madidis huc advolet (de quo tam longo itinere cum Doctissimis Viris
meritò dubitare licet) his tamen obstant ea quę superiùs ex Clarissimi
Borelli doctrinâ attuli de substantiis fluidis, quę susque, deque
agitatæ eandem exercent gravitatem super corpora quibus incumbunt, ac
dum quiescunt.
[Sidenote: _V. Lang. li. 1. Ep. 19._]
[Sidenote: _Cæl. Rhod. l. 8. An. Lec. c. 28._]
[Sidenote: _l. 2. de Diæta. n. 3._]
Hypothesi meæ igitur inhærendo crediderim potiùs id fieri, quià Auster,
quem D. Hieronymus _Pluviarum Pincernam_ elegantèr dixit, _dum pelagus
transit_ (ut ipsius Hippocratis verbis utar) _tanquam calidus, &
rarus existens multa humiditate regionem in quam illabitur implet_;
Aere autem humectato, & illius compage laxatâ, fas est arbitrari
partium nitrosarum, & Salium diversæ indolis præcipitationem in solum
subsequi, hancque ob causam, Aere leviori facto ob pondus excussum,
_Mercurium_ in fistulâ subsidere; sicuti opinari licet Aquilonem, (quem
idem Ecclesiasticus Scriptor _Scoparium_ appellavit) Vapores, ac Nubes
detergendo, unàque partes nitrosas ex Septentrionali plagâ convehendo,
additâ insuper recenti exhalationum è Terrâ exaltatione ab hujusmodi
præcipitatione anteà repercussâ, novam Aeri gravitatem impertiri, ut
exindè _Mercurius_ cogatur ascendere.
Quamvis autem aliquandò Septentrionales Ventos ingentes pluviæ
comitentur, ut præcipuè die 14, & 15. Octobris, id fieri crediderim,
quòd Nubes, ac Vapores à Ventis Australibus ad nos delati, & à Ventis
Septentrionalibus propulsi in retrocessu, ac fugâ solvantur in pluvias.
[Sidenote: _l. 5. Qu. N. nu. 18._]
[Sidenote: _Lib. 3. Aph. 5._]
In hanc rem egregiè profectò Seneca inter Providentiæ Opera hanc
recensuit, quòd _Venti modò Nubes adducant, modò deducant, ut per
totum Orbem pluviæ dividi possint, nàm in Italiam_, ait ille, _Auster
impellit, Aquilo in Africam reiicit_; non eosdem tamen effectus ubique
locorum edere hos Ventos putandum est, nàm ut ait Plinius, _cum situ
naturam mutant, Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus_; sicuti Neapolim
incolentibus idem Auster humidissimus est, ac nimbosus, Apulis verò
serenitatis Parens est, ut Lucas Tozzius, Vir Celeberrimus, (quem
Innocentius XII. P. M. ut ad nos fama detulit, suę Valetudinis Custodem
designavit) in doctissimis suis Commentariis in Hippocratis Aphorismos
refert; scitu proptereà dignum existimarem num in Apuliâ, flante
Austro, ibi serenitatis Auctore, _Mercurius_ in Barometro attollatur,
quandò in sereno Aeris statu elatior solet esse _Mercurius_, demissior
verò in turbido, ac nimboso.
