Barometro igitur apertis notis attestanti Aerem leviorem esse, seu

minus gravem nebuloso, ac pluvio Cœlo quàm perspicuo, & sereno fides

non est deroganda, & quando ex tot Experimentis constat, non ab aliâ

causâ quàm ab Aeris pressione _Mercurii_ librationem in Torricellianâ

fistulâ 30 pollices pendere (sicuti pariter ejusdem variam altitudinem

juxta diversam Aeris conditionem, modò magis, modò minus ponderosi)

hujus Phænomeni ratio pro viribus est disquirenda; quòd si non dabitur

adeò probabilem afferre, ut expectationem impleat, id forsan aliis

incitamento erit ut probabiliores afferant, quando in rebus dubiis, &

magnis difficultatibus involutis plures causas proferre non incongruum

est, donec ex multis una habeatur, cui Mens Veritatis avida acquiescat;

nam ut rectè Lucretius.

[Sidenote: _l. 6._]

_Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam_

_Non satis est, verùm plures, unde una tamen sit._

Fateor equidem, quòd ut cohęrenter procederem necesse foret, ut hìc non

pauca ex Doctrinâ Meteorologicâ perpenderem, veluti de naturâ Aeris,

Ventorum, Pluviarum, Nebularum, multarumque aliarum rerum, de quibus

licet passim Philosophi tot, ac tanta prodiderint, adhuc tamen sunt

materiæ involutissimæ, & mille Disputationum ambagibus implicitæ, verùm

in nimiam molem Tractatulus hic meus turgesceret, proptereà quædam

solumodò præmittam quæ magis verosimilia credidi, & meis Coniecturis

congruentia.

[Sidenote: _C. de Nit._]

Suppono itaq; è Globo Terraqueo non solum Vapores, qui sunt Pluviarum

materia, sed multas Exhalationes diversę indolis continuò, plus,

vel minus, protrudi, & Aeri commisceri, ut particulas Sulphureas,

Aluminosas, Vitriolicas, Mercuriales, aliasque omnigenas, ac præsertim

Montanis in locis ubi sunt Metallorum Fodinæ, adeò ut aliquibus in

locis, veluti in Hungariâ reperta sint Arborum folia aureo colore

obducta ab Auri Fodinarum exhalationibus; Aerem verò Nitrosis

particulis potissimùm refertum esse omnes, cum Philosophi, tum Medici

unanimiter tradunt, ut Junchen in sua Chymiâ Experimentali Nitri

Mineram non in Terræ sinu, sed in ipso Aere constituerit, nec secùs

sentiat Celeberrimus Vir Jo: Mayouu, qui integrum Tractatum de Salnitro

Aereo conscripsit. Partium enim nitrosarum necessitatem ad Ignem,

tum Elementalem, tum Vitalem sustentandum providentissima Natura

intelligens illius ingentem copiam esse voluit, & Condum in Aere,

sicut Salis in Oceano constituit.

[Sidenote: _His. Na. l. 31. c. 7._]

