TĒLEPHUS

Tēlephus ab Achille hastā in pūgnā percussus

est. Ex quō volnere cum in diēs māiōre

cruciātū angerētur, sortem ab Apolline petiit;

cuī respōnsum est nēminem eī medērī posse

nisi eādem hastā quā volnerātus esset. Quō

audītō, Tēlephus ad rēgem Agamemnonem

vēnit, et monitū Clytaemnēstrae Orestem īnfantem

dē cūnābulīs rapuit, minitātus sē eum

occīsūrum, nisi Achīvī sibi medērī vellent.

Achīvī autem, quod ōrāculō respōnsum erat

sine Tēlephō duce Trōiam capī nōn posse, facile

cum eō in grātiam rediērunt, et ab Achille

petiērunt ut eum sānāret. Quibus Achillēs

respondit sē artem medicam nōn nōsse. Tunc

Ulixēs, "Nōn tē," inquit, "dīcit Apollō, sed

auctōrem volneris hastam nōminat." Hāc

igitur Achīvī Tēlephum perfricuērunt et sānāvērunt;

quāpropter cum eīs ad Trōiam expūgnandam

profectus est.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 115 / 124 题