ARMA ACHILLIS

Hectore sepultō, cum Achillēs circā moenia

Trōiānōrum vagārētur, āc dīceret sē sōlum

Trōiam expūgnāsse, Apollō īrātus Parin sē

esse simulāns, tālum, quem volnerābilem

habuisse dīcitur Achillēs, percussit, eumque

occīdit. Achille occīsō et sepultūrae trāditō,

Āiāx, quod frāter patruēlis ēius fuit, ā Danaīs

postulāvit ut arma sibi Achillis trāderentur;

quae ab Agamemnone abiūdicāta sunt, aliīsque

data. Āiāx furōre affectus per īnsāniam pecora

sua et sē ipsum volnerātum occīdit eō gladiō

quem ab Hectore mūnerī accēpit, dum cum

eō in aciē contendit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 60 / 124 题