BŪSĪRIS

Būsīris, Neptūnī fīlius, rēx Aegyptī erat.

Ōlim cum Aegyptus novem annōs siccitāte

exāruisset, tanta orta est omnium sterilitās, ut

Būsīris augurēs ex Graeciā convocāret. Hī

Būsīridī mōnstrāvērunt, immolātō hospite,

ventūrōs imbrēs. Quae cum rēx audīvisset,

sī quī hospitēs ad suōs fīnēs vēnissent immolāre

cōnstituit. Herculēs quondam, ut accidit, iter

ad Aegyptum fēcit, et quid facere solēret

Būsīris certior est factus. Quibus audītīs,

Hercules sē passus est cum īnfulā ad āram

addūcī. Cum tamen Būsīris deōs imprecārī

incēpisset, Herculēs eum āc sacrōrum ministrōs

clāvā suā interfēcit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 56 / 124 题