Mūcius, nōbilis Rōmānus, potestāte ā
senātū acceptā, in castra Porsenae rēgis, quī
Rōmānōs obsidēbat, sōlus intrāvit, eō animō
ut rēgem occīderet. Sed cum rēgem cōgnōscere
nōn posset, ūnum ex purpurātīs prō rēge
occīdit. Propter quod comprehēnsus ad rēgem
perductus est; quī cum extrēma illī supplicia
comminārētur, Mūcius iniectam in foculum
dextram sponte suā exussit, partim ut eō
documentō docēret sē vel exquīsītissima
supplicia facile posse contemnere, partim ut
poenam eam ā dextrā suā exigeret, quae
satellitem purpurātum prō rēge occīdisset.
Admīrātus igitur hominis fōrtitūdinem Porsena
eum līberum dīmīsit. Cūius beneficiī nōmine,
cum rēgī grātiās ille reddere vellet, indicāvit
illī trecentōs iuvenēs similī modō in eum
coniūrāsse. Quā rē territus Porsena, acceptīs
obsidibus, bellum pāce mūtāvit.