THALĒS

Thalēs, vir Mīlēsius, ūnus erat ex septem

sapientibus. Astrologiae praecipuē studēbat,

et dum noctū ambulat sīdera semper suspiciēbat.

Ōlim domō sīderum contemplandōrum

causā ēgrēssus caelum sīderibus intentus

adeō cūriōsē suspiciēbat, ut in puteum, quem

nōn animadverterat, prōnus inciderit. Cuī

cum auxilium miserē implōrāret, accurrit

servus quīdam, quī simul āc quis in puteō

esset āgnōvit, "Quā ratiōne," inquit, "Ō

Thalēs, quae in caelō sunt comprehēnsūrum

tē arbitrāris, quī ea quae proxima atque ante

pedēs sunt, vidēre nōn possīs?"

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 61 / 124 题