[Sidenote: _C. 12._]
[Sidenote: _de Sac. Phil. c. 85._]
In hanc rem insignem locum apud D. Lucam silentio præterire nequeo,
ex quo satis apparet, quàm varia sit, ac diversa juxtà regionum, &
locorum diversitatem Ventorum conditio; arguens ergò Hypocritas
Redemptor noster, _Cum videritis_, inquit, _Nubem orientem ab Occasu,
statim dicitis imber venit, & ità fit, & cum Austrum flantem, dicitis
quià æstus erit, & fit_. Austri ergò in Palestinâ ęstum excitant
non pluvias, quæ potiùs à Nubibus, & Ventis ab Occasu flantibus ibi
prænuntiantur. Vallesii hunc locum egregiè interpretantis verba hìc
lubet adiicere. _Palæstina ad Occasum habet Mare; censebatur ergò, ut
existimo in illa regione pluviæ signum Nubes ex Occasu ascendens, quia
cum ad Occasum haberent Mare inde ascendebant, eratque id signum illi
regioni proprium. Nobis verò Hispanis, quibus Mare æquè ad Occasum, &
Meridiem, & Septentrionem est, æquè ex his omnibus partibus ascendunt
Nubes nimborum nuntiæ. Britannis ascendunt undique, ut qui Mari undique
cinguntur._
[Sidenote: _Obs. Astro., & Geo._]
[Sidenote: _De Tens. & Pres._]
[Sidenote: _Progy. de Cog. Aer. & Aq._]
[Sidenote: _Phar. Rat. P. 2. Se. 1. c. 6._]
Cum itaque flante Austro usque ad extremos fines _Mercurius_ in
Barometro descendat, hinc rationem reddi posse crediderim quarè ad
Austrinos flatus adeò difficilis sit respiratio, ut de quadam veluti
suffocatione conquerantur omnes; siquidem sicuti substantię fluidę in
Machinâ pneumaticâ positę post Aeris exsuctionem in bullas attolluntur,
subtracto nimirum Aeris pondere, quo veluti in officio continebantur,
ità eodem modo Sanguis in Vasis Pulmonum ob minorem Aeris pressionem,
quæ ad Austrinos flatus consequitur, magis spumescit, & ebullit,
ut nō tàm expeditè circulum suum absolvat; neque aliam ob causam
in editissimis Montibus gravem duci anhelitum credendum est, nisi
quòd inibi minor sit Aeris pressio quàm in imis Vallibus, ut palàm
faciunt Experimenta à variis Solertissimis Viris facta, ac præcipuè
à Celeberrimo nostri ævi Mathematico D. Cassina. Refert quoque P.
Bartholus è S. J. observatum, Vesicam Suillam mediocritèr inflatam, &
ad verticem Montis altissimi translatam tumidiorem apparuisse; adeò
facilè est inflari ea, quæ in sublime efferuntur; mirum itaque non est
si Pulmonares Vesicæ ob Austrinos halitus inflentur, ut potè ab Aere
minus compressæ, & hanc ob causam difficilior sit anhelitus; nec pręter
rationem, quamvis paradoxum videatur, scripsit Thomas Cornelius Aerem
crassis Vaporibus refertum aptiorem esse ad Vitalia munera obeunda,
quàm Aerem tenviorem; quod paritèr monitum est Celeberrimi Tho.
Vvillis, qui in Phtisi Pulmonari magis commendat fumosas Urbes, qualis
est Londinum, quàm Villas omnes propè eandem Urbem, quę Aere claro, &
perflato gaudent.
[Sidenote: _Lib. 2. Die. Gen. c. 21._]
Hinc lumen aliquod mutuari licet ad illustrandam historiam famosi
illius Urinatoris Siculi, quem Colam Piscem appellabant, quòd plus in
aquis, quàm in Terris degeret. Diu equidem hoc prodigium Doctissimos
Viros exercuit, ut videre est apud Salomonem Sprangerum, qui de
Enydrobiis, h.e. de hominibus sub aquâ viventibus elegantissimum
Tractatum nuper edidit; ego verò persuasum habeo hominem illum
amphibium ad plures horas sub aquis cōmorantem talem à Naturâ
Sanguinis, ac partium spiritalium constitutionem sortitum fuisse, ut
Sanguis, & Pulmonares Vesiculæ majori compressione indigerent, quàm
quæ ab Aere solo pręstari posset; refert enìm Alexander ab Alexandro
Urinatorem illum solitum dicere, _quòd si ab aquis abesset diù quasi
respirare, & vitam ducere nequiret_.
Hæc sunt quæ in re tam abstrusâ, ac involutâ, qualis est motionum
_Mercurii_ in Barometro vicissitudo, comminisci lubuit. Multas equidem
nec parvi ponderis difficultates hisce meis Excogitatis obtrudi posse,
& scio, & fateor; verùm si cuncta quæ possunt obiici recensere vellem,
ac diluere, in nimiam molem Opusculum hoc meum excresceret; interim
his meis coniecturis hærere placet, donec Lynceus aliquis ostendat
strinxisse me, ut dici solet,
_pro Junone Nubem_.
[Illustration]
ERUDITISSIMO VIRO
D. BERNARDINO
RAMAZZINO
Medicinæ Publico Professori, & in Academia
Cæsareo-Leopoldina C. N. Hip. III.
