insensili tot rationibus, & effectibus sensibilibus manifesta, qua
sola ritè examinata, nulla potest esse in Borelli propositionibus,
& Experimentis dubietas; siquidem ex aliàs enumeratis Phœnomenis,
quæ apud omnes audiunt à sæculo pro signis futuræ pluviæ, patet,
vapores aqueos terram imbuere, atque comprimere, & in aere infimo
nobiscum cohabitare quandòque longè ante pluviam sensibilem, & ipsa
aliquandò etiam non succedente, immò in ipsa serenitate paululùm
turbida; quarè etsi motis etiam ab alto cum lenta directione ad terram
vaporibus, _Mercurius_ adhùc altus sustineatur, ante eorum contactum
cum superficie Terræ, talis tamen vaporum transitoria suspensio, &
brevis est, & nobis occulta, ac cum sereno tempore plerùmque confusa,
eo enìm ipso, quod vel leve illius inditium nobis apparet, jàm vapores
nostram infimam regionem, & terram ipsam assequuntur; quarè tempus omne
descensus illorum ante contactum terræ, à prævio tempore simplicis
innatationis nequit distingui, sed cum eo prorsùs coincidit, tum quò
ad premendum æqualiter _Mercurium_, tum quò ad nullos adhùc pluviosos
producendos effectus nobis sensibiles. Cardo igitur difficultatis
versatur in dignoscendo præcisè tempore, quo vapores isti terram
premunt, vel non; cum verè non rarò apud nos perpluant, & per quandam
veluti præcipitationem quasi è spongia exprimantur, ob inexplicabiles
superioris Atmosphœræ agitationes, tùnc cùm minùs videntur perpluere,
quod flantibus in ipsa, qualicunque, serenitate Austris, & Euronotis
est manifestum, ut ideò quotiescunque crassior quædam humiditas, &
mador in infimis corporibus, puta saxis, lignis, aliisque recensitis
deprehenditur, sive id per nebulosam, nubilosam, turbatam, vel
etiam serenam (eo quo potest modo) tempestatem contingat, totiès
infallibiliter (& aliàs etiam cum minùs sensibilis est mador iste)
actualem aqueorum vaporum descensum in terram liceat statuere: Undè
mirum non est, si per aliquot horas, immò per diem quandoque integrum
ante pluviam sensibilem conspicua reddatur _Mercurii_ depressio,
ab imminuto per vaporosam pluviam aeris pondere, atque discerpta
substantia procedens, quam proptereà depressionem falsò quis vaporibus
simpliciter innatantibus, vel terram nondùm assecutis adscribet.
Quamobrèm inconcussum adhùc Doctissimi Borelli stat Theorema, quod
“_Dum aer nebulis pluviosis impręgnatur_”, & ipsis gravidus manet
in quacunque sui parte (dummodò fœtus terram non premat, secùs non
ampliùs prægnaret aer) “_tunc Mercurius elevatur: At postquam pluvia
delapsa est_”, seù postquam nebulæ, & vapores illi terram attigerunt
(alleviato sic, vel partialiter, vel totaliter, vel sensibiliter,
vel insensibiliter aeris pondere) “_Mercurius in fistula denuò
deprimitur_”, proportionaliter ad descensum vaporum, & antequam
recentibus iterùm, quòd paulò post solet contingere, Aer imprægnetur.
Atque ità quanlibet pluviosam humiditatem comprehendendo Torricelliana
fistula, in qua _Mercurius_ per siccitatem crescit, & per humiditatem
decrescit, sibi non minùs (ac forte universaliùs) Hygrometri, quam
Barometri nomen poterit in posterum vindicare.
