In īnsulā Cyprō puella, quondam erat, quae
fōrmā cēterās omnēs ēiusdem cīvitātis supergrēssa
est. Sed, ut pulchritūdine inter omnēs
ēminēbat, ita propter aspernātiōnem virōrum
omnibus fuit abōminanda. Quam cum Īphis
ēiusdem cīvitātis amōre dīligeret, neque aditum
ad eam habēret, excruciātus quod in tam
gravem sortem incidisset, mortem sibi cōnscīscere
cōnstituit. Dēnique, nē diūtius
dolēret, noctū clam ante forēs puellae suspendiō
sē interfēcit. Cuī cum fūnus prō dīgnitāte
hominis per pūblicum māximā frequentiā
dūcerētur, crūdēlissima illa puella ex superiōre
domūs parte pompam prōspiciēbat. Venus
autem ob nimiam ēius crūdēlitātem animīque
dūritiam effēcit ut, dum pompae ē fenestrā
inhiat, subitō lāpsa sē ad terram praecipitāret.