JO: BAPTISTA BOCCABADATUS.
_S. P. D._
_Motiones Mercurii in Barometro, modò se attollentis, modò se
deprimentis eruditissimorum Virorum Observationes advocarunt. Nescio
tamen quo fato, in ipsis sensibilibus hujus experimenti Phęnomenis
discrepent eruditissimi Observatores. Alii enim, inter quos Doctissimus
Borellus, asserunt, Aere ad pluviam inclinante Mercurium intus
sublevari, deprimi post delapsos imbres; alii deprimi pluvia imminente,
deficiente attolli. Hæc est speculationis rerum naturalium conditio, ut
nihil sit absque Adversario._
_Hoc secundum, Vir studiosissime, apparet ex tua hujus experimenti
Ephemeride, acta Anno præterito 1694, quam ad me dimisisti,
imbecillitati meæ mandatis tuis decus addens, quibus petis, ut quid
sentiam exponam._
_Mercurium internum in Barometro elevari vi pressionis externi Aeris
non est inter Neotericos qui dubitet, omnisque ratio dubitandi
sublata videtur. Accidens igitur hujus aliqualis majoris, minorisve
depressionis, vel elevationis Mercurii, à majori, vel minori ejusdem
Aeris exterioris gravitate, vel pressione causari consentaneum est.
Eodem modo videmus idem fluidum ejusdem Barometri in Valle, ubi magis
gravitat Aer, ascendere, in cacumine Montis, ubi minùs, descendere.
Eundem igitur Aerem, juxtà experimenti tui Phœnomena, statuendum
esse leviorem, apparet pluvia se congregante, tunc enim Mercurius
deprimitur, graviorem eadem cessante, tunc enim attollitur._
_Nec sublato quodam sensuum præjudicio, quo Aerem Vaporibus imbutum
graviorem dicimus, absonum videtur. Juxtà enim sententiam cujusdam
Borelli in Burgundica Philosophia appositam (quę si non pęnitùs, saltem
pro aliqua parte arridet) Vapores ex quorum coacervatione fit pluvia,
cum per Aerem ascendant, statuendi videntur ipso Aere leviores in
specie, quapropter idem spatium Vaporibus, & Aere plenum, levius est
eodem spatio solo Aere pleno, & magis, vel minus leve, prout à majori,
minorive materia Vaporum occupatur. Mercurius igitur deprimitur nimbis
accedentibus, quia Aer majoribus Vaporibus imbutus minus gravitat,
attollitur pluvia cessante, quia Aer Vaporibus depuratus, magis
gravitat._
_Paucis, & alienis satisfecissem, si hæc sententia in omnibus suis
partibus satisfaceret; sed cum aliquam hæsitandi rationem relinquat,
quod tenuissimum do, pęnitus emensum dare cupio._
_Licet enim videatur ab ipso ascensu Vaporum per Aerem satis eorundem
specifica levitas probata, in hoc tamen deficit supposita evidentia,
quòd solis sensibus acquiescit, nulla ulterius suadente ratione. Quod
tanto magis urget, quia graviora in specie per fluida minus gravia
ascendere plurimæ Observationes ostendunt._
_Omnem materiam in partibus minutissimis attritam in facillimum
ascensum evadere quotidiè experimur. Terram in tenuissimum pulverem
redactam, in turbines quodamodò elevari patet, non tamen eæ particulæ
specificam gravitatem ammittunt, cessante enim motu Aeris, quo feruntur
in inferiora subsidunt. Sal imum Vasis occupans, si superponatur
aqua, dissolvitur, & minutissimæ partes ad summam humoris superficiem
ascendunt; si enim eadem superficies extremo linguæ apice attingatur,
salsa degustatur. Non per hoc tamen, quòd ascendant particulæ Salis,
propriam specificam gravitatem ammittunt gravitate aquæ majorem: plurimæ
enim experientiæ demonstrant aquam salinis partibus imbutam graviorem
in specie esse pura, & simplici aqua. Ascendunt enìm per aquam,
licet in specie graviores, quià juxtà sententiam Doctissimi Boyle,
partes aquæ etiam quiescentis, & stagnantis, continuò agitantur, &
commoventur, quod apparet ex ipsa Salium immersorum dissolutione; non