Non est hujus loci, nec ad rem de quâ agitur, Nitri naturam rimari, &

quare ad Respirationis munus tanta sit Aeris nitrosi necessitas, de quo

cōsulendi Vvillisius, Sylvius, Trusthonus, & alii; mihi satis sit Aerem

multum nitrosæ materiæ continere, ac præsertim Hyeme flante Boreâ, qui

nitrosæ Annonæ veluti Dispensator est, sicuti Auster Liguritor, quod

forsan Plinius innuere voluit, cum tradidit flatus Aquilonares Salem

copiosum facere, non sic Australes. Nitri autem efflorescentiam super

muros antiquos ex calce, & lateribus constructos, Hyeme præsertim, &

cum Aquilonares Venti dominatum obtinent passim videre est, & Nitri

Collectores tunc temporis toti sunt in verrendis muris, quin uberiorem

nitrosæ materiæ copiam è muris qui Boream spectāt quàm qui Austrum,

congerere se ajunt; sic Glauberus qui de Nitro egregiè scripsit ait,

Aquam quæ cum Vento Aquilonari decidit optimam esse ad parandum

lixivium pro Nitri extractione. A’ perito Nitri Coctore accepi

imprudens opus esse Muros antiquos, ubi flos petræ nascitur, diruere

ad Nitrum extrahendum, majorem enim Nitri copiam ab iisdem impetrari

si sępiùs verrantur mihi asseruit, cum tales Muri sint veluti Matrices

quę ab Aere gravidatæ uberiorem Nitri fœturam præstent. Ab eodem quoque

rem satis curiosam didici, nimirùm magnam Nitri copiam in Stabulis

colligi ex muris, in quos halitum efflant Boves, in alterâ tamen Muri

parte extrà Stabulum, & quæ Aeri exposita est. Inesse quoque Aeri

cœteras minerales Exhalationes, quarum habita est mentio, argumento

sunt Colcothar Vitrioli, quod Aeri expositum novo, ac genuino Vitriolo

imprægnatur, Terræ Metallorum, Medicamenta Mercurialia, Stibium

Diaphoreticum, quod nisi ab Aere externo rite munitum asservetur, ab

eodem vim emeticam resorbet, cui fato quoq; obnoxius est _Mercurius_

dulcis, qui incustoditus vim corrosivam adsciscit.

[Sidenote: _l. 4. Quæ. Nat. c. 10._]

Altiùs autem attolli Vapores, & quæcumque majorem cum Aere cognationem

habent, quàm terreas Exhalationes satis probabiliter existimo;

non ex hoc tantùm quòd Vapores aquei terrestribus Exhalationibus

leviores sint, nam oleosæ Substantiæ licet Aquâ leviores segniùs

ascendunt quam Aqua ipsa, sed etiam quia Vaporum magis laxa compages

est quàm terrenarum Exhalationum; sic in Destillationibus videmus

partes tenuiores è Corporibus destillatis priores assurgere, deinde

crassiores. Quamvis autem Exhalationes unà cum Vaporibus in Aerem

prosurgant, facili tamen negotio postmodùm sejunguntur, vel ut Oleum

ab Aqua, vel vi Ventorum, adeò ut in sublimiori parte Atmosphœræ

Vapores, & tenuiores Substantiæ consistant, in humiliori Exhalationes,

& crassiores particulæ resideant; nam ut egregiè Seneca: _Aer quò

proprior est Terris hòc crassior; quemadmodum in aqua, & in omni

humore fęx ima est, ità in Aere spississima quæque desidunt_.

[Sidenote: _Meteo. c. 5._]

[Sidenote: _l. 8. Hist. Anat. Quæ. 30._]

[Sidenote: _De Aer. Aq. & Lo. n. 19._]

Supponere item satis probabiliter licet Vapores coactos, ac dēsatos

Nubes, ac Nebulas effingere; Vapores autem per magna illa spatia

diffusos colligi, ac densari à Ventis contrariis hinc, & illinc

prementibus, donec in Corpora illa visibilia transeant quæ Nubes

appellantur, tradit Cartesius, quamvis ab Hippocrate videatur

id pęnitùs desumpsisse; quare mirari subit quomodo Philosophi

tum antiquiores tum recentiores, cum tot, ac tanta ab Hippocrate

decerpserint, tam rarò illius meminerint, quam ob causam Laurentius

ingratissimū Aristotelem appellavit; lubet autem Divini Pręceptoris

verba ipsa hìc apponere, cum Nubium, & Pluviarum generationem nemo

forsan ingeniosiùs descripserit. _Quamdiu igitur Nebula dispersa

fuerit, & nondum congregata fertur sublimis. Ubi verò coacervata

fuerit, ac simul congregata de repente à Ventis inter se adversariis,

tunc deorsum prorumpit qua parte plurima collecta fuerit; tunc enim

magis verisimile est quum Nebulas à Vento stabilitatem non habente

concitatas de repente Ventus contrarius, ac aliæ Nebulæ reliserint;

atque tunc quidem prima ipsius pars congregatur, quæ verò à posteriori

parte sunt insuper accedunt, & sic crassescunt, & nigrescunt, ac simul

congregantur, & præ gravitate deorsum prorumpunt, & pluviæ fiunt._

[Sidenote: _l. 2. His. Nat. c. 38._]

[Sidenote: _In Susp. de Aer. lat. Qual._]

[Sidenote: _Part. 4. Princip. Philos._]

Adverto denique suspicari saltem licere, si non supponere, Aerem,

qui Cœlum cum Terrâ nectit dum separat, non solùm terrena, sed etiam

cœlestia effluvia in sinum suum recipere; _ultrò, citròque commeante

Natura, & quadam veluti pugna, ut terrena in Cœlum tendentia deprimat

Syderum vis_, ut ait Plinius; hujusmodi autem emanationum in hæc

inferiora non cōtemnendam coniecturam desumpsit Ingeniosissimus Rob.

