CLEOBIS ET BITŌN

Cleobis et Bitōn fīliī Cidippae, sacerdōtis

Iūnōnis, erant, quae cum bovēs ad pāscua

mīssī ad hōram, quā sacra dē mōre ad templum

Iūnōnis dūcī dēbēbant, nōn appāruissent,

māgnō terrōre affecta est; nam mōs erat ut

sacerdōs, nisi ad hōram sacra essent facta,

interficerētur. Quae cum ita essent, Cleobis

et Bitōn, postquam sēsē sub iugum mīsērunt,

ad fānum sacra et mātrem Cidippen in plaustrō

dūxērunt. Perāctō sacrificiō, Cidippē Iūnōnem

est precāta, sī sacra ēius castē coluisset, sī

fīliī adversus eam piī fuissent, ut quidquid

bonī mortālibus contingere posset, id fīliīs

suīs contingeret. Quibus fūsīs precibus,

plaustrum et mātrem fīliī domum redūxērunt;

quō cum vēnissent, fessī somnō acquiēvērunt,

neque iterum umquam sunt experrēctī. At

Cidippē nihil mortālibus melius quam morī

esse intellēxit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 99 / 124 题