enim daretur ea actio solvendi partes adhærentes, & forsan complicatas,
nisi dato aliquo motu. A motu igitur partium humoris, partes Salis tam
per transversum, quàm sursum aguntur, eodem modo quo partes terræ,
pulvis scilicet, à motu Aeris feruntur. Hìc tamen non datur partium
subsidentia, ut in casu pulveris, quia in hoc cessat, vel modificatur
motus Aeris, agitationem causantis, in aquæ verò partibus semper datur
idem motus. Et ecce quomodò datur partium minutissimarum ascensus,
licet in specie sint graviores eo fluido, per quod ascendunt. Ex quo
patet, quòd Burgundicæ sententiæ ea pars, quæ Vapores Aere in specie
leviores statuit quià forsan per Aerem ascendunt, nō penitus convenit._
_Placeat igitur Vaporum naturam attentius contemplari; Ex ipsis
sensibus patet quòd eadem facultas, quæ sensationibus nostris calorem
inducit, Vapores excitat. Ulteriùs quoad fieri potest, hæc tenebrosa,
obscuraque caloris qualitas detegatur. Agnoscamus cum Neotericis Ignem
nihil aliud esse, quam vehementem particularum cujuscunque materiæ
combustibilis motum, & maximam agitationem, qua proximas materias eodem
modo afficiens, dissolvit, quod urere dicimus. Et hinc patebit calorem
eodem modo esse partium agitationem, non quidem tam vehementem, sed
minus remissam, & ideò non aptam ad urendum ea, quæ attingit; semper
tamen partium motionem aliquam. Secundo loco concipiatur quòd ubi datur
talis particularum vehemens agitatio (idest ignis) distrahantur, &
removeantur partes Aeris. Patet in Cucurbitula, ubi tenuissima flamma
omnem prope Aerem excludit, & si aliquis remanet rarissimus est, quod
demonstrat vis Aeris externi sua pressione, in Cucurbitula applicata
cutem intrudentis. Dato igitur, extante calore, motu supradicto, ibi
danda est aliqua Aeris exclusio, & rarefactio._
_Vapor excitatur à calore, quinimo ab ipso calore in statu vaporis
conservatur; Accedente enim summi Aeris, ad quem istis motionibus
elevantur, frigiditate, in ea regione, in qua non fit ea luminum
Cœlestium repercussio ad invicem se decussantium, quæ causatur ab
inæqualitate terrenæ superficiei, & ideò ea circumquaque partium
circumpulsio, à qua eorundem motus, scilicet calor, causatur, Vapores
iterum in guttas agglomerantur._
_Dato igitur calore eodem tempore quo datur Vapor, datur illa partium
motio, à qua partim expellitur, partim rarefit Aer. Quapropter tunc
fit Concretum levius, & ideò congregatis Vaporibus, scilicet pluvia
imminente, fit levior Aer, & Mercurius descendit. Convenit hęc ratio
cum usitatis experimentis; Sole enim ultrà consuetum urente, pluviam
expectamus, rigente hyeme, cum frigus aliquantulum remittitur, eandem
timemus. Noctes serenæ glaciem, pruinas coagulant, quod non faciunt
nubilosæ. Sed non omnis tamen difficultas sublata videtur, si enim
Vapor, cum sua aquæ, cujus est pars, specifica gravitate ascendit,
apparet simul cum Aere componere mixtum in specie potiùs gravius, non
verò levius, solo Aere; quod est contra rationem expositam. Hæc tamen
difficultas tollitur ad ipsam Cucurbitulam recurrendo. Considerata enim
ea parva flamma in ejus ventre accensa, patet quòd in eo statu massa
Aeris, & Vaporis simul, est magis levis quam ante flammam erat massa
solius Aeris ejusdem Cucurbitulæ ventrem occupantis; applicata enim
Cucurbitula ante flāmam accēsam, cutis intus non intruditur à pressione
Aeris externi, prout fit si immediate post flammam accensam applicetur;
Motio enim illarum particularum se se ad invicem pulsantium, ac
circumpulsantium (eodem modo ac si frusta ligni per Aerem agitarentur,
& se se extremitatibus, vel alio modo, invicem pulsarent) efficit quòd
majorem locum occupent, quam si quiescerent; & inter se ad invicem
