ACHILLĒS

Thetis cum scīret Achillem fīlium suum,

sī ad Trōiam expūgnandam iisset, peritūrum,

eum in īnsulam Scȳrum rēgī Lycomēdī

commendāvit. Quem ille inter virginēs fīliās,

mūtātō nōmine, habitū fēmineō servābat.

Achīvī autem cum intellēxissent ibi eum

occultārī, ad rēgem Lycomēdem ōrātōrēs

mīsērunt, quī rogārent ut Achillem adiūtōrem

Danaīs mitteret. Rēx cum apud sē esse

negāvisset, potestātem eīs fēcit, ut in rēgiā

quaererent; quī cum intellegere nōn possent

quis eārum esset Achillēs, hōc iniērunt cōnsilium.

Ulixēs, mūneribus fēmineīs in rēgiae

vestibulō expositīs, inter quae clipeus et hasta

erant, subitō tubicinem iūssit canere, armōrumque

crepitum et clāmōrem fierī. Quō

audītō, Achillēs hostem adesse ratus, vestem

muliebrem abscidit, clipeumque et hastam

arripuit. Quō modō āgnitus est, operāsque

suās Achīvīs prōmīsit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 87 / 124 题