His in hunc modum statutis, progreditur ad demonstrandam Propositionem
suam Vir Perspicacissimus subnectens: “_Ab hoc evidentissimo
experimento_” (videlicet in antecedente prop. 114. enunciato)
“_Problema nostrum solvi posse censeo, quandoquidem quid aliud sunt
nebulæ pluviosæ, scilicet aqua gravidæ, quam aggregatum ex innumeris
granulis minutissimis aqueis?_” (quàm benè concordat hic textus cum
nuperrimè allato prop. 64. nebulam ascendentem, & fumo comparatam
describente!) “_Et cum prædicta nebula in altissimis aeris partibus
innatat_” (en explicita aeris inferioris serenitas per expressam
innatationem rarioris, & diaphanæ nebulæ, & per situm altissimum,
in quo eadem sustinetur) “_vel lentissimo motu aqueæ particulæ ejus
descendunt_” (en aliqua nonnunquam serenitatis turbatio, quatenùs
ex eadem prop. 64. “_prædicta granula aquea copiosissima vagantia
per aerem non facilè visibilia sunt sigillatìm ob eorum exiguitatem,
sed possunt, quandòque magìs, quandòque minùs, pro varia raritate,
vel densitate, transitum luci impedire_”: Cum inquam lentissimo motu
descendunt aqueæ altissimarum nebularum particulæ, hoc est errabundo,
& tortuoso progressu obvios aereæ texturæ mæandros cæspitanter,
ac obliquè pervadunt, ibidemque immorantes, & ab ipso adhùc aere
sustentatæ variè, & lentè admodùm circumaguntur ad centrum, nondùm
tamen, ut infrà ex contextu, terram attingunt, eamve usque adhùc
humectando assequuntur) “_procùl dubio suo pondere naturali augent
aeris gravitatem_” (quatenùs intrà illius vacuitates, ut alibi,
superadditæ reconduntur, atque nonnihil immorando vagantur) “_ideòque
majori nisu Globum Terraqueum comprimunt, quàm aer purus, & aqueis
guttulis omninò privatus constringere eum possit; & ideò fistula
Mercurialis A. B. C. in infimo prædicto aere constituta comprimitur,
nedùm à pondere superstantis aeris, sed præterea à pondere totius aquæ
nebulam supremam componentis_” (vocādo hanc ipsam aquam nomine iterùm
supremæ, & altissimæ nebulæ, nunquàm verò Nubis, ut ipsam comitem
serenitatem includeret.)
Hìc autem considerat Auctor aqueam vaporum naturam, in quam sunt
resolvendi, & incrementum aerei ponderis per additionem eorum, sivè
ipsi innatent aeri, sivè intrà eum longè à terra descendant, ac denique
ejusdem aerei ponderis decremētum per hujusmodi vaporum (non sine
terreis etiàm particulis) ablegationem, & translationem in terram;
juxtà quas omnes itus, & reditus vicissitudines, alterna quoque
succedit secundùm diversas Atmosphœrę partes, & secūdùm diversa itidem
tempora, serenitatis, & pluviæ perpetuitas. Hìnc haud difficulter
potest elici coniectura excelsi, atq; mirandi vaporum ascensus, &
expressionis eorundem à Globo Terraqueo; cum enìm innumeras aeris
vacuitates per totum Cap. 12. abundè probatas (quas etiamsi supponamus
æthere perfusas, parùm refert) hoc loco supponat Borellus, facile est
intelligere ad seriem doctrinæ illius, quod ubì aer secundùm notabilem
portionem sui, sive ob pluvias antecedentes, sive ob quamlibet causam
vaporosis aqueis guttulis interpositis magìs privatus, atque inanis
extiterit, aer reliquus circumjacens, magisque plenus, ac densus
Globi Terraquei superficiem (ut ejusdem, ut suprà, Borelli verbis
utar) majori nisu constringat, ac illam constringat, & comprimat
