VENERĀTIŌ ERGĀ SENIŌRĒS

Athēnīs quīdam prōvectae aetātis, cum

lūdōs spectātum in theātrum sērō vēnisset,

sēdem vacuam invenīre nōn poterat. Quae

cum vidērent nōnnūllī, digitīs sīgnāvērunt sē

suās sēdēs, sī modo sibi appropinquāvisset, eī

esse concēssūrōs. Senex igitur nunc ad hōs,

nunc ad illōs, appropinquāvit; sed omnēs

simul atque advēnit ille, lūdibriī causā ōrdinēs

suōs ita stīpāvērunt ut senex exclūsus spectātōribus

rīsuī esset. Tandem autem ad

Lacedaemoniōrum lēgātōs forte pervēnit, quī,

misericordiā commōtī, et cānōs ēius et aetātem

venerātī, omnēs assurrēxērunt, sēdemque eī

inter ipsōs honōrātissimō locō dedērunt. Quod

ubi fierī spectātōrēs adspexērunt, pudōre cōnfectī,

māximō plausū aliēnae urbis ergā senēs

venerātiōnem comprobāvērunt; quibus senex,

"Athēniēnsēs vērō," inquit, "quid sit rēctum,

satis sciunt; Lacedaemoniī autem faciunt."

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 112 / 124 题