Īliō captō et dīvīsā praeda, Danaī, cum
domum redīrent, īrā deōrum, quod fāna
spoliāverant, tempestāte ortā, ad saxa naufragium
fēcērunt. Cum fidem deōrum noctū
implōrārent, Nauplius, quī eam regiōnem
incolēbat, audīvit, sēnsitque occāsiōnem vēnisse
ad persequendās fīliī suī Palamēdis iniūriās.
Itaque, tamquam auxilium eīs adferret, facem
ārdentem eō locō extulit, quō saxa acūta et
perīculōsissimus erat locus. Illī hūmānitātis
causā id factum ratī, nāvēs eō appulērunt.
Quō factō, plūrimae eārum cōnfrāctae sunt,
mīlitēsque plūrimī cum ducibus tempestāte
obrutī, membraque eōrum ad saxa sunt illīsa.
Sī quī autem ad lītus natāre potuērunt, ā
Naupliō sunt interfectī.