antedicta portio majoribus vacuitatibus scatens, in easque proptereà
vacuitates, & capacia inania spatiola, ubi nulla est resistentia,
necesse erit sursùm urgeri particulas aqueas usquè ad propinqui aeris
æquilibrium, quemadmodùm in Vacuo Torricelliano Aqua per hujusmodi
pressionem ad trigintaduorum pedum altitudinem elevatur. Sed quià
sicuti de fumo notat idē Borellus prop. 66. quòd _absque exhalationibus
igneis non possent ad insignem altitudinem fumi particulæ elevari_,
& concludit _ab igneis particulis fumum rarefactum elevari posteà ab
impulsu gravioris aeris ambientis per expressionem_, ità & de Aqua
animadvertit prop. 275. _certum esse ignis particulas seu exhalationes,
perpetuò discurrere, fluereque per omnia corpora tàm densa, quàm
fluida, & quò major erit copia discurrentium igniculorum, eò magìs
corpora inertia, ut sunt aquæ particulæ intrà aquam æquilibratæ,
agitari, impellique posse, & perseverante præsertìm Aqua in statu
fluido, per eam procùl dubio insignem copiam igniculorum diffundi,
& agitari_; & in progressu fidentiùs infert, _probabile esse, ut in
statu præsertìm fluiditatis magna copia igniculorum, vel exhalationum
ignearum impellere possit minimas Aquæ particulas, easque insinuare
intrà vacua spatia tubulorum aereorum_; estò etiàm quòd per transennam
in prop. 168. aqueis vaporibus non modò concesserit, præter vacuitatum
repletionem, particulas ipsas aereas è suis quandòque loculis nonnihil
dimovere, & eas perterebrare, ut viam sibi parent ad vacuum (non ità
tamèn ut procùl abeant aereæ, sed tantummodò ut cedant in se ipsas,
suasque intimas vacuitates receptę) verùm etiam eosdem vapores ab aqua
hyemis tempore motu placido difflari protulerit absque adiumento ignis
(intelligendo tamen defectum ignis sensibilioris, ad differentiam
vaporum ferventis aquæ) aut alterius, ut inquit, rapidæ violentiæ:
cujus textus, etsi occasionalis, sensum cum dogmaticis nupèr allatis
potest conciliare quilibet intentionem Auctoris in diversis hisce
casibus accuratiùs attendet: in quo insuper textu, ut & in aliis infrà
adducendis, licet vapores aqueos, atque nebulas nil aliud esse, quam
congeriem exilissimarum particularum aquæ prodiderit, attamen hoc
tantummodò relatè ad potiorem partem concretum vaporis constituentem,
& denominationem aquei illi tribuentem intellexit, cum cœteroqui
in ipsis vaporibus inclusos perpetuò, ut suprà, simul igniculos,
ubique comprehendat, atque supponat; quod una hìc pro pluribus vice
admonuisse sufficiat: Quia inquam indubitanter ex Borelli mente intrà
ipsam aquam (idem dico proportionaliter de terreis exhalationibus)
aliqua degit subtilior materia, sive à Sole, sive ab Æthere, sive
ab Ignibus subterraneis, aliove quolibet calore Terræ concentrico
derivata, quæ jugi suo motu particulas ejusdem aquæ indesinenter
evolvit, hinc fit, ut eædem halituosæ particulæ intrà aeris spatiola
assurgentes (dato etiam, quòd simplex aqua ad extremam tenuitatem
quacunque vi cum plurima superficie redacta possit se sola aeri
innatare, ut ipsi aquæ auri folia supernatant) cum non nisi à susceptis
igniculis queant attenuari, & dividi, ipsis idcircò intimè immixtis,
vel alia qualibet leviore interclusa verosimilitèr turgeant materia
(quæ propter summam tenuitatem ultrà omnia corpuscula ponderosiora,