magna spatia, & magnas intercapedines constituant, quę occupantur à
subtili, & tenuissima substantia, sit Cartesiana, vel alia quæcunque,
modo eodem quo spatia inter frusta ligni se invicem agitantia ab Aere
occuparentur. Eodem modo data ea partium, licet minori agitatione, à
qua causatur calor, qui extat, extante vapore, dantur inter partes
motas, & moventes, istæ intercapedines à tenuissimas substantia
occupatæ. Et ideò moles tunc premens non componitur ex solo Aere, &
Vapore, sed ex Aere, Vapore, ac tenuissima substantia, qua verè fit
in specie levior quam eadem mole solius Aeris. Levitas enim tenuissimę
materię Vaporis gravitatem non solum compensat, sed excedit._
_Sed ulteriùs urget alia hujus tui Experimenti observatio; calor enim,
& frigus nullam in Mercurio alterationem elevationis, depressionisve
producunt; & tamen dato calore danda est eadem partium agitatio, &
ideò eadem materiæ rarefactio, ex quo eodem modo resultaret eadem
levitas, & successivè Mercurii depressio; quod non accidit. Cum igitur
ab eadem supposita causa, in analogo casu idem non sequatur effectus,
ea verè non subsistit._
_Quod tolli posse apparet, si considerentur particulæ materiæ, prout
sunt, diverso modo configuratæ. Dantur enim diversæ configurationes
corporum, quæ mediante motu, & eorum agitatione magis, minusve eadem
corpora separant, majoribus, minoribusve spatiis interpositis, ut si
configurationes sint sphœricæ, angulares, oblongæ, & sic successivè._
_Partes igitur simplicis Aeris, prout homogeneæ configurationis, licet
agitentur, (quod, puta, producatur ab Æstatis calore diversitatem motus
in Barometro non faciente) non tantum sejunguntur, ac diducuntur,
ità ut spatia quæ occupant magnam ejusdem materiæ subtilis, & levis
quantitatem admittant, quantum partes Aeris, & Vaporum simul,
heterogeneę configurationis, quæ ideò magis diducuntur, & majorem
materiæ tenuis quantitatem inter magnas intercapedines, in eodem
spatio admittunt. Quodque data motione partium fiat major eorundem
diductio, data heterogenea earundem partium configuratione, patet in
ipsa aqua cujus partes supra dictum est, cum Boyle, semper moveri;
quinimò ea calefacta intra ebullitionem, licet majorem motum acquirant,
non tamen partes tantum diducuntur, quantum evenit, si aliqua portio
calcis humori addatur, tunc enim usque ad ebullitionem commoventur. Et
hoc evenit quia solius aquæ partes sunt homogeneæ configurationis, &
ideò licet moveantur, etiam tali motu, ut sensationem caloris faciant,
nō tamen tam vehementer diducuntur, & separantur, ut fit cum datur
motus partium heterogeneæ configurationis, aquæ scilicet, & calcis.
In primo igitur casu simplicis caloris moventis partes homogeneas
Aeris, & Mercurium non alterantis, non fit tanta raritas, quæ
sensibilem levitatem supra extrinsecum Mercurium producat, prout fit in
secundo casu, quo attenta partium se se mutuò agitantium heterogenea
configuratione, Aeris scilicet, & Vaporum, fit major raritas, &
ideò levitas sensibilis, & habilis ad alterandum æquilibrium inter
pressiones Aeris externi, & interni Mercurii._
_Hoc tantum tenue habeo, quod mandatis tuis tribuam: Si parvi ponderis
est, de levitate agitur; tenuitatem Vaporum præsefert, & ideò ad
radiantia ingenii tui lumina attollitur. Vale Vir doctissime, meque tui
addictissimum ut soles ama._
_Dabam Mutinæ die 20. Jan. 1695._
ORNATISSIMO VIRO
Amico summè Colendo
DOMINO
BERNARDINO
RAMAZZINO
In Mutinensi Lyceo Publico Medicinæ
Professori,
_Nec Non_
Cæsareo-Leopoldinæ Academiæ Curiosorum
Naturæ Collegæ Meritissimo.
FRANCISCUS TORTUS
S. P.
[Illustration]
VIR ORNATISSIME, AMICE SUMME’ COLENDE.
