Cum Athēniēnsēs templum quoddam exstruendum
locāvissent, inter duōs architectōs,
uter opus condūceret, summa orta est contentiō.
Tandem ad iūdicium dēlāta est rēs. Uterque
apud iūdicēs ōrātiōnem habuit; alter diffūsīs
āc flōridīs sententiīs omnēs aedificiī partēs
dēscrībēbat, et quibus ōrnāmentīs ipse, sī probātus
esset, singula esset ōrnātūrus. Cūius
ōrātiōne habitā, alter assurgēns, "Omnia,"
inquit, "iūdicēs, quae dēscrīpsit hīc, ego
faciam," isque operī est praefectus.