etiam, si lubeat, ob eorum pressionem superassurgit) adeòque avolantes
vapores hujusmodi non sint, rigorosè loquendo, simplicissima aqua,
sed adiunctam habeant tantam leviorem materiam, ut cum ea concretum
quoddam rariùs, seu moleculam quandam ex majori aquę, & minimo alterius
materiæ pondere conflatam constituant (ut in bullis puerilibus ex
aqua, sapone, & spiritu insufflato confectis fieri observat Borellus
citata prop. 259.) quæ rara, inanis, & expansa molecula sic contexta
absolutè æquè solum, vel minùs etiam gravitet, ac gravitat aer data
paritate molis, ac proindè suprà sortem, & Libellam Aquæ intrà Vacuum
ascendentis assurgat, repletisque disgregato agmine plurimis ejusdem
aeris spatiolis (quæ ex propositionibus 259, & 274. ingentia valdè
sunt comparativè ad molem aeris densam) auctoque semper per sui
additionem novo pondere, in ipsum etiam aerem, à quo sursùm exprimitur,
nonnunquàm facescat, ut in vaporosis effluviis ab aqua fervente
elevatis quotidiè cernimus. Intrà elatiorem ergò aeris regionem tandiù
spatiantur moleculæ, seù, ut cum Borello loquar, Nebulæ istæ pluviosæ,
donec à ventis potissimùm, vel alia de causa turmatìm agitatæ, motæ,
& confusæ ulteriorem densitatem, & opacitatem acquirant, ac per
majorem tandèm contactum ad invicem diffringantur, avoletque illicò
in supremam regionem contentus halitus, ipsæque effętę, ac in aqueam
nativam simplicitatem redeuntes, molem, & corpus reinduant pari mole
subiecti aeris gravius, non alia quidem via acquisito pondere, nisi
ob variatam, acquisitamve molem densiorem, & ob materię subtilioris
exclusionem, ut in distillationibus artificialibus, earumque primò
vaporosis nebulis, postmodùm successivis concretis imbribus palàm
deprehendimus. In hac autem vaporosa metamorphosi in aquea primæva
natalia iterùm redeunte, talis ut plurimùm servatur progressus, &
ordo, ut antecedentèr ad pluviam sensibilem, ac successivè perseverante
pluvia, exiles, & invisibiles (densiores quippè) vapores aquei paululùm
graviores aere, ut suprà, redditi, prævio, & durabili influxu per
insignem loci tractum, infimum ipsum aerem clandestino madore imbuant,
terramque simul lentè, occultè, ac prorsùs insensibiliter conspergendo,
ejusdem aeris clàm se exonerantis pondus, ac pressionem imminuant,
postmodùm unitis per majorem adhùc contactum crassioribus disruptarum
molecularum particulis, in guttas tandèm concrescant, pluviam
sensibilem efformantes, præcipiti nisu, & festinantèr, (medio videlicèt
subterfugiente, & impetum ruentis molis minimè sustinente) inferiùs
reducem.
Ex his omnibus varium Atmosphęrę statum pro diversa tempestatum
habitudine satìs exprimentibus, rationabilitèr colligi potest, serenum
aerem, serenitate potissimùm pluviam antecedente, etsi in inferiore
sui parte rutilans sit, magna tamèn vaporum copia turgere in suprema,
& altissima (ut suprà verbis Borelli retulimus) ad quam cum insuper
clarè non pertingat humanus oculus, qui vìx verę serenitatis est
Judex competens ad modicum Atmosphœræ intervallum, atro-cœruleum
longinqui aeris colorem (diaphanum quippè) serenum judicat, præcipuè
cum nebulæ ibidem degentes sint in morem corpusculorum in Solis
radiis conspicuorum intrà cubicula, nec proptereà aeris serenitatem
rigorosè tollentes, similitudinem adducente Borello in citata prop.
