CHĪLŌ

Lacedaemonium Chīlōnem scrīptum est in

librīs eōrum quī vītās rēsque gestās clārōrum

hominum memoriae mandāvērunt, cum diē

vītae suae postrēmō imminēret mors, circumstantēs

amīcōs sīc allocūtum: "Dicta mea,"

inquit, "factaque in aetāte longā plēraque

fuisse nōn paenitenda, forsitan vōs etiam

sciātis. Ego certē in hōc quidem tempore

nōn fallō mē, nihil esse quicquam commīssum

ā mē cūius memoria reī aliquid pariat aegritūdinis;

nisi profectō illud ūnum sit, quod

rēctēne an perperam fēcerim, nōndum mihi

plānē liquet." Flāgitantibus amīcīs ut quid

reī esset nārrāret, hunc in modum perrēxit

Chīlō: "Dē amīcī capite" inquit, "iūdex cum

duōbus aliīs fuī. Lēx ita fuit, ut hominem

condemnārī necesse esset. Aut amīcus igitur

reī capitālis erat damnandus, aut lēgī adhibenda

fuit fraus. Multa cum animō meō dē

cāsū tam ancipitī cōnsultantī optimum vīsum

est id quod fēcī. Sed nesciō an rē vērā mē

honestē gesserim." Cum amīcī quid ēgisset

interrogārent, "Ipse," inquit, "tacitus ad

condemnandum sententiam tulī; aliīs, quī

simul iūdicārent, ut absolverent, persuāsī."

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 116 / 124 题