Boyle ex Solarium macularum subitâ dissolutione, quod idem quoque de

Cometarum evanescentiâ dici posset, adeò ut Sol præter lumen (cujus

actionem Cartesius in pressione quadam secundum lineas rectas factâ

constituit) aliâ ratione, cœlestis materiæ projectione nimirùm,

Atmosphœram nostram in gravitate quandòque possit alterare. Ac profectò

si in pestilenti Constitutione culpantur à Medicis, nec temerè,

anonymę Qualitates Aeri à Sydereis afflatibus potiùs, quàm à terrenis

Exhalationibus impressæ, non prorsùs à ratione alienum erit suspicari,

posse aliquandò aliunde quàm à terrestri Exhalatione Aeris gravitatem

augeri.

Hisce itaque pręhabitis rationem aliquam hujus paradoxæ Quęstionis

reddi posse arbitror, coniectando nimirùm, quòd Vapores vi Ventorum

prementium collecti, ac in Nubes, & Nebulas coacti, Aeremq; humectantes

ex superiori Atmosphœræ parte terreas Exhalationes quę infrà

subsistunt, & nitrosas particulas præcipuè quibus Aer abundat ad imum

deturbent, ac ad solum usque præcipitent, non secùs ac Metalla soluta

in Aquis fortibus per additionem Olei Tartari in Vasis fundum sub forma

Calcis decidunt, & hoc pacto ob harum partium mineralium, & alterius

generis præcipitationem, & exclusionem ab Aeris poris Aer ipse reddatur

levior, ac Cylindrus Aereus qui _Mercurio_ incubat, minùs eundem

_Mercurium_ premat, ac proptereà in pluviosâ tempestate _Mercurius_ in

fistulâ descendat. Haud secùs discussis per effusos imbres nebulis, ac

Vaporibus, seù per Ventos aliò delatis, & serenitate restitutâ, fas est

arbitrari terreas illas, & minerales particulas, quę imminente pluviâ,

& actu delabente, præcipites è roranti Aere deciderant denuò exaltari,

Ventosq; Boreales nitrosam materiam convehendo novam Aeri gravitatem

largiri, & hoc pacto _Mercurium_ paulatìm ad priorem stationem per

gradus emergere.

Nec mirum videatur, quòd Vapores anteà dispersi, mox in unum collecti

Aerem leviorem reddant, nam majus est pondus quod per hujusmodi

præcipitationem, licet insensibilem, ab Aere secedit, quàm quod eidem

successivè accedit, non secus ac Aqua Regia, in quâ dissolutum est

Aurum, levior fit, Auro ad fundum præcipitato, & ab eâ separato, quamvis

illi Oleum Tartari addatur. Aquam verò & ipsam vim habere pręcipitandi

variorum Corporum solutiones, & Metallorum quoq; experimenta Chymica

satis ostendunt. Hanc itaque causam esse reor descensus _Mercurii_

in Torricellianâ fistulâ, pluvioso tempore impendente, & ascensus

subsequente serenitate; nonnisi autem terreę particulæ excogitari

possunt quæ ab Aere nebulis pluviosis imprægnato, ut ait Borellus,

quoquo modo secedant ubi pluviæ imminent, siquidem Aeris Columna,

quæ _Mercurio_ superincumbit, & illum in fistulâ suspensum detinet,

in transitu à serenitate ad statum pluviosum specificam gravitatem

mutare nequit, ac fieri levior, nisi particulæ graviores excludantur, &

leviores subeant.

