Dēmosthenēs ōrātor, cum capitis reum in
iūdiciō dēfendendum suscēpisset, neque auscultārent
iūdicēs, ex imprōvīsō clāmāns,
"Lepidam," inquit, "audīte nārrātiōnem:
Adulēscēns aliquando Athēnīs Megaram profectūrus
asinum condūxit. Merīdiē vērō,
ārdente sōle, onus dēposuit, asinīque umbram
ipse subiit. Rēiectus autem ab agāsōne vim
contrā parat, et asinī etiam umbram sē condūxisse
ait. Quae cum negāret agāsō, et
asinum dumtaxat conductum affīrmāret, ambō
in iūs eunt." Hīs dictīs, ē cōntiōne dēscendit
Dēmosthenēs. Retinentibus autem eum iūdicibus
atque ut nārrātiōnem perficeret flāgitantibus,
cum suggestum iterum cōnscendisset,
"Dē asinī," inquit, "umbrā libet, Ō Athēniēnsēs,
audīre; virī tamen dē vītā perīclitantis
causam auscultāre recūsātis?"