OENOMAUS

Oenomaus fīliam habuit Hippodamīam

virginem eximiae pulchritūdinis, quam nūllī

ideō dabat in cōniugium, quod sibi ōrāculō

respōnsum fuit ā generō nē interficerētur esse

cavendum. Itaque, cum complūrēs eam in

mātrimōnium peterent, certāmen cōnstituit,

sē eī datūrum, quī sēcum quadrīgīs certāsset

victorque exiisset, victus autem interficerētur.

Oenomaus enim equōs Aquilōne vēlōciōrēs

habuit. Multīs interfectīs, Pelops, Tantalī

fīlius, novissimē advēnit, quī capita hūmāna

super valvās affīxa vīdit. Eōrum igitur

quī Hippodamīam in mātrimōnium petierant

paenitēre eum coepit. Itaque Myrtilō, aurīgae

Oenomaī, persuāsit, rēgnum dīmidium eī pollicitus,

ut sē adiuvāret. Fidē datā, Myrtilus

currum equīs iūnxit, sed rotās nōn bene affīxit.

Itaque, cursū incitātō, currum dēfectum Oenomaī

equī distrāxērunt. Pelops cum Hippodamīā

et Myrtilō domum victor rediit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 109 / 124 题