adducendis testibus mentiri voluisse videamini?

Ignoratur nomen eius qui hoc in Decretis ascripsit, et solus hoc dicit.

Ignoratur nomen eius qui scripsit historiam, et solus is et falso testis

affertur. Et vos, boni viri atque prudentes, hoc satis superque esse

ad tantae rei testimonium existimatis? At videte, quantum inter meum

intersit vestrumque iudicium. Ego ne si hoc quidem apud Gesta Silvestri

privilegium contineretur, pro vero habendum putarem, cum historia illa

non historia sit, sed poetica et impudentissima fabula, ut posterius

ostendam; nec quisquam alius alicuius dumtaxat[161] auctoritatis de

hoc privilegio habeat mentionem. Et Iacobus Voraginensis, propensus

in amorem clericorum ut archiepiscopus, tamen in Gestis sanctorum de

donatione Constantini, ut fabulosa nec digna quae inter Gesta Silvestri

poneretur, silentium egit; lata quodammodo sententia contra eos, si qui

haec litteris mandavissent.

Sed ipsum falsarium ac vere “paleam,” non triticum, obtorto collo

in iudicium trahere volo. Quid ais, falsarie? Unde fit quod istud

privilegium inter Silvestri Gesta non legimus? Credo hic liber rarus

est, difficilis inventu, nec vulgo habetur, sed tamquam fasti olim a

pontificibus, aut libri Sibyllini[162] a decemviris custoditur! Lingua

Graeca aut Syriaca aut Chaldaica scriptus est! Testatur Gelasius a

multis catholicis legi; Voraginensis de eo meminit; nos quoque mille et

antique scripta exemplaria vidimus; et in omni fere cathedrali ecclesia,

cum adest Silvestri natalis dies, lectitantur: et tamen nemo se illic

legisse istud ait quod tu affingis, nemo audisse, nemo somniasse. An alia

quaedam fortassis historia est? Et quaenam ista erit? Ego aliam nescio,

nec abs te aliam dici interpretor, quippe de ea tu loqueris quam Gelasius

apud multas ecclesias lectitari refert. In hac autem tuum privilegium

non invenimus. Quod si istud in Vita Silvestri non legitur, quid tu ita

legi tradidisti? Quid in tanta re iocari ausus es, et levium hominum

cupiditatem eludere?

Sed stultus sum qui illius potius insector audacium, quam istorum

dementiam qui crediderunt. Si quis apud Graecos, apud Hebraeos, apud

barbaros diceret hoc esse memoriae proditum, nonne iuberetis nominari

auctorem, proferri codicem, et locum ab interprete fideli exponi antequam

crederetis? Nunc de lingua vestra, de notissimo codice fit mentio, et

vos tam incredibile factum aut non inquiritis, aut, cum scriptum non

reperiatis, tam prona estis credulitate ut pro scripto habeatis atque pro

vero. Et hoc titulo contenti, terras miscetis et maria, et, quasi nullum

subsit dubium, eos qui vobis non credunt, terrore bellorum aliisque minis

prosequimini. Bone Iesu, quanta vis, quanta divinitas est veritatis,

quae per sese sine magno conatu ab omnibus dolis ac fallaciis se ipsa

defendit, ut non immerito, cum esset apud Darium regem exorta contentio

quid foret maxime validum et alius aliud diceret, tributa sit palma

veritati!

Quia cum sacerdotibus, non cum saecularibus, mihi res est, ecclesiastica

magis quam saecularia sunt exempla repetenda. Iudas Machabaeus, cum

dimissis Romam legatis foedus amicitiamque a senatu impetrasset,

curavit verba foederis in aes incidenda Ierosolimamque portanda. Taceo

de lapideis decalogi tabulis, quas Deus Moysi dedit. Ista vero tam

magnifica Constantini et tam inaudita donatio nullis neque in auro,

neque in argento, neque in aere, neque in marmore, neque postremo in

libris, probari documentis potest; sed tantum, si isti credimus, in

charta, sive membrana. Iobal primus musices auctor, ut est apud Iosephum,

cum esset a maioribus per manus tradita opinio res humanas semel aqua

iterum igni delendas, doctrinam suam duabus columnis[163] inscripsit,

lateritia contra ignem, lapidea contra aquas; quae ad Iosephi aevum, ut

idem scribit, permansit; ut suum in homines beneficium semper exstaret.

