MOERUS

In Siciliā Dionȳsius tyrannus crūdēlissimus

cum esset, suōsque cīvēs cruciātibus cōnficeret,

Moerus tyrannum interficere est cōnātus;

quem satellitēs cum armātum dēprehendissent

ad rēgem perdūxērunt, quī interrogātus sē

rēgem voluisse interficere respondit. Rēx

igitur morte eum afficī iussit. Moerus autem

petiit ut trīduum sibi parcerētur, dum sorōrem

suam nūptiīs collocāret; rēgīque cūstōdiendum

dedit Selīnuntium, amīcum suum et sodālem,

quī spondēret sē tertiō diē esse reditūrum.

Itaque rēx cum dīxisset Selīnuntium, nisi

ad diem rediisset Moerus, eandum poenam

passūrum, eum ad sorōrem collocandam dīmīsit.

Moerus tamen cum, collocātā sorōre, iam

reverterētur, ad fluvium quemdam vēnit, quī,

tempestāte āc pluviīs ortīs, ita erat auctus ut

neque trānsīre neque trānsnatāre posset. Ad

rīpam igitur cōnsēdit et flēre incēpit nē amīcus

prō sē perīret. Intereā tyrannus cum hōrae

sex tertiī iam diēī essent, neque vēnisset

Moerus, Selīnuntium in crucem tollī iūssit;

cuī Selīnuntius diem nōndum praeteriisse respondit.

Sed cum iam nōna adesset hōra,

iterum Dionȳsius eum ad crucem dūcī iūssit.

Quī cum ductus esset, vix tandem Moerus,

dēminūtō flūmine, quī carnificem erat cōnsecūtus,

dē longinquō clāmāns, "Dēsiste,

carnifex," inquit, "adsum, quem spopondit."

Quō nūntiatō, Dionȳsius ambōs in amīcitiam

recēpit, vītamque Moerō concēssit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 94 / 124 题