64. E’ contrà quando vapores, vel nubium specie, vel turbidiore solùm
influxu descendendo infimum aerem, terramque ipsam inficiunt (quod
dùm insensibiliter perpluunt, solet contingere) tunc aerem, qui verè
pluviosus est, nubilum, & caligantem tantummodò judicat oculus; delapso
vero universo vaporum cumulo, nitidiorem satis, perspicuam, pellucidam,
minusque luteam priore serenitatem intueri certiùs suademur, cœruleo
colore, & glasteo (qualis ferè nubibus quandòque fulmineis per æstatem
competit) in vividiorem, & splendidiorem converso; Nec prorsùs iniuria
sensuum fidem videtur eludere Borelliana hæc hypothesis tot vapores
sereno, & luminoso aeri tribuens, quot nubiloso, & opaco; quandoquidèm
notum est plùs vaporum, & materiæ crassioris inesse candelæ accensæ,
cujus è lumine lumen carpimus, quàm recèns extinctæ, cujus fumo
cæcutimus. Quibus ità se habentibus, & ad regulam ponderis intrà aerem
crescentis, & decrescentis, crescente quoque, & decrescente intrà
fistulam Toricellianam _Mercurio_, cohærenter subiungit Borellus:
“_Itaq; per aliquod tempus, antequam pluvia descendat_”, (non verò
dùm Nebulæ jàm specie descendit; immò nec immediatè ante, sed per
aliquod tempus antequàm pluvia, etiàm insensilis, descendat, ut serena
semper magis, nec ullo pacto pluviosa innuatur constitutio) “_fieri
potest ut Mercurius in fistula supremam illam_” (non solum modicam)
“_altitudinem M. pertingat, in eaque permaneat_” (ut per hanc insignem
elevationem permanentem, non immediatam, sed tardiusculam, & usque ad
depressionem _Mercurii_ protrahendam pluviam rursùs insinuet) “_Et
hoc nedùm à nebulis, sed à quacunque alia causa gravitante effici
potest; Si enim terrestris pulvis à Vento, vel alia commotione sursùm
impellatur_” (quemadmodùm sursùm impelluntur Nebulæ pluviosę) “_atque
per aerem dissipetur, spargaturque_” (ut illum ibidèm dispergi, & diù
suspensum detineri prop. 65. notat idem Borellus) “_tunc nemo dubitat
aerem graviori nisu superficiem Orbis Terraquei comprimere. Si postea
à qualibet causa nebula impellatur_” (sermo adhùc est principalitèr
de nebula insensili, seù, quod idem est, de vaporibus, & non præcisè
de pluvia sensibili) “_ut nimirùm terram attingat, scilicèt pluvia
paulatìm_” (hoc est lentè, & insensibiliter) “_terram assequatur,
eamque humectet_” (inquit solùm humectet, non perluat, inundet, vel
saturet, ut simplicem etiàm humectationem, qualem citrà pluviam
sensibilem sensibiliter observari retulimus, ex vi istius textus
comprehèndat) “_tunc patet innumera aquæ granula terræ inniti, neq;
ampliùs aeris gravitatem_” (dicamus & graviditatem) “_& compressionem
augere_” (ad differentiam lentissimi illius motus, quo descendētes
aqueas nebularum particulas aeris gravitatem augere suprà dicebat
idem Borellus, omnem tunc penitùs terræ contactum excludens, aeremque
proptereà nebulis pluviosis adhùc prægnantem appellans; qui sanè duo
textus de eadem nebula descendente, atque aeris gravitatem augente
ante contactum terræ, post contactum verò minuente, ad invicem
sunt conferendi, & clarè distinguendi pro nostra, & Borelli ipsius
indemnitate) “_Et quia à terra subiecta sustentantur, non possunt ut
priùs suo naturali pondere comprimere superficiem infimam Mercurii
stagnantis, & proptereà semper à minori pondere Mercurius in C.
comprimitur, prout magis pluvia ad terram perducitur, & prout magis
aer illo pondere alleviatur_” (quę omnia _Mercurii_ depressionem, &
aeris expurgationem per gradus apprimè explicant, quià pluviam simùl
insensilem sensibilis Prodromam ex antedictis supponunt) “_Et propereà
superficies ejus in suprema fistulæ parte sensìm deprimitur usque ad
infimum situm F._” Atque hic est terminus depressionis. Post pluviæ
verò delapsum, quemadmodùm per aliquod breve tempus hujusmodi depressio
perdurat, sic paulò post per gradus iterùm _Mercurius_ incipit elevari
ad calculum, & mensuram novi vaporum ascensus.
