Agamemnōn Brīsēidam, ex Moesiā captīvam,
quam Achillēs cēperat, propter fōrmae
dīgnitātem ab Achille abdūxit. Quam ob
rem Achillēs īrā incēnsus in proelium nōn
prōdībat, sed citharā in tabernāculō suō sē
exercēbat. Sed cum Argīvī ab Hectore fugārentur,
Achillēs obiūrgātus ā Patroclō arma
sua eī trādidit, quibus ille Trōiānōs fugāvit;
putāvērunt enim Achillem esse. Posteā ipse
Patroclus ab Hectore est interfectus, armīsque
spoliātus. Achillēs igitur cum Agamemnone
in grātiam rediit, contrāque Hectorem
inermis prōdībat, cum māter ēius Thetis ā
Volcānō arma petiit. Quibus ille Hectorem
occīdit, adstrīctumque ad currum circā mūrōs
urbis trāxit; quem sepeliendum cum patrī
Priamō nōllet dare, Priamus Iovis iūssū, duce
Mercūriō, in castra Danaōrum vēnit, et fīliī
corpus aurō redemptum accēpit, sepultūraeque
trādidit.