Hujusmodi autem præcipitationis partium mineralium, & alterius generis

in humidâ tempestate non leves coniecturas afferre possem ex variis

Observationibus, ut v. g. quòd quando Chymici Sulphuris Spiritum

per campanam elicere volunt pluviosum tempus, & valdè caliginosum

expectant, tunc enim largiorem Spiritus copiam è Sulphure obtinent,

aqueis nempè Vaporibus quibus Aer oppletus est fumos è Sulphure

exhalantes ad imum deturbantibus, ut faciliùs in Stagma illud acidum

cogantur, quod Sulphuris Spiritum appellant; haud secus Terras

metallicas è Fodinis erutas, & Aeri expositas hujusmodi tempore

partes sibi congeneres ab Aere avidiùs combibere ajunt, quàm cum

siccum, & sudum est Cœlum. Prætereà Agricolationis Studiosi nunquam

magis fœcundari agros prædicant quàm in nebulosis Constitutionibus,

iisque continuatis, quòd non aliam ob causam fieri censendum, quàm

quòd hujusmodi temporibus magna fiat ex Aere partium nitrosarum,

licet insensibilis præcipitatio, quandò nihil est quod majorem Terræ

feracitatem, & Seminibus robur largiatur quàm Nitrum; sic enim

Poetarum Princeps.

[Sidenote: _Geo. 1._]

_Semina vidi equidem multos medicare serentes_

_Et Nitro prius, & nigra perfundere amurca,_

_Grandior ut fœtus siliquis fallacibus esset._

[Sidenote: _Appēd. ad Chy. Scept._]

Aliquandò tamen suspicatus sum, num præter externi Aeris actionem

_Mercurius_ ipse jus aliquod haberet in hujusmodi descensu cum pluviæ

imminent, vel decidunt, factus nempè gravior, vel aqueos Vapores

combibendo, vel Mercuriales, & nitrosas particulas ab Aere per

hujusmodi præcipitationem, ut diximus absorbendo. Reverà _Mercurio_

aliquam portionem aquæ ex ejusdem naturali constitutione inesse à perito

Chymico didici, qui mihi modum communicavit eliciendi aquam simplicem

è _Mercurio_, quæ quidem in satis modicâ quantitate obtinetur, ità ut

è duabus unciis _Mercurii_ vix aquæ dracma impetretur, quamvis referat

Rob. Boyle, sibi ab ingenioso Medico relatum ex librâ _Mercurii_

quatuor uncias aquæ aliquandò elicitas fuisse; quòd tamen aquei Vapores

in _Mercurii_ substantiam adeò densam insinuare se valeant vix concipi

potest quandò omnia corpora, præter Aurum illi supernatant; sic neque

per novas particulas mercuriales, aut salinas ab Aere absorptas

credibile est _Mercurium_ majorem gravitatem specificam acquirere;

videmus enim per novi _Mercurii_ additionem in pyxide ubi immersa est

vitrea fistula, _Mercurium_ altiùs proportionaliter in summitate tubi

elevari, sicuti etiam ex cujuscumque liquoris affusione, perstite

tamen eadem semper altitudine 30 pollicum à superficie infusi liquoris

mensurandâ.

[Sidenote: _Appēd. ad Chym. Scep._]

Posse tamen _Mercurium_ fieri in specie graviorem quàm sit vulgaris

Officinarum _Mercurius_, cum nimirùm corporaliter ab Auro imprægnatur,

vel ab eodem spiritualiter animatur tradit Ingeniosissimus Boyle,

sicuti pariter cum destillatur fit non parum gravior, si cum vulgari

_Mercurio_ hydrostaticè examinetur; cum igitur ex particularum

Auri imprægnatione potissimùm majorem gravitatem possit _Mercurius_

adsciscere, nec tam ingens hujusmodi partium volatilium copia in Aere

extet (saltem apud nos, ubi Aurum aliò evolat) nullus suspicioni

est locus, quòd in casu nostro _Mercurius_ stagnans in pyxide

ubi Mercurialis Cylindrus immersus est possit ab Auri particulis

volatilibus ab Aere pluvio deciduis alterationem aliquam intrinsecam

pati, ac fieri in specie gravior, ut hanc ob causam in sum̄itate

fistulæ debeat descendere. Quare sicuti Aeris externi pressio potissima

est causa quare _Mercurius_ in Torricellianâ fistulâ facto vacuo in

dictâ altitudine perstet, ità ad ejusdem Aeris modò majorem, modò

minorem pressionem referenda est in Mercuriali Cylindro hujusmodi

motionum vicissitudo.

