POLYIDUS

Glaucus, Minōis fīlius, dum pilā lūdit in

dōlium melle plēnum cecidit; quem cum

parentēs quaererent, Apollinem scīscitātī sunt

dē puerō. Quibus Apollō ita respondit:

Mōnstrum apud vōs nātum est, quod sī quis

solverit, puerum vōbīs restituet. Minōs, sorte

audītā, mōnstrum ā suīs coepit quaerere; cuī

dīxērunt nātum esse vitulum, quī ter in diē

colōrem mūtāret, prīmō album, secundō

rubrum, deinde nigrum. Quō audītō, Minōs

ad mōnstrum solvendum augurēs convocāvit.

Quibus congregātīs, Polyidus mōnstrum arborī

mōrō simile esse dēmōnstrāvit. "Nam prīmō,"

inquit, "album est, deinde rubrum, et postquam

mātūruit, nigrum." Tunc Minōs eī, "Ex

Apollinis respōnsō," inquit, "fīlium mihi

restituere dēbēs." Deinde Polyidus dum

augurātur, noctuam super cellam vīnāriam

sedentem, apēsque fugantem, vīdit; et,

auguriō acceptō, puerum mortuum dē dōliō

ēdūxit. Cuī Minōs, corpore inventō, "Nunc,"

inquit, "spīritum restitue." Quod Polyidus

cum negāret posse fierī, Minōs iūssit eum in

monumentō cum puerō, gladiō appositō,

inclūdī. Quibus factīs, dracō repente ad

corpus puerī prōcēssit, quem Polyidus, puerum

ēsūrum aestimāns, gladiō occīdit. Alter tamen

serpēns, cum prīmum occīsum vīdisset, ē

sepulchrō prōgrēssus herbam attulit, cūius

tāctū spīritum priōrī restituit. Quibus vīsīs,

Polyidus eādem herbā Īcarium perfricuit.

Ambō deinde vōciferāre incēpērunt, dōnec

Minōs monumentum aperīrī iūssit et fīlium

incolumem reciperāvit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 100 / 124 题