APELLĒS

Apellēs pīctor illūstris erat quī, perfectā

operā, tabulam in pergulā trānseuntibus prōpōnere

solēbat atque ipse post tabulam latēre,

ut vitia quae notārentur auscultāret. Volgus

enim dīligentiōrem iūdicem quam sē ipsum

esse dīctitābat. Feruntque eum ā sūtōre quondam

reprehēnsum quod in crepidā pauciōrēs

fēcisset ānsās. Apellēs igitur, cum domum

esset reversus, crepidam male pīctam ēmendāvit,

posterōque diē eandem tabulam ita

ēmendātam eādem in pergulā prōposuit. Mox

īdem ille advēnit sūtor, quī, cum quod anteā

reprehenderat iam ēmendātum esse vīdisset,

superbiā ēlātus crūs quoque cavillārī incēpit.

Quae cum audīret Apellēs caput subitō indīgnātus

suprā tabulam ērēxit, et, "Heus tū,"

inquit, "quī sūtor modo es, cavē nē suprā

crepidam iūdicēs." Unde fit prōverbium, _Nē

sūtor suprā crepidam_.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 110 / 124 题