Hoc modo itaque, prout ingenii mei tenuitati datum, exposito _Mercurii_

descensu in Torricellianâ fistulâ in permutatione à sereno Aeris

statu ad nebulosum, & perturbatum, & ejusdem ascensu à perturbato ad

serenum, reliqua Phœnomena quæ superiùs memoravi supersunt explicanda,

quod fundamentis à me jactis præstiturum me confido. Aliquandò

insignes alterationes in Barometro fieri annotavi, notabiliter elevato

_Mercurio_, nullâ apparente in his inferioribus tam subitæ mutationis

causâ; hujus itaque Phœnomeni causam ad effluvia è Corporibus

Cœlestibus in hæc inferiora projecta referri posse rationabiliter

putarim; cum enim Ventis silentibus, sereno, ac perspicuo Cœlo, &

Aereo Oceano in summâ malaciâ constituto id contingat, non aliunde

quàm à superiori causâ tam subitæ alterationes in Barometro videntur

peti posse. Sicuti enim (ut ex eorum Relationibus habemus, qui in

Machinis fundum Maris perlustrarunt, & ex Unionum Piscatoribus) magna

est in Maris fundo tranquillitas, dum in summo ingens sævit tempestas,

quod ipsis Urinatoribus non parvæ fuit admirationi, ita & nos in

Maris Aerei fundo positi licet hìc pacata omnia videamus, divinare

non possumus, quid in summitate Atmosphœrę, ac Ætheris fiat, & quales

motus, ac alterationes ibi excitentur.

Hoc idem crediderim affirmari posse de _Mercurii_ elevatione in Solari

Eclypsi observatâ, dum in ipso Solis defectu die 22. Junii ad duas

lineas se se extulit; nullâ enim nec ante Eclypsim, neque post ipsam,

factâ notabili Aeris alteratione, credibile est intercepto Solarium

radiorum influxu, & illorum directâ projectione usque in Terram,

Atmosphœram in superiori parte, ac ipsum Ætherem insignem aliquam

alterationem, ac pressionem perpessum fuisse, quæ usque ad _Mercurium_

pertingeret. Haud secus rationem reddi posse existimo de _Mercurii_

exorbitantiâ observata ad multos Decembris dies cum in nebulosâ, ac

præhumidâ Constitutione paulatìm ità se se extulit, ut extremos penè

serenitatis limites tetigerit, dum per totum Annum constanter in

pluvioso Aeris statu in infimis subseliis stetisset; cœlesti nempè

materiâ è Sydereis Corporibus diffusâ, & supra Atmosphœram gravitante,

adeò ut non obstante suppositâ partium nitrosarum præcipitatione,

qualem in nebulosâ Constitutione fieri diximus, Aer ob talem causam

insignem gravitatem acquisiverit.

[Sidenote: _Cap. X._]

[Sidenote: _de Aer. Aq. & lo. num. 30._]

In Æquinoctiis magnas observari in _Mercurio_ motiones superiùs

annotavi, ut paucarum horarum interuallo ascendat, ac descendat,

cujus causam rimari, ac assequi perdifficile est; Magnas fieri tam

in Macrocosmo, quàm in Microcosmo mutationes vetus Observatio est;

etenìm ut ex Nautarum Relatione, & Observationibus Geographicis, &

Astronomicis Regię Academię Parisiensis habemus, nunquam aliàs tam

magni ęstus in Oceano excitantur quàm in ipsis Æquinoctiis, & Novilunia

quæ illis sunt proximiora majores æstus pariunt, quàm reliqua quæ

magis distant. Haud secus in humanis Corporibus hujusmodi tempore

insignes fiunt perturbationes, nec immeritò monuit Hippocrates,

magnas Tēporum mutationes esse observandas, _ut neque Medicamenta

in illis libenter exhibeamus, neque uramus, neque secemus_; quales

autem sint hæ magnæ Temporum mutationes exposuit subdens, _Puncta

Solstitialia, & Æquinoctialia esse periculosa_; lubet ergo coniicere,

Sole sub ęquinoctiali Circulo utrumque Polum parili radiorum influxu

respiciente, varia utrinque effluvia suscitari, ità ut in Atmosphœrâ

fiant veluti fluxus, & refluxus, & hoc pacto modò ascendere, modò

descendere _Mercurium_, quandò Australes flatus ipsum deprimunt,

Aquilonares attollunt.

