Ab ipso autèm absolutè prementis aeris conatu _Mercurium_ in diversa

altitudine sustineri, eodem _Mercurio_ prætèr sui ponderis exercitium

huic operi nihil præstante, facile coniicere possumus ex hoc, quod

duobus assumptis Barometris, & altero eorum utrinque probè obturato,

ut omne tollatur externi aeris comercium, istud ad varias alterius,

ut mos est, aperti mutationes minimè alteratur; restituto verò eidem

externi iterùm aeris commeatu, illicò alteri non occluso, sivè in statu

elevationis, sivè depressionis existenti adamussìm æquatur; illudque

insuper hac occasione non prorsùs incuriosè ommittendum, quod dùm

_Mercurius_ altiùs adigitur (quo succedente, ex altera extremitate

decrescit, & è converso) superficie, qua aerem prementem, ipsumque

fugantem respicit concavus est, præter morem suę superficiei; dùm verò

descendens, quasi victor, aerem urget, parte eadem, qua aerem fugat,

convexus est, ut vel ex hoc tantùm possit unico intuitu dignosci,

an _Mercurius_ sit in via ad ascensum, an ad descensum; quà verò

spatium supremum deserit, ubi nullam sensibilem pressionem patitur,

nec ullam pariter sensibilem, sivè in ascensu, sivè in descensu

patitur superficiei mutationem, nisi fistula in parte superiore sit

ad horizontem nonnihil inflexa, in quo casu dùm _Mercurius_ suo

tantùm pondere labitur, aliquot granula sphœrica per tubi asperitates

consuevit relinquere. Quarè plurimis adhùc speculationibus occasio

superest in perscrutando intimiùs hoc Mercuriali, Aereoque Phœnomeno,

cujus ulteriorem indaginem citrà ullius iniuriam philosophica libertate

hactenùs tentavere non pauci; nec alio nomine posthabitis omnibus, quæ

crassior Minerva mea forsàn suggereret cogitatis, vulgatam Doctissimi

Borelli rationem amplector ipse, nisi quià de meo curtæ supellectilis

penu magìs idoneam depromere non suppetit, alienamq; sequor, meliore

carēs, quam nihilominùs à perspicacissima Pallade tua juvat expectare.

Attende interìm, Vir Solertissime, cui se tota lubentèr pandit Natura,

nùm quæ retuli sedulis tuis Barometricis Ephemeridibus quàm proximè

cudendis consonent; sin minùs, in id animum intende, ut quidquid lima

rigidiore indiguerit, priusquam publici Juris facias, amica saltem

severitate castiges; idque constanter credas, fore nunquàm, ut vel

istius, vel cujuspiam alterius literariæ rei mihi complaceam, nisi

simùl illa eadem tibi placuerit, cui cuncta placere sum anxius, quæ

summam de te existimationem meam valeāt testatam facere: hanc ipsam

verò humanitati tuæ satìs acceptam rebor, si tantundèm retribuas

amoris, quantùm tibi amicissimi obsequii pręstare studet

Tui semper Nominis

_Mutinæ die __ Januarii 1695_.

Officiosissimus Cultor

_Franciscus Tortus_.

Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum · 第 6 / 6 段