Et apud Romanos rusticanos[164] adhuc et agrestes, cum parvae et rarae

litterae essent, tamen leges duodecim tabularum in aes fuere incisae,

quae vi[165] capta atque incensa a Gallis urbe incolumes postea sunt

repertae. Adeo duo maxima in rebus humanis, diuturnitatem temporis et

fortunae violentiam, vincit circumspecta providentia. Constantinus vero

orbis terrarum donationem papyro[166] tantum et atramento signavit, cum

praesertim machinator fabulae, quisquis ille fuit, faciat Constantinum

dicentem se credere non defore qui donationem hanc impia aviditate

rescinderent! Hoc times, Constantine, et non caves ne ii qui Romam

Silvestro eriperent chartulam quoque surriperent?

Quid ipse Silvester pro se nihil agit? Ita omnia Constantino remittit?

Ita securus ac segnis est in tanto negotio? Nihil sibi, nihil

ecclesiae suae, nihil posteritati prospicit? En, cui Imperium Romanum

administrandum committas,[167] qui tam magnae rei tantoque aut lucro aut

periculo indormit! Si quidem sublata chartula, privilegii donationem

utique aetate procedente probare non poterit.

* * * * *

“Paginam privilegii” appellat homo vesanus. Privilegiumne tu (libet velut

praesentem insectari) vocas donationem orbis terrarum; et hoc in pagina

vis esse scriptum; et isto genere orationis usum esse Constantinum? Si

titulus absurdus est, qualia cetera existimemus?

“Constantinus Imperator quarto die sui baptismatis privilegium Romanae

ecclesiae pontifici contulit, ut in toto orbe Romano[168] sacerdotes ita

hunc caput habeant, sicut iudices regem.” Hoc in ipsa Silvestri historia

continetur; ex quo dubitari non potest ubinam scriptum significetur

“privilegium.” Sed, more eorum qui mendacia machinantur, a vero

incoepit[169] ut sequentibus, quae falsa sunt, conciliet fidem, ut Sinon

apud Virgilium:

“Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quaecumque fatebor.

Vera, inquit, nec me Argolica de gente negabo.”

Hoc primum, deinde falsa subiecit. Ita hoc loco noster Sinon facit, qui

cum a vero incoepisset, adiecit:

“In eo privilegio, inter cetera, legitur: ‘Utile iudicavimus

una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu,

optimatibus etiam, et cum cuncto populo imperio Romanae

ecclesiae subiacenti ut sicut beatus Petrus in terris vicarius

Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius

principis apostolorum vicem principatus potestatem amplius

quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere

videretur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant.’”

O scelerate atque malefice! Eadem quam affers in testimonium refert

historia, longo tempore neminem senatorii ordinis voluisse accipere

religionem Christianam, et Constantinum pauperes sollicitasse pretio

ad baptismum. Et tu ais intra primos statim dies senatum, optimates,

satrapes,[170] quasi iam Christianos, de honestanda ecclesia Romana

cum Caesare decrevisse! Quid! Quod vis interfuisse satrapes? O cautes,

O stipes! Sic loquuntur Caesares? Sic concipi solent decreta Romana?

Quis umquam satrapes in consiliis Romanorum nominari audivit? Non teneo

memoria umquam legisse me ullum, non modo Romanum, sed ne in Romanorum

quidem provinciis satrapem nominatum. At hic Imperatoris satrapes

vocat, eosque senatui praeponit, cum omnes honores, etiam qui principi

deferuntur, tantum a senatu decernantur, aut iuncto[171] “populoque

Romano.” Hinc est quod in lapidibus vetustis aut tabulis aereis aut

numismatis duas litteras videmus scriptas: S. C.; id est, “Senatus

consulto,” vel quattuor:[172] S. P. Q. R., hoc est, “Senatus populusque

Romanus.” Et, ut Tertullianus meminit, cum Pontius Pilatus de admirandis

Christi actionibus ad Tiberium Caesarem, non ad senatum, scripsisset,

siquidem ad senatum scribere de magnis rebus magistratus consueverant,

senatus hanc rem indigne tulit, Tiberioque praerogativam ferenti ut

Iesus pro deo coleretur repugnavit, ob tacitam tantummodo indignationem

offensae senatoriae dignitatis. Et ut scias quantum senatus valeat

auctoritas, ne pro deo coleretur obtinuit.