Hæc de sicco, & pluvioso aere dicta, proportionaliter Ventis
Septentrionalibus, & Meridionalibus possunt applicari, quatenùs
Australes Venti aqueam humiditatem, qua abundè scatent, ab aere in
terram asportant, vt eorum flatus sit quædam abortiva pluvia, cum
eosdem, qui pluviam vaporosam comitantur, experiamur effectus, ut
cuilibet obvium est; Aquilonares verò sicco flamine aerem verberantes,
in ipsum aerem, quem proptereà densiorem, & strictiorem reddunt,
eosdem vapores, unà cum novis terreis, quibus sunt referti, particulis
magìs incuneant, adeòque per Septentrionales Ventos (per quos
proindè serenitas stabilior inducitur, etsi augeatur aereum pondus)
elevatur _Mercurius_, per Australes verò deprimitur. A’ quibus pariter
Ventis Atmosphœram variè confundentibus, & nonnunquàm evertentibus
contingere potest id, quod Corollarii loco opportunè monet laudatus
Vir, nempè: “_Licet hoc verum sit_” (scilicet per excretionem pluviæ
cujuslibet _Mercurium_ deprimi) “_non tamen indè elici potest
conversa regula generalis, ut nimirùm quotiescunque Mercurius in
fistula elevatur, debeat pluvia expectari_” (nàm præterquàmquòd
ad hoc pręnoscendum insignis requiritur, & non quæcunque, ut alibi
diximus, _Mercurii_ elevatio, universalior etiàm aliis nominibus
regula est de pluvia actuali insensili in decremento _Mercurii_
sensibilem proximè dispositam regulariter præmonstrante, quam de eadem
sensibili futura in incremento ejusdem; quod sanè, ut ex prop. 113.
cum Borello circumspectè notavimus, salvat _Mercurii_ elevationem
per ventos Septentrionales diuturnioris serenitatis auctores, & per
nubes quandòque ipsas non descensuras, sed dissipandas, vel aliò
transportandas inductam, ut infrà ex contextu; multòque magìs salvat, &
ultrò confirmat expositionem nostram in propositionem 115. quòd nempè
aliud sit aerem impręgnari nebulis pluviosis, aliud nebulas pluviosas
ab aere in terram præcipitari; siquidem in elevatione _Mercurii_ primum
contingere absolutè decrevit, secundùm verò non modò actualiter non
succedere, sed nec universaliter indè expectandum esse velut aliquid
necessariò consequens, hoc loco, ubi de tempestatum temperie ex
professo verba facit, prudenter admonet) “_quandoquidèm_” (immediatè
subjungit) “_potest hujusmodi augmentum compressionis produci ab
aliqua ingenti agitatione supremæ Atmosphœræ. Et si fortè à particulis
aqueis, & terreis sublevatis major gravitas aeris producitur, fieri
potest, ut à violentia Ventorum alibi transportentur nebulæ, & sic
pluvia alibi translata non decidat in eo loco ubi originem habuit_”;
(unde idem nonnunquam ventus uni regioni serenitatem, alteri pluviam
adducit.) Quarè si ad normam ipsius experimenti, & cohærentèr simul
ad Borelli principia, aliqua frequentiùs contingens quoad prognosim
tempestatum statuenda sit observatio, hæc potissimùm esse poterit, ut
in modica _Mercurii_ altitudine Aer ut plurimùm serenus existat cum
probabili duratione; in insigni, aùt immodica altitudine serenitas
ipsa pluviam non longè distantem prænunciet; in depressione verò huic
altitudini succedanea, pluvia actualis insensilis, & hinc sensibilis
futura, vel eadem sensibilis jam præsens, aut im̄ediatè prægressa
indigitetur, adeòque elevatio modica _Mercurii_ sit serenitatis signum
simpliciter diagnosticum, insignis verò sit pluviæ prognosticum, ac
tandèm depressio sit ipsius pluviæ tùm insensilis, tùm sensibilis,
