PRŌTESILĀUS UXORQUE ĒIUS LĀODAMĪA

Achīvīs ōrāculō est respōnsum, quī prīmus

lītora Trōiānōrum attigisset peritūrum. Cum

Achīvī classēs applicuissent, cēterīs cūnctantibus,

Prōtesilāus prīmus ē nāvī prōsiluit, quī

ab Hectore cōnfestim est interfectus. Cūius

uxor, Lāodamīa, āmīssō cōniuge, flētum et

dolōrem patī nōn potuit. Itaque simulācrum

Prōtesilāō cōniugī simile fēcit, quod in thalamīs

positum colere coepit. Quod cum

famulus quīdam, quī mātūtīnō tempore pōma

eī ad sacrificium attulerat, per rīmam adspexisset,

vīdissetque eam simulācrum amplectantem

atque ōsculantem, omnia Acastō patrī nūntiāvit.

Quī cum vēnisset, invidiā commōtus,

nē diūtius torquerētur, iūssit sīgnum et sacra,

pyrā factā, combūrī. Lāodamīa autem, cum

dolōrem diūtius sustinēre nōn posset, sē in

rogam immīsit atque ūsta est.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 113 / 124 题