Ulixēs, quod Palamēdis dolō erat dēceptus,
in diēs māchinābātur quōmodo eum interficeret.
Tandem, initō cōnsiliō, ad Agamemnonem
mīlitem mīsit quī dīceret castra eī
movenda esse. Agamemnōn igitur castra
movērī iūssit. Ulixēs autem māgnum pondus
aurī, ubi tabernāculum Palamēdis fuerat, clam
noctū obruit; epistulam quoque cōnscrīptam
Phrygī captīvō ad Priamum perferendam
dedit, mīlitemque suum priōrem mīsit, quī eum
nōn longē ā castrīs interficeret. Posterō diē,
cum exercitus in castra redīret, mīles quīdam
epistulam, quam Ulixēs scrīpserat, super
cadāver Phrygis positam, invēnit, quam statim
ad Agamemnonem attulit. In epistulā scrīpta
sunt haec verba, _Palamēdī ā Priamō mīssa_,
tantumque aurī eī pollicitus erat Priamus,
quantum Ulixēs in tabernāculō obruerat, sī
castra Agamemnonis, ut eī prōmīserat, prōdidisset.
Itaque Palamēdēs ad rēgem est
adductus, sed factum negāvit. Mīlitēs autem
ad tubernāculum ēius iērunt aurumque effōdērunt.
Quod Agamemnōn cum vīdisset, vērē
factum esse crēdidit. Quō cōgnitō, Palamēdēs,
dolō Ulixis dēceptus, ab ūniversō
exercitū innocēns est damnātus.