vel præsentis, vel immediatè futuræ, vel immediatè prægressæ signum
respectivè diagnosticum, atque prognosticum, salvis tamen reliquis,
notante Borello, Ventorum ut suprà spirantium motionibus; In qua
pariter rectè instituenda Prognosi, illud summè notandum, non esse
considerandam simpliciter, vel abstrahendam ab integro anni cursu
majorem indiscriminatìm, vel minorem _Mercurii_ altitudinem, cum pro
diversa anni temporum ratione Aer etiam purus, & ferè vaporibus
cassus propter variam, quam tunc suapte natura sortitur, densitatem,
vel raritatem, sit quoquè diversimodè ponderosus, adeòque aliqua
_Mercurii_ altitudo, quæ uno tempore serenitatis est index, altero
sit index pluviæ, ut quilibet ex re ipsa potest dignoscere, sed esse
considerandam diversitatem altitudinum eadem ipsissima tempestate sibi
invicèm proximè succedentium, & respectivè semper, ac indispensabiliter
ad constitutionem aeris immediatè antecedentem. Quæ omnia, &
singula tùm cum veritate experimentali, tùm cum solidis Borelli
Propositionibus, earumq; rationibus exactissimè congruunt, ut proptereà
idem rationabiliter sic inferat: “_Atque ex his omnibus concludi
potest aerem reverà suo pondere, & vi elastica comprimere Mercurium
in fistula contentum, eumque ad illam determinatam altitudinem
elevare_”; hoc est, ut in epilogum omnia contrahantur, *Aerem ipsum
tandiù graviorem reddi, & _Mercurium_ altiùs urgere, quandiù intrà
ejusdem spatiola suspenduntur vapores aquei, quod in ipsa serenitate
succedit; eundem verò aerem minùs gravitare, & _Mercurium_ in minori
altitudine sustinere, quandiù illi iidem vapores incipiunt ab aere
excuti, & terræ inniti, quod in ipsa pluvia, & paulò ante pluviam
sensibilem solet contingere.* In hoc autem finali Theoremate satis
providè nudo, & ignavo ponderi vim insupèr aeris elasticam hùcusque
semper suppositam, & prop. 122. jam luculentèr probatam explicitè
adiungit, ut quæ in exercendo pressionis nisu, aucto vicissìm, &
imminuto superiori ponderi justissima semper proportione respondet:
Qui equidem conatus elasticus quantùm conferre possit ad variandam
librationem _Mercurii_ in fistula Torricelliana, vel ex hoc constare
poterit, quòd etsi non consuescat, notante Borello, ab aeris calore,
vel frigore eadem libratio notabilitèr variari, quotiès idem Aer
calidus, vel frigidus cum aere sibi proximo, vel cum reliqua Atmosphœra
potest æquilibrari, nihilominùs, si immisso, ut pluriès expertus sum,
intrà Vas aliquod exactè clausum, & externo aeri impervium, Barometro,
eminente extrà Vas sufficienti portione fistulæ, Vas idem calefiat,
aerque ibidem conclusus, & rarefactus in majorem elasticitatem cieatur,
statìm _Mercurius_ Alipes celerrimè volans assurgit, iterumque
refrigerato Vase spontè subsidit: quarè quid analogum fortè contingere
posse in aere libero non modò per proprium pondus, sed & per aliquam
vim superiorem intrà constitutos limites naturaliter detento, atque
nonnihil coercito, & in sicca magis, quàm in humida constitutione quoad
partes suas rigido-flexiles resilienti, & elastico (igneo quippè,
terreove, non aqueo) magisque proptereà prementi (ut accideret massæ
crinium crispatæ intrà cotylam per vim conclusę, & in ejusdem latera ad
mensuram alternæ siccitatis, vel humiditatis vario nisu impingenti)
aliquis fortè coniecturę locus esset; nec pauca suppeterent pro
firmanda, ac dilucidanda hujusmodi hypothesi, quæ tamèn modò enucleare
non vacat.