[Sidenote: _l. 17. c. 2._]

[Sidenote: _Exer. 54.2._]

[Sidenote: _Barth. Cent. 3. Ep. 97._]

Nivoso Cœlo, & actu cadente Nive, _Mercurium_ in infimam stationem

se recipere, constans observatio est ut diximus, cujus quidem rei

eadem est ratio ac de nebuloso Cęlo, & actuali pluviâ; imò ex hac

observatione Assertum meum de Nitro aereo, & illius præcipitatione

in humidâ Costitutione, magis stabiliri posse crediderim, quandò

Nivem copioso Nitro refertam esse non leves coniecturę, & experimēta

comprobant. Non exiguam agris fœcunditatem suboriri _cum nix alta

jacet_, communis saltem apud nostrates Agricolas est opinio, ac re

verà nunquam major Nivium parcitas observata est quàm hisce quatuor

Annis elapsis, quibus non parva rei Annonariæ angustia nos pressit.

Nivem aquarum cœlestium spumam esse, & ex illâ Terram fermentescere

scripsit Plinius, & Scaliger Nivem pingue humidum continere, & ex

illâ fimum confici quocunque alio efficaciorem tradidit. Feracitatem

autem hanc, quam Solo Nivem impertiri probabile est, non ex caloris

in Terram repercussu gigni censendum, ut credidit Cardanus, adversus

quem more suo Scaliger, sed quià Nix multo Nitro abundet, ut ejusdem

figura Stellaris ostendit, qualem quoque possidet Nitrum. Licet autem

Olaus Borrichius in Epistolâ quadam ad Tho: Bartholinum scripserit

commentitium esse reperiri Nitrum in Nive, fatetur tamen se in Nive

Batavâ deprehendisse, illam Sulphure inflammabili, & Sale cubico non

carere.

Sciendi cupidus num re ipsâ Nivibus Nitrum insit sciscitatus sum à

perito Chymico, num ipse modum calleret Nitrum è Nive extrahendi,

responditque se quidem nunquam hujus rei periculum fecisse, nullam

tamen diligentiam om̄issurum, ut votis meis satisfaceret; sic paucos

post dies mihi Nitrum è Nive extractum exhibuit, quod hoc Tentamine

assequutum se fuisse affirmavit. Duas libras aquæ accepit è soluta

Nive purissimâ, & recenter delapsâ, ac in illis dissolvit libram unam

Nitri purgatissimi; pariter in duabus libris aquæ fontis purissimi

tantundem ejusdem Nitri infudit, quo peracto Aquam utramque ad Ignem

posuit, & sensìm ad cuticulam restrinxit; ex his postmodùm Aeri frigido

expositis cępit Nitrum crystallizatum colligere; sic eâdem operatione

ad plures vices repetitâ, tandem plus Nitri ex Aquâ Nivis, quàm ex

Aquâ Fontis se collegisse observavit; posito itaque ad Bilancis examen

utroque Nitro, deprehendit Nitrum è Nive extractum, reliquum superasse

trium unciarum pondo, certo argumento, tantundem Nitri in libris

duabus Nivis extitisse, quod Nitro dissoluto ob affinitatem socium se

adiūxerit. Observatione verò dignum est discrimen quo hæc duo Nitrorum

genera distinguuntur; Nitrum enìm è Nive collectum fusci coloris est,

saporem valdè acrem ad gustum præfert, & flammam edit vivacissimam, &

fulgurantem, alterum verò lucidum est, minoris acredinis, & flammam

reddit languidiorem. Cum itaque, ut superiùs annotatum, nivoso

Cœlo, & ad actualem Nivium descensum ad infimam stationem descendat

_Mercurius_, credibile est magnam tunc temporis fieri partium

nitrosarum, ab Aere in Terram præcipitationem, & consequenter aerei

Cylindri super stagnantem _Mercurium_ minorem esse gravitationem.