Sopitum jam penès nos suscitas denuò, Vir Eruditissime, amœnum
Problema, quod nostram aliàs Minervam exercuit ipso coram Serenissimo
Francisco Secundo Duce quondam nostro Clementissimo, dùm convalescens
adhùc à gravi morbo decumberet, ejusque curationi de more interessemus,
in quam nempè causam refundenda sit _Hydrargyri_ intrà Fistulam
Torricellianam inconstans libratio, illiusve saltem vicissitudo
constantior, ut nimirum sicco, & sereno Cœlo _Mercurius_ nonnihil
altiùs, humido verò, ac pluvioso demissiùs externo prementi aeri
æquilibretur. Quid circà implexum Phęnomenon istud opiner, etsi
pensum solutionis in me nequaquam suscipiam, eo tamen ingenuo, quo
vicissim utimur, animi candore, tibi pluries id ipsum sciscitanti
haud hæsitanter aperiam, ut qui non meum tandem, sed Famigeratissimi
Viri Jo: Alphonsi Borelli votum præcisè sum prolaturus: neque enim
(ut fatear) in disquirenda hujusce effectus ratione, si rectà velimus
incedere, aliam viam calcandam censeo pręter eam, quam scientifico
lumine pręvio indigitavit, & stravit idem Vir Præclarissimus.
Enim verò quid unquam lumini naturæ consentaneum magis possumus
imaginari, nisi quod dum elevatur _Mercurius_, augeturque, ut inde
patet, aeris pondus, & pressio, id fiat, quià idem aer toto tempore
pluviam antecedente (estò nobis sereno) intrà suas sublimiores
porositates, seu intermedia inania spatiola perennem, & disgregatam
aqueorum vaporum unà cum cœteris exhalantibus particulis sursùm, ac
sursùm protrusorum affluentiam, & hospitale contubernium admittit, ut
fieri posse per additionem novæ materiæ, ipsoque aere præexistente
nequaquam depulso, Borellus autumat lib. de Motionibus Naturalibus à
gravitate pendentibus, prop. 274. his verbis: _Nec à veritate omninò
alienum est, ut particulæ minimæ aquæ tam minutæ sint_ (& loquitur hìc
de crassioribus, non de vaporosis) _ut possint intrà vacuas capacitates
aerearum particularum, scilicet intrà tubulos illos contineri, & ideò
ab aliqua vi possint ibidem insinuari_; quod idem posteà expressè,
& in terminis statuit prop. 259. definiens, positis licet ab eo
intrà aerem vacuitatibus, _Non tamen esse necessarium, ut uniuersum
spatium intrà aeris particulas contentum sit prorsùs inane; possunt
enim ibidem innumeræ particulæ corporeæ, ramosæ, & solutæ existere, &
vagari, ut sunt exhalationes aqueæ, terreæ, igneæ, & innumeræ aliæ_,
quibus intrà tales vacuitates congruam sedem assignat? E’ contrà verò
dum deprimitur idem _Mercurius_, imminuiturque, ut similitèr patet,
aeris pondus, & pressio, quid paritèr verosimiliùs coniectandum
occurrit, nisi quod hoc ipsum contingat, quià eadem pluviæ materia ad
turgentiam antecedentèr aggesta, tempore demùm actù pluvioso ab aereis
latibulis, quasi ex spongia, sensim exprimitur, cum ex eodem Borello
prop. 113. _Aer habeat consistentiam veluti spongiosam_, unde idem
aer, qui prægnans anteà, ac successivè superfætans majorem pro sui
æquipondio _Hydrargyri_ molem sustinebat, erumpente postmodùm, vel
integrè excluso fœtu, aqueas illas recentèr enixus particulas, minorem
quoque _Mercurii_ molem sibi patitur contraniti, donec paulò post
redeunte undecunque, pro ejusdem aeris ad propinquum aerem æquilibrio,
per subsequentem serenitatem nova vaporum illuvie, prægnans denuò,
denuòque ponderosior, in novam rursùs _Hydrargyrum_ urgeat altitudinem;
pręcipuè cum doceat Borellus prop. 170. indiscriminatim, & absque ulla
serenitatis, vel pluviæ limitatione, _aqueas particulas perpetuò intrà
aerem insinuari_, & paulò post subdat, quòd _reverà nunquam reperiri
potest Aer omninò aridus, & absque ulla admixtione aquę, sed est veluti
spongia quædam_, qualem nos quoque modò retulimus?