CŪRĒTĒS

Iuppiter Sāturnī erat fīlius, quem pater

interficere voluit, quod sciēbat sī quis sibi

fīlius nātus esset, sē rēgnō prīvātūrum esse.

Ab uxōre igitur petiit ut fīlium sibi trāderet.

Illa autem lapidem incūnābulīs involūtum

ostendit, quem Sāturnus statim dēvorāvit.

Quō factō, māximō cruciātū affectus est; sed

ut Iovem quaereret per terrās est profectus.

Iūnō autem ut Sāturnum ēlūderet aliās adhibuit

īnsidiās. Iovem in Crētam īnsulam

dēlātum in cūnīs dē arbore suspendit ut neque

caelō, neque terrā, neque marī invenīrētur.

Praetereā, nē puerī vāgītus exaudīrētur, iuvenēs

quōsdam convocāvit, quibus tympana

aēnea et hastās dedit, iūssitque eōs circum

arborem euntēs concrepāre. Hōs aliī Cūrētēs,

Corybantēs aliī appellant.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 93 / 124 题