[Sidenote: _de Mor. Sac. n. 15._]

[Sidenote: _Iob. c. 28._]

[Sidenote: _Sec. 26. Prob. 21._]

Non minùs quoque curiosum est, ac disquisitione dignum quam ob causam ad

Australes flatus _Mercurius_ in Barometro se submittat, ad Aquilonares

prosurgat, seu, quod idem est, cur in Austrinâ Constitutione Aer

sit minùs ponderosus quàm in Boreali. Austrum, & Boream Ventos esse

_præ cœteris fortissimos, & inter se tum statione, tum viribus

contrariissimos_, tradit Hippocrates, quare si ex iisdem contrarii

effectus prodeant haud quaquam miror; quomodò verò ab Austro (quem

Notum Græci appellant ab humiditate quam secum defert, undè Notiometri,

Instrumenta ad Aeris humiditatem mensurandam) Aer fiat levior, ab

Aquilone verò sudo, & sicco gravior reddatur, ego certè demiror, &

genuinam causam ignorare me fateor, quàm fortè non novit nisi _Qui

fecit Ventis pondus_. Effectum hunc ad contrariam hujusmodi Ventorum

temperiem referre, quòd nimirùm Australes Venti calidi sint, ideòque

Aeris tonum laxent, & rarefaciant, undè Aer levior evadat, Aquilonares

verò, ut potè frigidi Aerem densando eundem ponderosiorem efficiant,

non planè satisfacit, calida enim vim habere rarefaciendi, & densandi,

sicut & frigida ex variis experimentis satis liquet, ac ne aliunde

quæramus exempla, Austrini flatus Nivem jàm delapsam densant antequàm

ulla liquoris guttula effluat, quemadmodum & Aquilonares eandem Nivem

rarefaciunt, ac attollunt, ut vulgus dicat Nivem ex nimio frigore

augeri. Ipse quoque Aristoteles ab Austris vim densandi non reiicit,

quærens enim cur Auster non incipiens, sed desinens imbrem inferat,

ait id posse fieri, quòd Aerem cogat è longinquo, quo coacto Aqua

exprimatur. In hanc rem egregiè Poetarum Princeps.

[Sidenote: _l. 1. Geo._]

_Verùm ubi tempestas, & Cœli mobilis humor_

_Mutavere vias, & Juppiter humidus Austris_

_Denset erant quæ rara modò, & quæ densa relaxat._

[Sidenote: _Cap. 10. Art. 4._]

Prætereà in casu nostro ad asserendam majorem, vel minorem Aeris

gravitatem vim frigoris densantis, vel caloris rarefacientis causari

non possumus, quandòquidem ex factis Observationibus ad _Mercurii_

ascensum, vel descensum non magnum momentum addunt calor, & frigus

licet in insigni gradu, cum in eadem altitudine tam in sum̄is

algoribus, quàm in summo æstu non semel mihi compertus fuerit

_Mercurius_, & sub Zonâ torridâ eadem penè altitudo _Mercurii_ in

Barometro, ac in Zonis temperatis observetur, ut ex superius citatis

Observationibus Astronomicis, & Geographicis D. Cassinæ.

[Sidenote: _To. 4. Tra. 2._]

[Sidenote: _Meteo. c. 4._]

[Sidenote: _l. 2. H. N. c. 47._]

An fortè igitur id fiet, ut putat Auctor Philosophiæ Burgundicæ, quòd

Venti Aquilonares deorsum ruant, idest ab editiori loco perflent, & hoc

pacto Aerem ad inferiora propellant, Australes verò ab imo ad summum

spirent, sicque Aerem sursum efferentes multum de illius gravitatione

detrahant? Australes Ventos ex humiliori loco in sublimia eniti

scripsit pariter Cartesius, quin & ingeniosissimas rationes addidit,

hoc idem quoque visus est sensisse Plinius, qui tradidit, _Austrum

majores fluctus edere, quàm Aquilonem, quoniàm ille infernus ex imo

magis spirat, hic summo_; quòd carmine eleganter expressit Pontanus.

[Sidenote: _l. Meteo. de Ven._]

_A’ summo Boreas, Notus imo spirat Olympo._

Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum · 第 2 / 6 段