Quid! Quod ais optimates? Quos aut primarios in republica viros

intelligimus, qui cur nominentur[173] cum de ceteris magistratibus

silentium sit? aut eos qui populares non sunt, benevolentiam populi

aucupantes, sed optimi cuiusque et bonarum partium studiosi ac

defensores, ut Cicero quadam oratione demonstrat? Ideoque Caesarem ante

oppressam rempublicam popularem fuisse dicimus, Catonem ex optimatibus,

quorum differentiam Sallustius explicavit. Neque hi optimates magisquam

populares aut ceteri boni viri dicuntur in consilio adhiberi.

Sed quid mirum si adhibentur optimates, ubi cunctus populus, si homini

credimus, cum senatu et Caesare iudicavit, et is quidem Romanae ecclesiae

subiacens! Et quis iste est populus? Romanusne? At cur non dicitur

populus Romanus potiusquam populus subiacens? Quae nova ista contumelia

est in Quirites, de quibus optimi poetae elogium est:

“Tu regere imperio populos, Romane, memento?”

Qui regit alios populos,[174] ipse vocatur populus subiacens, quod

inauditum est. Nam in hoc, ut in multis epistolis Gregorius testatur,

differt Romanus princeps[175] a ceteris, quod solus est princeps liberi

populi. Ceterum ita sit ut vis. Nonne et alii populi subiacent? An alios

quoque significas? Quomodo fieri istud triduo poterat, ut omnes populi

subiacentes imperio Romanae ecclesiae illi decreto adessent? Tametsi

num[176] omnis faex populi iudicabat? Quid! Antequam subiecisset Romano

pontifici populum Constantinus subiectum vocaret? Quid! Quod ii[177] qui

subiacentes vocantur faciendo dicuntur praefuisse decreto? Quid! Quod hoc

ipsum dicuntur decrevisse, ut sint subiacentes et ut ille cui subiacent

hos habeat subiacentes? Quid agis aliud, infelix,[178] nisi ut iudices te

voluntatem fallendi habere, facultatem non habere?

“Eligentes nobis ipsum principem apostolorum, vel eius

vicarios, firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est

terrena imperialis potentia, ita eius sacrosanctam Romanam

ecclesiam decrevimus veneranter honorare, et amplius quam

nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam

beati Petri gloriose exaltari,[179] tribuentes ei potestatem

et gloriam et dignitatem, atque vigorem et honorificentiam

imperialem.”

Revivisce paulisper, Firmiane[180] Lactanti, resisteque huic asino tam

vaste immaniterque rudenti. Ita verborum turgentium strepitu delectatur,

ut eadem repetat et inculcet quae modo dixerat. Huncne in modum aevo

tuo loquebantur Caesarum scribae, ne dicam agasones? Elegit sibi illos

Constantinus non patronos, sed “esse patronos.” Interposuit illud

“esse” ut numerum redderet concinniorem. Honesta ratio! Barbare loqui

ut venustius currat oratio, si modo quid in tanta scabritia venustum

esse potest! “Eligentes principem apostolorum, vel eius vicarios.” Non

eligis[181] Petrum et eius deinceps vicarios, sed aut hunc exclusis

illis, aut illos hoc excluso. Et pontifices Romanos appellat vicarios

Petri, quasi vel vivat Petrus, vel minori dignitate sint ceteri

quam Petrus fuit. Nonne et illud barbarum est; “a nobis nostroque

imperio?” Quasi imperium habeat animum concedendi et potestatem! Nec

fuit contentus dicere “obtineant,” nisi etiam diceret “concessam,”

cum satis alterum esset. Et illud “firmos patronos,” perquam elegans

est! Scilicet firmos vult ne pecunia corrumpantur aut metu labantur.

