Cēyx, rēx Trāchīnius, prōdigiīs agitātus,
Mīlētum ad ōrāculum Apollinis contendit,
cōniugīque Halcyonae profectiōnem suam ob
dēsīderium tardantī sē intrā alterum mēnsem
reditūrum affīrmāvit. Sed aliter āc spērāvit
rēs ēvēnērunt; naufragiō enim, dum redit,
vītam āmīsit. Cūius adventum Halcyonē in
diēs exspectāvit; et, cum gravissimō lūctū
afficerētur, Iūnōnem assiduīs precibus fatīgābat
ut marītum suum sibi incolumem redderet.
Itaque Iūnō misericordiā commōta fīlium
suum, ut omnia nārrāret, ad Halcyonēn mīsit,
quī per somnium eī appāruit, et marītum
interiisse affīrmāvit. Illa igitur, excussō
sopōre, lūmen īnferrī iūssit. Deinde ad lītus
ubi marītum dīmīserat dēcurrit, et, cum corpus
apud proximum lītus flūctuantem perspexisset,
sē in mare praecipitāvit. Ambō posteā in
volucrēs quae ab Halcyonae nōmine _halcēdinēs_
appellantur conversī sunt. Hae volucrēs
hībernō tempore per septem diēs in mare
nīdum pōnunt, pullōsque, quī cāsūs māiōrum
suōrum dēplōrent, in lītore expōnunt.