Schoeneus Atalantam fīliam, virginem
fōrmōsissimam, habuit, quae virtūte suā cursū
virōs omnēs superābat. Haec ā patre petiit ut
sē virginem servāret. Itaque cum ā plūribus in
cōniugium peterētur, pater ēius certāmen procīs
ēdīxit: Atalantam ēius futūram cōniugem
quī sē cursū pedum antecēssisset; victō
autem necem statuit. Hūiusmodī enim erat
certāmen: procī inermēs fugere dēbuērunt,
Atalanta tamen cum tēlō īnsequī; quōs sī intrā
terminum cōnstitūtum assecūta est tēlō interficiēbat,
quōrum capita in stadiō affīgēbantur.
Plērōsque cum superātōs occīdisset Atalanta,
novissimum hospitiō excēpit Hippomenēn.
Huic enim tria māla aurea īnsīgnis fōrmae
Venus dederat, quae in cursū virginī prōiceret:
futūrum enim ut cupiditāte eōrum tardāretur
Atalanta, ea dum peteret. Quae omnia
prōsperē ēvēnērunt. Hippomenēs enim dum
fugit māla aurea prōiēcit, quae ut caperet
dēclīnāvit Atalanta; quō modō Hippomenēs
victōriam est cōnsecūtus.