Et illud “terrena imperialis potentia”; duo adiectiva sine copula! Et

illud “veneranter honorare,” et illud “nostrae imperialis serenitatis

mansuetudo!” Lactantianam eloquentiam redolet, cum de potentia agatur

imperii, serenitatem nominare et mansuetudinem, non amplitudinem et

maiestatem. Quod etiam tumida superbia inflatum est, ut in illo quoque,

“gloriose exaltari”[182] per “gloriam et potestatem et dignitatem, et

vigorem et honorificentiam imperialem”! quod ex Apocalypsi sumptum

videtur, ubi dicitur: “Dignus est agnus qui occisus est, accipere

virtutem et divinitatem[183] et sapientiam et fortitudinem et honorem

et benedictionem.” Frequenter, ut posterius liquebit, titulos Dei

sibi arrogare fingitur Constantinus, et imitari velle sermonem sacrae

Scripturae, quem numquam legerat.

“Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat, tam super

quatuor sedes Alexandrinam, Antiochenam, Ierosolimitanam,

Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe

terrarum Dei ecclesias; etiam pontifex, qui per tempora ipsius

sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps

cunctis sacerdotibus et totius mundi existat, et eius iudicio,

quae ad cultum Dei et fidem Christianorum vel stabilitatem

procurandam fuerint, disponantur.”[184]

Omitto hic barbariem sermonis, quod “princeps sacerdotibus” pro

“sacerdotum” dixit, et quod in eodem loco posuit “extiterit” et

“existat,” et, cum dixerit “in universo orbe terrarum,” iterum addit

“totius mundi,” quasi quiddam diversum, aut caelum, quae mundi pars est,

complecti velit, cum bona pars orbis terrarum sub Roma non esset, et

quod “fidem Christianorum,” “vel stabilitatem procurandam,” tamquam non

possent simul esse, distinxit, et quod “decernere” et “sancire” miscuit,

et veluti prius cum ceteris Constantinus non iudicasset, decernere eum

et, tamquam poenam proponat, sancire, et quidem una cum populo sancire

facit. Quis hoc Christianus pati queat, et non papam, qui hoc patitur ac

libens audit et recitat, censorie severeque castiget, quod, cum a Christo

primatum acceperit Romana sedes et id, Gratiano testante multisque

Graecorum, octava synodus declararit, accepisse dicatur a Constantino

vix dum Christiano tamquam a Christo? Hoc ille modestissimus princeps

dicere, hoc piissimus pontifex audire voluisset? Absit tam grave ab

utroque illorum nefas!

Quid, quod multo est absurdius, capitne rerum natura, ut quis de

Constantinopoli loqueretur tamquam una patriarchalium sedium, quae

nondum esset nec patriarchalis, nec sedes, nec urbs Christiana, nec sic

nominata, nec condita, nec ad condendum destinata? Quippe privilegium

concessum est triduo quod Constantinus esset effectus Christianus, cum

Byzantium[185] adhuc erat, non Constantinopolis. Mentior nisi hoc quoque

confiteatur[186] hic stolidus. Scribit enim prope calcem privilegii:

“Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regiam

potestatem orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae

provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et

illic nostrum constitui imperium.”

Si ille transferre volebat alio imperium, nondum transtulerat. Si illic

volebat constituere imperium, nondum constituerat. Si sic volebat

aedificare urbem, nondum aedificaverat. Non ergo fecisset mentionem de

patriarchali, de una quattuor sedium, de Christiana, de sic nominata, de

condita; de qua condenda, ut historiae placet quam Palea in testimonium

affert, ne cogitarat quidem. A qua[187] non videt haec belua, sive

is Palea sit, sive alius quem Palea sequitur, se dissentire, ubi

Constantinus, non sua sponte, sed inter quietem admonitu Dei, non Romae,

sed Byzantii, non intra paucos dies, sed post aliquot annos, dicitur

decrevisse de urbe condenda, nomenque quod in somnis edoctus fuerat

indidisse. Quis ergo non videt, qui privilegium composuit, eum diu

post tempora Constantini fuisse, et, cum vellet adornare mendacium,

excidisse sibi quod ante dixisset haec gesta esse Romae tertio die quam

ille fuisset baptizatus: ut in eum decentissime cadat tritum vetustate

proverbium, “Mendaces memores esse oportere”?

