HARMODIUS ET ARISTOGĪTŌN

Harmodius, cum tyrannum Hipparchum

interficere vellet, prīmō porcum occīdit, et ad

Aristogītonem amīcum suum cum cruentō

ēnse vēnit, cuī dīxit sē mātrem interfēcisse;

deinde, ut invenīret utrum fidēs eī habenda

esset necne, ōrāvit ut sē cēlāret. Quī cum

ab eō cēlārētur, Aristogītonem rogāvit ut prōgrederētur,

rūmōrēsque, quī essent dē mātre,

sibi renūntiāret. Ille prōgrēssus nūllōs esse

rūmōrēs renūntiāvit. Harmodius autem, quō

magis fidem amīcī perīclitārētur, mendācium

ēius increpāre incēpit. Unde vespere lītem

per īram ita contrāxērunt ut alter alterī māiōra

obiceret; nec ideō Aristogītōn voluit obicere

amīcum suum mātrem interfēcisse. Quae cum

Harmodius intellegeret, fidem amīcī expertus,

sē porcum modo interfēcisse dīxit, tyrannum

autem interficere velle. Ōrāvit praetereā ut

sibi auxiliō esset. Cum tamen ad rēgem

interficiendum vēnissent, ā satellitibus dēprehēnsī

in rēgiam perdūcēbantur. Aristogītōn

vērō effūgit, et Harmodius sōlus ad rēgem est

perductus, quī, cum ille quis fuisset comes

quaereret, nē amīcum prōderet, linguam dentibus

sibi praecīdit eamque rēgis in faciem

exspuit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 96 / 124 题