TRIPTOLEMUS

Cerēs, cum Proserpinam fīliam suam

quaereret, ad Eleusīnum rēgem dēvēnit, cūius

fīlius Triptolemus īnfāns modo erat, simulāvitque

sē nūtrīcem esse. Eam rēgīna libenter

fīliō suō nūtrīcem accēpit; quem cum Cerēs

valdē amāret immortālem reddere cōnstituit.

Noctū igitur eum īgnī clam obruēbat,

quod effēcit ut magis quam solēbant mortālēs

crēsceret. Quae cum parentēs admīrārentur

Cererem cūriōsē observāvērunt; quam īnfantem

nocte quādam in īgnem immīttentem vīdērunt.

Terrōre perculsī ambō conclāmābant; quod

effēcit ut Cerēs, alumnō suō relictō, ē rēgiā

effugeret.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 53 / 124 题