ARCHELĀUS

Archelāus rēgnō ā frātribus ēiectus in

Macedoniam ad rēgem Cisseum exsul vēnit;

quī, cum ā fīnitimīs oppūgnārētur, Archelāō

rēgnum et fīliam suam sē in mātrimōnium

datūrum esse pollicētur, sī sē ab hoste tūtātus

esset. Itaque Archelāus, cum hostēs ūnō

proeliō fugāvisset, ab rēge prōmīssa petiit.

Ille tamen, cum amīcī pactiōnem dissuāsissent,

Archelāum fidē fraudātum per dolum interficere

cōnstituit. Itaque foveam fierī iūssit, et

multōs carbōnēs eī impositōs incendī, et

super virgulta tenuia pōnī. Quibus factīs,

rēgis quīdam servus omnia Archelāō patefēcit;

quī, rē cōgnitā, sē cum rēge, arbitrīs sēmōtis,

sēcrētō velle colloquī dīxit. Quō aditū datō,

rēgem abreptum in foveam suam coniēcit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 95 / 124 题