LĀOMEDŌN

Lāomedōn, cum Īlium conderet, Apollinem

et Neptūnum ōrāvit ut operam sibi ad exstrūendum

mūrum darent. Quibus perfectīs,

pactum aurum Lāomedōn negāvit. Neptūnus

igitur, perfidiā rēgis offēnsus, in agrōs ēius

mare ita mīsit ut omnēs frūctūs obrueret;

cētum quoque mīsit quī Trōiam vexāret.

Quam ob causam rēx ad Apollinem mīsit

cōnsultum. Apollō īrātus ita respondit: si

Hēsionē fīlia ēius cētō trādita esset, fīnem

pēstilentiae futūrum. Quā līberātā ab Hercule,

rūrsus in fraude cōgnitus est Lāomedōn;

equōs enim, quōs ob salūtem virginis pactus

erat, eī abnegāvit. Herculēs igitur īrā incēnsus

Īlium expūgnāvit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 88 / 124 题