PUER PROCĀX

Ōlim puer senem quemdam, quī iter faciēbat,

iaciendīs lapidibus lacessīvit. Senex igitur

cum, ut dēsisteret, frūstrā precātus esset,

pecūniae aliquantulum eī dedit, dīxitque sē

paenitēre quod plūs nōn habēret. Mōnstrāvit

tamen dīvitiōrem quemdam viātōrem quī ā

tergō appropinquābat, puerumque monuit ut,

māiōris praemiī accipiendī causā, in eum

quoque lapidēs iniceret. Cūius praecepta

secūtus, simul atque alter advēnit viātor, in

eum quoque puer lapidēs iniēcit. Sed tantum

āfuit ut dīves ille pecūniam salūtis causā

praebēret, ut servōs suōs puerum ad magistrātum

dūcere iubēret; māximāsque poenās puer dedit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 59 / 124 题