Satyrus quondam pauperem frīgore paene
exanimātum in tugurium suum hospitiō
excēpit. Quem cum manibus animam inhālantem
animadvertisset, rogāvit quō cōnsiliō
ita ageret. Cuī pauper, "Hōc," inquit, "faciō
quō calidiōrēs fīant manūs." Nōn ita multō
post eundem animadvertit animam et pultī,
quam eī dederat, inhālāre; cuī statim, "Et
quō," inquit, "cōnsiliō ita nunc agis?" Cuī
pauper, "Hōc," inquit, "faciō quō frīgidior
fīat puls." Quibus audītīs, satyrus pauperem
forās ēiēcit: sē enim nihil esse āctūrum cum
eō quī adeō esset īnsānus ut omnīnō contrāria
sē eōdem modō effectūrum putāret.