Quid, quod Byzantiam provinciam vocat quod erat oppidum nomine[188]

Byzantium? Locus haudquaquam capax tantae urbis condendae: namque muris

complexa est Constantinopolis vetus Byzantium! Et hic in eius optimo

loco ait urbem esse condendam! Quid, quod Thraciam,[189] ubi positum

erat Byzantium, vult esse in oriente, quae vergit ad Aquilonem! Opinor

ignorabat Constantinus locum quem condendae urbi delegerat, sub quo caelo

esset, urbsque an provincia, quanta eius mensura foret!

“Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro

continuatione luminariorum possessionum praedia contulimus,

et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem

iussionem sacram tam in oriente quam in occidente quam etiam

a septentrione et meridionali plaga, videlicet in Iudaea,

Graecia, Asia, Thracia, Africa, et Italia, vel diversis

insulis, nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione,

ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi

pontificis successorumque eius omnia disponantur.”

O furcifer! Ecclesiaene, id est templa, Romae erant Petro et Paulo

dicatae? Quis eas exstruxerat?[190] Quis aedificare ausus fuisset cum

nusquam foret, ut historia ait, Christianis locus nisi secreta et

latebrae? Aut si qua templa Romae fuissent illis dicata apostolis, non

erant digna in quibus tanta luminaria accenderentur; aediculae sacrae,

non aedes; sacella, non templa; oratoria inter privatos parietes,

non publica delubra. Non ergo ante cura gerenda erat de luminaribus

templorum, quam de ipsis templis.

Quid ais tu, qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum beatos,

Silvestrum vero cum adhuc vivit beatissimum, et suam qui paulo ante

fuisset ethnicus iussionem sacram? Tantane conferenda sunt pro

luminaribus continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur? At quae

ista praedia sunt, praesertim “possessionum”? Praediorum possessiones

dicere solemus, non “possessionum praedia.” Das praedia, nec quae praedia

explicas. Ditasti diversis rebus, nec quando, nec quibus rebus ostendis.

Vis plagas orbis a Silvestro disponi, nec pandis quo genere disponendi.

Concessisti haec antea? Cur te hodie incoepisse significas honorare

ecclesiam Romanam et ei privilegium concedere? Hodie concedis; hodie

ditas? Cur dicis “concessimus” et “ditavimus”? Quid loqueris, aut quid

sentis, bestia? Cum fabulae machinatore mihi sermo est, non cum optimo

principe Constantino.

Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam requiro, qui nullo

ingenio, nulla litteratura es praeditus; qui ais “luminariorum” pro

luminarium, et “orientalibus transferri regionibus” pro eo quod est

ad orientales transferri regiones? Quid porro? Istaene sunt quattuor

plagae? Quam orientalem numeras? Thraciamne? At, ut dixi, vergit ad

septentrionem. An Iudaeam? At magis ad meridiem spectat, utpote vicina

Aegypto. Quam item occidentalem? Italiamne? At haec in Italia gerebantur,

quam nemo illic agens occidentalem vocat; cum Hispanias dicamus esse

in occidente; et Italia hinc ad meridiem illinc ad arcton magisquam

ad occidentem vergit. Quam septentrionalem? An Thraciam? At ipse ad

orientem esse vis. An Asiam? At haec sola totum possidet orientem,

septentrionem vero communem[191] cum Europa. Quam meridionalem? Certe

Africam. At cur non aliquam nominatim provinciam proferebas? Nisi forte

Aethiopes Romano imperio suberant. Et nihilominus non habent locum Asia

et Africa cum orbem terrarum in quattuor dividimus partes et nominatim

regiones singularum referimus, sed cum in tres, Asiam, Africam, Europam;

nisi Asiam pro Asiatica provincia, Africam pro ea provincia quae prope

Gaetulos[192] est, appellas, quae non video cur praecipue nominentur.[193]

The treatise of Lorenzo Valla on the Donation of Constantine · 第 12 / 21 题