ANAXIMENĒS

Anaximenēs rēgem Alexandrum hunc in

modum dolō circumvēnit. Cum Lampsacēnī

Persārum partibus studērent, Alexander īrā

praeter modum commōtus gravissima quaedam

illīs est minātus. Illī igitur, cum et uxōrēs et

līberī et patria perīclitārentur, Anaximenem

mīsērunt, quī supplicibus precibus calamitātem

ab sēsē dēprecārētur. Alexander autem, cum

cōgnōvisset quam ob rem adesset ille, per deōs

iūrāvit sē contrāria illīus precibus factūrum.

Ad haec Anaximenēs, "Hanc," inquit, "ā tē

grātiam, Rēx, petō, ut uxōrēs et līberōs

Lampsacēnōrum in servitūtem redigās, ut

templa incendās, ut urbem solō aequēs."

Alexander vērō, cum hās precēs nūllā arte

ēlūdere posset, quod iūrisiūrandī necessitāte

cōnstrīctus tenērētur, Lampsacēnīs invītus

veniam dedit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 104 / 124 题