Meleāger Althaeae fīlius erat, quī cum nātus
esset, subitō in rēgiā appāruērunt Parcae,
Clōthō, Lachesis, Ātropos, quae Meleāgrō fāta
ita cecinērunt. Clōthō dīxit eum generōsum
futūrum, Lachesis fortem. Ātropos taedam
ārdentem in focō adspexit, et, "Tamdiū,"
inquit, "hīc vīvet quamdiū haec taeda cōnsūmpta
nōn fuerit." Hanc igitur Althaea in
arcā clausam dīligenter servāvit. Multīs
praeteritīs annīs, Diāna īrā incēnsa, quod
sacra annua eī nōn facta erant, aprum mīrā
māgnitūdine, quī agrōs vastāret, mīsit; quem
Meleāger cum dēlēctīs Graeciae iuvenibus interfēcit,
pellemque ēius Atalantae virginī, quam
dīligēbat, ob virtūtem dōnāvit. Hanc pellem
Althaeae frātrēs, avunculī Meleāgrī, eī ēripere
voluērunt. Quae cum Meleāgrī fidem implōrāsset,
ille intervēnit, et amōre cōgnātiōnī
antepositō, avunculōs occīdit suōs. Quae cum
Althaea māter audīvisset, fīlium suum tantum
facinus esse ausum, Parcārum praeceptī memor
taedam ex arcā prōlātam in īgnem iēcit. Ita
dum frātrēs ulcīscī volt, fīlium interfēcit.