Arīōn, citharoedus praeclārissimus, cum
per cīvitātem artem suam illūstrāvisset,
permāgnam sibi parāvit pecūniam. Quod
cum famulī ēius intellēxissent, cum nautīs
coniūrāvērunt ut eum interficerent. Cuī
Apollō per somnium vēnit, eumque monuit
ut ōrnātū suō et corōnā amictus dēcantāret,
et eīs sē trāderet, quī eī praesidiō vēnissent.
Quem cum famulī et nautae interficere vellent,
petiit ab eīs ut dēcantāre prius licēret. Cum
autem citharae sonus et vōx ēius audīrentur,
delphīnī circā nāvem vēnērunt. Quibus vīsīs,
Arīōn sē in mare praecipitāvit, quem delphīnī
sublātum Corinthum ad rēgem attulērunt.
Quō cum perventum esset, delphīnus quī eum
portāverat in lītore est exanimātus. Rēx
igitur delphīnum sepelīrī iūssit, et eī monumentum
fierī. Nōn ita multō post rēgī
nūntiātum est nāvem, quā vectus esset Arīōn,
Corinthum tempestāte esse dēlātam. Quibus
audītīs, nautās ad sē perdūcī iūssit, quī, cum
rēx dē Arīone ab eīs quaesīvisset, eum obiisse
respondērunt. Quibus rēx, "Crās," inquit,
"ad delphīnī monumentum iūrābitis." Intereā
eōs cūstōdīrī iūssit, et Arīonem monuit ut
eō ōrnātū, quō sē in mare praecipitāvisset,
in monumentō delphīnī māne dēlitēsceret.
[Image: ARĪŌN ET DELPHĪNUS.]
Itaque, cum nautās ad monumentum adductōs
rēx per delphīnī mānēs iūrāre Arīonem obiisse
iūssisset, Arīōn ipse caput ē monumentō
prōtulit. Itaque nautae stupefactī, quōmodo
servātus esset, obmūtuērunt, quōs rēx iūssit
ad delphīnī monumentum interficī.